Général
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Assumitur ad regendam Ecclesiam Daren. in Hibernia. (Ex Reges. Vatic. epist. 178. apud Waddingum ad hunc ann. num. 25. Regesti Pontif.)
-
Anno 1279. die 27. Novembris.
-
1279
-
NICOLAUS &c.
Rationis oculis intuentes &c.c Olim siquidem Daren. Ecclesiâ per mortem bonæ memoriæ Simonisd Daren. Episcopi destitutâ Pastore, ac ejusdem Ecclesiæ Canonicis, qui ad tractandum de substitutione Prælati convenerunt in unum, in diversos dividentibus vota sua, duas in ipsâ Ecclesiâ electiones, unam videlicet de dilecto filio Magistro Stephano Decano, & alteram de Guillelmo ejusdem Ecclesiæ Thesaurario contingit ab ipsis Canonicis in discordiâ celebrari. Causâ igitur prædictarum electionum per appellationes partium ad Sedem Apostolicam devolutâ, fel. record. Gregorius Papa X. e prædecessor Noster in eâ dilectum Filium Nostrum A.f Tituli Sanctæ Praxedis Presbyterum Cardinalem dedit eis partibus Auditorem. Postmodum autem cum jam esset coram Cardinale prædicto in causâ præfatâ conclusum; memorato Thesaurario jus, si quod ex præfatâ electione factâ de ipso competebat eidem, spontè per suas patentes litteras resignante; demum prædictus Decanus constitutus personaliter coram Nobis omni juri liberè, ac spontè cessit, quod sibi ex prædictâ electione celebratâ de ipso forsan fuerat acquisitum. Nos itaque de ipsius Ecclesiæ ordinatione, quæ diù vacationis incommoda est perpessa, ne prolixioris vacationis dispendiis exposita remaneret, solerti diligentiâ cogitantes, ac ei de tali personâ providere volentes, cujus studio, & providentiâ dicta Ecclesia possit salubriter gubernari; Nostræ considerationis intuitum in te Fratrum Minorum Ordinis Professorem duximus convertendum; teque, cui clara morum vitæ, ac scientiæ merita, prudentia spiritualium, & temporalium providentia suffragari dicuntur; de Fratrum Nostrorum consilio, & Apostolicæ plenitudine potestatis Ecclesiæ prædictæ præfecimus in Episcopum, & Pastorem, firmâ conceptâ fiduciâ, quòd eadem Ecclesia, Deo auctore, per tuum Ministerium præservabitur a noxiis, & gratis temporaliter, & spiritualiter proficiet incrementis. Tolle igitur jugum Domini tàm levè collis humilibus, quàm suavè, in dilectione Dei pascendum suscipe gregem ejus, super quem noctis vigilias diligens, sollicitusque custodi; ut liber non pateat aditus invasori; & Dominus insuspicabili horâ venturus, si te invenerit sic agentem, cursu consumato, qui tuo labori proponitur, & horâ fide servatâ, quæ tuæ sollicitudini committitur, te fidelem compertum in modico supra multa constituat; & in dilecta gaudiorum suorum tabernacula introducat.
Datum Romæ apud Sanctum Petrum v. Kalendas Decembris, Pontificatus Nostri Anno Secundog.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXXXVII., pp.425-426
-
(a) Fr. Nicolao de Cusoach: Ord. Minor., ut infra.
-
(b) Daren.: Vulgo Kildaren. in Hibernia sub Archiepiscopo Dublinen. in Lagenia Provincia Comitatus titulo insignita.
-
(c) Intuentes &c.: Ut in hujus Pontificis Bulla 44. usque studium habeatur.
-
(d) Simonis: De quo legi poterit Jac. Varæus de Episc. Hibern.
-
(e) Gregorius PP. X.: Anno 1276. ineunte defunctus, quo apparet, Simonem cit. vivere desiisse anno 1275.
-
(f) A.: Ancherum Pantaleonem Pontificis ex fratre nepotem.
-
(g) Hic insequenti anno munus consecrationis a Pontifice accepit ex epist. Rationis oculis &c. eodem exemplo eo anno die 13. Maji eidem data.