Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Quotidianam impertitur Indulgentiam visitantibus Assisiat. Ecclesiam S. Francisci. ex Reges. Vatic. epist. 158. apud Vaddingum ad annum hunc n. 26. Regesti Pontif. & ex autographo sub plumbo in Assisiati Archivo Sacri Conventus S. Francisci ap. Auct. Hist. Collis Paradisi lib. 2. pag. 43.
-
Anno 1289. die 4. Maii.
-
1289
-
NICOLAUS &c.
Dilectis Filiis Custodi, & Fratribus Ordinis Minorum Sancti Francisci de Assisio Salutem, & Apostolicam benedictionem.
Præcelsa gloriosissimi Confessoris Beati Francisci merita, quæ in Ecclesia Dei quasi candelabra præclara resplendent, sedulæ considerationis indagine perlustrantes, & recogitantes attentiùs, quòd ipse, tamquam vitis botris opulentis exuberans, in vinea Domini palmites produxit egregios, & supernâ cooperante gratiâ producere non desistit, dignum duximus, & rationi consonum, quinimmo debitum arbitramur, ut Ecclesiam vestram, in qua ipsius Confessoris Corpus Sanctissimum requiescit, eximiis prosequamur favoribus, & præcipuis ac specialibus gratiis, & indulgentiis honoremus. Cupientes igitur, ut Ecclesia ipsa congruis honoribus frequentetur, & ut fideles Christi eò libentiùs eam adeant, quò majorem in ea senserint gratiam percepturos, omnibus vere pœnitentibus, & confessis, qui ad prædictam Ecclesiam diebus singulis cum devotione accesserint, de omnipotentis Dei Misericordia, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus auctorirate confisi annum unum & quadraginta diesa de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem IV. Nonas Maii, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CXI., p.74
-
(a) Et xl. dies: sed nunc perfectam & absolutam, hoc est plenariam Indulgentiam quotidie lucrantur Christifideles eam orationis causâ visitantes, ex diplomate Innocentii XII. anno 1698. die 18. Augusti emisso.