Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Eumdem Regem absolvit a censura, & pœnis prædictis, conditionibus quibusdam adjectis. ex cit. Reg. Vat. Pontif. epist. 101. anni 2.
-
Anno 1289. die 23. Martii.
-
1289
-
NICOLAUS &c.
Carissimo in Christo filio Dionysio Regi Portugalliæ illustri Sal. & Ap. Ben.
Fili carissime, Celsitudini Regiæ ad gaudium nuntiamus, quòd licèt malorum incentor inter Prælatos Regni tui, & Reges Portugalliæ prædecessores tuos, qui successive Regno præfuerunt eidem, super diversis gravaminibus, quæ dicti Prælati sibi Ecclesiis & personis Ecclesiasticis Regni ejusdem irrogata, & irrogari ab ipsis Regibus querebantur, ab olim gravem molestamque discordiam excitarit usque ad tua tempora prorogatam, nuper tamen faciente Rege pacifico super articulis numero quadraginta inter Venerabiles Fratres nostros T. Bracharen. Archiepiscopum, A. Colimbrien. B. Silven. & J. Lamecen. Episcopos pro se, aliisque Prælatis Ecclesiis & personis prædictis, pro quibus eis prosequendi hujusmodi negotium, ac pacificandi, & componendi tecum, seu cum tuis Procuratoribus plenam concessimus potestatem, ex parte una, & dilectos filios Martinum Petri Cantorem Elboren. & Joannem Martini Canonicum Colimbrien. Procuratores tuos sufficiens a te ad id mandatum habentes ex parte altera, pax & compositio intervenit, sicut in instrumento publico confecto exinde pleniùs continetur; Qua per Nos de Fratrum nostrorum consilio confirmata nonnullis ordinatione, provisionibus, & decretis prædictis ad plenius robur ipsius, & tenore ipsius instrumenti ad perpetuam rei memoriam nostris litteris annotato, sicut per varias Apostolicas litteras super iis confectas Serenitati Regiæ seriosiùs innotescet; dicti Procuratores a Nobis instanter & humiliter petierunt, ut a sententia excommunicationis, & pœnis, quas, ordinationem seu provisionem occasione prædictæ discordiæ a fel. record. Gregorio Papa x. prædecessore nostro editam non servando, incurreras, Te negotio jam, ut præmittitur, principali sopito, absolvere misericorditer dignaremur, ad idem dictorum Prælatorum non solùm expresso consensu, sed & frequenti instantia concurrente. Nos itaque tuæ providere saluti paterno desiderantes affectu, Tibique diutiùs divinorum Sacramentorum participatione privato consulere celeri & salubri remedio cupientes, a memorato Cantore solo, pro eo quòd præfatus Canonicus Comprocurator ipsius tunc corporis invalitudine præpeditus iis personaliter interesse nequivit, quorum uterque insolidum ad petendum absolutionem ab excommunicatione prædicta a Te mandatum habebat, juramento nomine tuo, & in animam tuam deparendo mandatis nostris, & Ecclesiæ in Consistorio publico, quod ad hoc mandavimus specialiter congregari, recepto, ad instantem & humilem supplicationem Prælatorum, & Procuratorum eorumdem, Te a præfatis sententia excommunicationis, & pœnis de ipsorum Fratrum consilio duximus absolvendum, pœnas ipsas de Apostolicæ potestatis plenitudine penitus abolentes. Volumus tamen, & de Fratrum eorumdem consilio ordinamus, quòd Tu infra quadrimestre temporis, postquam litteras præsentes receperis, prætactam petitionem a prædictis Procuratoribus tuis nomine tuo factam, & juramentum a memorato Cantore præstitum, necnon & omnia, quæ per eosdem Procuratores in dicta compositione cum memoratis Prælatis nomine tuo sunt acta, expresse ratifices acceptes & approbes in tua Curia generali, præmissisque nostris ordinationi, provisionibus, decretis expresse consentias, eaque ac omnia & singula contenta in eis ‥ Priori Prædicatorum, & ‥ Guardiano Minorum Fratrum Ordinum Ulixbonen. vel eorum vicem gerentibus nostro, & ejusdem Ecclesiæ Romanæ nomine stipulantibus, ad quod & ad recipiendum a Te super hoc litteras eis plenam & liberam concedimus potestatem, solemni stipulatione promittas, Te, ac Successores tuos in Regno præfato plenarie impleturos, & perpetuò inviolabiliter servaturos, & super ratificatione acceptatione approbatione ac promissione hujusmodi patentes litteras tuo Regio plumbeo sigillo pendenti munitas concedas in forma, quam Tibi sub bulla nostra destinamus inclusam. Quòd si hujusmodi nostram ordinationem per omnia infra dictum tempus non adimpleveris, in similem pristinæ, vel eamdem excommunicationis sententiam, quam in eum casum ex nunc in Te ferimus, incidas eo ipso, & ad præfatas pœnas perinde tenearis, ac si nunquam fuisses absolutus ab eis, nec super illis a Nobis abolitio aliqua processisset. Insuper Cappellam tuam, & loca singula, ad quæ Te declinare contigerit, quamdiu præsens in eisdem locis fueris, ecclesiastico interdicto decernimus subjacere. Verumtamen ad animarum vitanda pericula nolumus, quòd ex vi ordinationis cujuslibet per Apostolicam Sedem hactenus editæ Regnum tuum aliàs generali subjaceat interdicto. Datum ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°XCV., p.66