Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Litteras suæ ad Summum Pontificatum promotionis emittit, & omnium Eccles. Prælatorum orationibus se commendat. ex Reges. Vatic. lib. 1. epist. 1., & Formul. Marini Ebul. n. 149., & inde apud Raynaldum Annal. Eccles. ad hunc annum n. 3. & seqq.
-
Anno 1288. die 23. Febr.
-
1288
-
NICOLAUS EPISCOPUS Servus Servorum Dei
Universis Ven. Fratribus Archiepiscopis, & Episcopis, ac dilectis Filiis Abbatibus, Decanis, Archidiaconis, & aliis Ecclesiarum Prælatis Salutem, & Apostol. Benedictionem.
Judicia Dei abyssus multa, nulli comprehensibilia, nulli nota. Quis enim novit Cœli ordinem, ut supernarum dispositionum videat prædestinationes occultas? Aut quis ponere potest rationem ejus in Terra, ut ante humana corda talium secretorum causas aperiat; vel supernorum judiciorum mysteria considerando discutiat, manifestetque loquendo? Hæc utique in hac vitâ positus facere nullus potest. Ante hominem namque carne circumdatum labor est ista cognoscere, donec in Domini Sanctuarium, in quo sunt omnia consilia super filios hominum, ergastulo corporis absolutus introeat; ibique non solum præsentia, sed etiam novissima intelligat, & cognoscat. Horum quidem consideratio, mirandâ nimirum, stupendâ pariter, & tremendâ Nos, nec immeritò, admiratione solicitat, mentemque nostram ingestione stuporis hebetat, concutitque timore: Miramur etenim non absque timoris magnitudine, ac terroris, qua divini dispositione judicii nobis non indignè terribilis contra electum, & firmatum nostrum salutis contemplatione propositum totiens, & demum tantam immutationem receperit status noster: Elegeramus namque ab olim, postquam ad hoc Nobis Dominus tribuit intellectum, abjecti esse in domo Domini, & sanctæ contemplationi vacando, sedere ad pedes ipsius audituri verba cœlica cum Mariâ, cum illâ partem testimonio ipsius Domini optimam eligentes, ne impliciti Mundi turbinibus cum Marthâ erga plurima turbaremur. Propter quod a nostræ juventutis auspiciis Ordinem Fratrum Minorum intravimusa, ut in humilitate spiritus Deo spiritui serviremus cum tantæ abjectionis, & paupertatis professoribus pauperes & abjecti. Dumque per hæc ad Rachelis obtinenda consortia solido inhiaremus proposito, plenis suspiraremus affectibus, Liam lippis oculis experimur Nobis expositam pro Rachele, primùm in ipso etiam Ordine frequenter Nobis prædictæ partis integritate direptâ; & eâ postmodum per occupationes diversas, quas habuimus necesse subire, quasi prorsus ademptâ. Occupati namque fuimus ex obedientiæ debito in variis ministeriisb dicti Ordinis, & demum in Ministri Generalis officioc, quæ non absque laboriosis inquietudinibus gessimus in eodem. Subsequenter ad dignitatem Cardinalatusd in Sacerdotii gradu per Apostolicam Sedem assumptie, dum absentes, & inscii aliquid de hoc agi reformandæ concordiæ inter claræ memoriæ Philippum Francorum, & Alphonsum Hispaniæ Reges de mandato Sedis ipsius in ultramontanis partibus vacaremusf; deinde præfecti sumus per Sedem eamdem in Episcopum Ecclesiæ Prænestinæg. Novissimè verò Fratrum nostrorum electione concordi vocati, & instantiâ importunâ coacti ad Summi Apostolatus sarcinam subeundam, prout series subscripta describit, ut proinde vos illarum processus, & ordo non lateant; sed & causæ admirationis, stuporis, & timoris hujusmodi ad humiliationem nostram apertiùs innotescant. Felicis siquidem recordationis Honorio Papa IV. prædecessore nostro, ut Domino placuit, ab hac luce subtractoh, ejusque corpore cum exequiarum solemnitate debitâ tumulatoi; Nos tunc, ut prætangitur, Episcopus Prænestinus cum Fratribus nostris aliis in Curiâ Romanâ præsentibus, in Palatio Sanctæ Sabinæ de Urbej, in quo Prædecessor ipse resederat, concordi voluntate convenimus substitutioni Romani Pontificis soliciti vacaturi. Circa quod licèt impedimenta varia, & præcipuè diversarum, & prolixarum infirmitatum angustiæ, quæ quàm plures de ipsorum Fratrum Collegio vexavere diutiùs, & proh dolor! nonnullos etiam subtraxeruntk, aliquandiu conatibus nostris obstiterint; demum tamen in I. Dominicâl præsentis quadragesimæ Nobis, & reliquis Fratribus tempore ipso præsentibus convenientibus in Palatio supradicto, electâ concorditer viâ scrutinii, & uno tantum facto, publicatoque scrutinio; illo, qui concordiam in sublimibus suis facit, ut supponit devota credulitas, assistente, tanta finaliter in votis eorumdem Fratrum est inventa concordia, quòd de ipsorum omnium unanimi voluntate ad conscendendam Petri Cathedram secuta est de humilitate nostrâ concors electio, & communis, Fratribus ipsis instantibus importune, ut electioni consentiremus eidem. In quo admirationis magnitudine redditi, nec immeritò, sumus attoniti, stupor nostrum animum hebetavit, & timor pariter, tremorque concussit. Numquid enim non admiratione dignum, quòd sic sumus præter, immo contra prædictum nostrum tam salubre, ordinatumque propositum a desiderio quietis optatæ fraudati? Nam licèt pastorale taliter indictum officium præmissam Mariæ partem a se nequaquam abiiciat, quin potius contemplationi devotæ vacare, ac instructioni divinæ ferventer insistere assiduitate intentâ deposcat; verendum tamen, ne solicitudo connexa, eidem totius orbis curas innumeras & immensas indicens, devotionem Mariæ præpediat, & secretum quietæ mentis deserere persæpe compellat, nec ad eam redeundi facilè sit facultas. Nonne insuper stupore non vacuum, quòd inter tot, & tantas eorumdem Fratrum Personas vitæ, ac famæ claritate pollentes, virtutibus redimitas, abundantes ad hæc utilium sufficientia meritorum in præsidendo Apostolico culmini, nostra indignitas existimatione nostrâ meritò postponenda, occultâ Dei, & pavendâ nobis dignatione præfertur? Nonne dum injuncti oneris molem attendimus, & nostram insufficientiam comparamus, digne invalescit timor, & tremor, ne sic premat, quòd opprimat; sic opprimat, quòd portantis debilitas molis ejus immensitati succumbat? Nonne timendum iterum, & tremendum, si summi Judicis severitas attendatur, & attente pensetur, quòd si rationem de talentis creditis exacturus veniat, nec ea inveniat in sibi gratum numerum excrevisse, servum a bono torpentem opere quàm severissime judicabit? Hæc, & alia plura, quæ prolixitatis vitandæ gratiâ subticet sermo succinctus, debilitatem nostram subducendam ab onere nostræ insufficientiæ imperfectum a subeundo totius Mundi spirituali regimine difficultatis inexistimabilis compescendum, adeo efficaciter suggerebant, quòd eorumdem Fratrum importunitati diversarum excusationum obicem opponendo, qua potuimus, reluctatione restitimus, aperte negantes electioni præmissæ præstare consensum, & tam ipsi, quam juri Nobis ea quæsito renuntiantes expresse. Verùm Fratres iidem nostræ resistentiæ instantiùs obviantes, electione nihilominus repetitâ concordi, ut ei consentiremus, & institère ferventiùs, & in virtute obedientiæ injunxeruntm. Nos verò licet ex nostrorum defectuum conscientiâ diffidentes, confidentes tamen de illius omnipotentiâ, qui non solùm eosdem sufficit supplere defectus, sed potens est facere gratiam abundare; quamquam ad hoc Nobis nequaquam merita suppetant, utinam demerita non obsistant, per Fratres eosdem nostris excusationibus non admissis, ne sub obedientiâ nutriti diutius eam contemnere pertinaciter, & Mundi graviter guerrarum multiplicatione divulsi, Terræque Sanctæ, quasi omni auxilio destitutæ pericula differendo, provisionem Ecclesiæ negligere censeremur; tandem acquievimus eorumdem Fratrum instantiæ, ipsorum urgente præcepto, collaque debilia jugo submisimus Apostolicæ servitutis, præstantes electioni, ut præmittitur, iteratæ consensumn, anxiato, & humiliato spiritu supplicando, ut ille, qui nos jugum idem subire concessit, sic ad ipsum portandum debilitatem nostram robore fulciat; sic ipsum nobis faciat suâ levigatione portabile, quòd non contingat Nos in ejus exercitio ex nostra infirmitate deficere; sed ita ex sua virtute proficere, quòd exinde in Nobis, & Populo curæ nostræ commisso ad laudem sui Nominis fructum referamus optatum. Quia verò ex indignitatis nostræ consideratione patenter advertimus, Nos nequaquam ad hæc obtinenda sufficere, orationum vestrarum suffragia humiliter imploramus, Universitatem vestram attente rogantes, & obsecrantes in Domino Jesu Christo, quatenus frequenter preces porrigatis devotas, & humiles in excelsa, & per Religiosos, ac alios vestræ ditionis porrigi suggeratis, suppliciter postulantes a Domino, ut ipse de suæ misericordiæ abundantiâ, & petita concedat, & adjiciat, quod petitio non præsumit: sicque super Nos suum vultum illuminet, ut cognoscentes in Terra viam suam, ipso præstante, qui potest, in Nobis, & subditis devia devitemus; nostros, & ipsorum actus ita in suorum mandatorum semitas dirigamus, quòd de suæ pietatis affluentiâ mereamur dilecta ejus tabernacula introire, Cœli civium futuri concives, & cum eis æternæ gloriæ participio fruituri. Vos quoque Fratres, & Filii, quos divina gratia in partem solicitudinis evocavit, sic studeatis diligentes cooperatores existere; sic in vestris Plebibus commissas vobis partes implere, quòd Nobis onere, vestrâ cooperatione partito, sit levius; vobisque proinde non solum præmium æternæ retributionis obveniat; sed & favor interim Apostolicæ Sedis accrescat, quam vobis, quantum cum Deo poterimus, exhibere proponimus; ac vestra, & Ecclesiarum vestrarum commoda, pro quibus ad Nos recurrere cum securitate poteritis, favorabiliter promovere. Datum Laterani VII. Kalendas Martiio, Pontificatus nostri Anno primop.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°I., pp.2-4
-
(a) Intravimus: Asculano in Cœnobio Picenæ Provinciæ, tunc extra Civitatem posito.
-
(b) In variis ministeriis: Lectoris, Ministri Provinciæ Dalmatiæ, & Legati Apostolici ad Græcos pro Ecclesiarum unione.
-
(c) Ministri Generalis officio: anno 1274. post S. Bonaventuram.
-
(d) Ad dignitatem Cardinalatus: Presbyteri tit. S. Pudentianæ.
-
(e) Assumpti: anno 1278. ex Scriptoribus vit. Cardinalium S. R. E.
-
(f) Vacaremus: ut liquet ex pluribus supra relatis Pontif. epistolis.
-
(g) Episcopum Ecclesiæ Prænestinæ: anno 1281. ex Ughello tom. 1. Ital. sac. die 12. Aprilis in vigilia Paschatis ex Continuatore Chronici Martini Poloni.
-
(h) Ab hac luce subtracto: anno 1287. tertio Nonas Aprilis.
-
(i) Tumulato: in Basilicâ S. Petri juxta Nicolaum III. ex Annal. Eccles. Raynaldi.
-
(j) S. Sabinæ de Urbe: in Monte Aventino.
-
(k) Nonnullos etiam subtraxerunt. Sex Cardinales epidemiâ anno 1277. sublatos æstate in conclavi recenset Ptolomæus Lucensis Hist. Eccles. lib. 24. cap. 19. apud Raynaldum ad ann. 1288. n. 1.
-
(l) In 1. Dominica: cit. Raynaldus censet reponendum II. Dominica, qua eo anno festum Cathedræ S. Petri recurrebat; quave Nicolaus electus asseritur, & coronatus; nihil tamen immutandum videtur; quia Pontifex non ait I. Dominica Quadragesimæ: die 15. Febr. se promotum, sed eo die iterum simul convenisse apud S. Sabinam, viamque scrutinii selegisse; repetitâque electione se renuentem evectum ad Petri thronum extitisse sequenti nempe Dominicâ II. Quadragesimæ, die 22. dicti mensis.
-
(m) Injunxerunt: Henricus Rebdorfius, qui proximo sæculo scripsit Annal. ait: Nicolaus IV. de Ordine Fratrum Minorum Doctor Theologiæ anno Domini MCCLXXXVIII. electus sedit annis quinque; & bis electus cum lacrymis resignavit: tertiò compulsus ab omnibus Cardinalibus acquievit: quæ tamen verba exscripsisse videtur è Chronico Florum Fr. Martini Minoritæ ad hunc Pontificem perducto, & a diversis continuato, primùmque a Fr. Hermanno Gigante usque ad ann. 1347. al. 1349.: Idipsum habet & Joannes Vitoduranus, usque ad ann. 1348. describens Chronica.
-
(n) Consensum: hoc anno die 22. Februarii, quo electus simul & coronatus asseritur a Pagio juniori, quod & firmat Adnotator Annalium Eccl. Raynaldi.
-
(o) Vii. Kal. Martii: postridie a sua electione, & coronatione; quo comprobatur sententia asserentium eodem die Nicolaum electum fuisse, & coronatum contra illos, qui scripserunt, coronatum eum biduo, vel triduo post, seu die 25. Febr. in festo S. Matthiæ Apostoli; nam annos Pontificatus nonnisi a die coronationis incipiunt numerare Romani Pontifices.
-
(p) Christiani etiam Orbis Reges, & Principes de Pontificiis acceptis insignibus certiores factos præceptis optimis Pontifex erudivit, atque officiis est prosecutus, & inter alios Philippum Francorum Regem, inquit cit. Raynaldus n. 9., ubi & refert Pontificis ad illum epistolæ partem, ex formul. Marini. Scripsit & ad Capitulum Gen. Ord. Prædic. hoc anno Kalendis Junii Lucæ celebrandum, cujus litteræ leguntur in to. 2. Bullarii ejusdem Ordinis p. 19. n. 1.