« bullarium-franciscanum-2801 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Sepulturam Monasterii S. Anderi Ordinis S. Claræ omnibus liberam esse decernit. ex Vat. Reg. Pontif. ep. 690. n. 1. an. 3.

  •  
    Anno 1291. die 1. Februarii.

  •  
    1291


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilectis in Christo filiabus ... Abbatissæ, & Conventui Monasterii S. Claræ de S. Enderea Ordinis S. Claræ Burgen.b Diœcesis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Cum a nobis petitur &c.c Quapropter, dilectæ in Domino filiæ, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu sepulturam Monasterii vestri liberam esse decernimus, ut eorum devotioni, & extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati, vel nominatim interdicti, aut etiam publici usurarii fuerint, nullus obsistat, salvâ tamen canonicâ justitiâ illarum Ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum apud Urbem veterem Kalendis Februarii, Pontificatus nostri Anno Tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CDI., pp.-213

  •  
    (a) De S. Endere: al. S. Anderio ut supra notavimus pag. 156. no. (a) Hoc verò Monasterium nunc primò nobis occurrit.
  •  
    (b) Burgen.: Hispanis Burgos ad Arlanzam amnem in Tarraconensi Hispania veteris Castiliæ primaria Civitas ex ruinis Auccæ orta, olim Episcopalis immediate Romano Pont. subjecta, postmodum non a B. Pio V. an. 1571. ut Coronellus asserit, sed a Gregorio XIII. Sum. Pont. Archiepiscopali dignitate decorata, uti videre est in novo Bull. Rom. to. 4. p. 3. fol. 292. per Diploma die 21. Octobris 1574. datum.
  •  
    (c) Petitur &c.: ut in ep. 294. hujus Pont. usque ad effectum.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154714 (bullarium-franciscanum-2801), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154714 (mise à jour : 26/01/2021).