Général
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Expositio Regulæ S.P. Francisci pro Fratribus Ord. Minor. (Ex Sexto Decr. lib. 5. tit. 12, de Verbor. Significat. c. 3., Speculo Minor. trac. 2. p. 4., Firmamentis trium Ord. Min. par. 4. f. 5., & ex Reges. Vat. ep. 156., atque ex Archivo Aracœlit.)
-
Anno 1279. die 14. Augusti.
-
1279
-
NICOLAUS &c.
Ad perpetuam rei memoriam.
Exiit, qui seminat seminare semen suum de sinu Patris in Mundum veste sc. humanitatis indutus Dei Filius Jesus Christus Verbum Evangelicum saturus in singulos probos & reprobos, insipientes & gnaros, studiosos & desides, & juxta Prophetam Colonus futurus in terrâ semen suum doctrinam Evangelicam sine differentiâ dispersit in omnes: qui omnia tracturus ad se omnes salvare venerat; qui tandem seipsum Deo Patri pro salute omnium in redemptionis humanæ pretium immolavit. Licèt tamen hoc semen in singulos communicativâ Dei charitate dispersum aliud ceciderit secus viam super corda scilicet dœmonum suggestionibus pervia: aliud super petram corda sc. nullo Fidei vomere penetrata: aliud inter spinas corda sc. divitiarum sollicitudinibus lacerata; & ideo unum pravis affectibus conculcatum; aliud aridum, quia gratiæ carebat humore; reliquum legitur inordinatis sollicitudinibus suffocatum; aliud tamen mite cor & docile terra bona suscepit. Hæc est Minorum Fratrum mitis & docilis in paupertate & humilitate per almum Christi Confessorem Franciscum radicata Religio, qui ex illo vero semine germinans germen illud per Regulam sparsit in filios, quos sibi & Deo per suum ministerium in observantiâ Evangelii generavit. Isti sunt filii, qui docente Jacob, Verbum æternum Dei Filium insitum humanæ naturæ in horto Virginalis Uteri potens salvare animas in mansuetudine susceperunt. Hi sunt illius sanctæ Regulæ professores, quæ Evangelico fundatur eloquio, vitæ Christi roboratur exemplo, fundatorum militantis Ecclesiæ Apostolorum ejus sermonibus, actibusque firmatur. Hæc est apud Deum & Patrem munda & immaculata Religio, quæ descendens a Patre luminum per ejus Filium exemplariter, & verbaliter Apostolis tradita, & demum per Spiritum Sanctum Beato Francisco, & eum sequentibus inspirata totius in se quasi continet testimonium Trinitatis. Hæc est, cui attestante Paulo nemo de cetero debet esse molestus, quam Christus passionis suæ stigmatibus confirmavit volens institutorem ipsius passionis suæ signis notabiliter insigniri. Sed nec sic contra ipsos Fratres Minores & Regulam hostis antiqui cessavit astutia; quin potius contra eos nitens superseminare zizania interdum æmulatores agitatos invidiâ, iracundiâ, & indiscretâ justitiâ concitavit mordentes Fratres, & eorum Regulam quasi illicitam, inobservabilem, & discriminosam caninis latratibus lacerantes; non attendentes hanc sanctam Regulam, ut prædicitur præceptis, ac monitis salutaribus institutam, Apostolicis observationibus roboratam, per plures Romanos Pontificesa approbatam, & per Sedem Apostolicam confirmatam, tot Divinis testimoniis communitam, quæ credibilia facta sunt nimis in tot sanctis Virisb in observantiâ hujus Regulæ degentibus, & finientibus dies suos, quorum nonnullos Sanctorum Catalogo Sedes eadem ex eorum vitâ & miraculis fecit ascribi; ac novissimè quasi diebus istis per piæ memoriæ Gregorium Papam Decimum c prædecessorem Nostrum approbatam esse ex evidenti utilitate, quam de ipsa consequitur universalis Ecclesia, extitit in Generali Lugdunensi Conciliod declaratum. Nec Nos minus attendimus, immò profundiùs cogitamus, sicut pensare debent subtiliùs ceteri Catholicæ Fidei professores, quòd ipse Deus Ordinem prædictum & ejus observatores inspiciens sic eos ab insurgentibus in ipsos rancoribus salutari præsidio præservavit, quòd nec ipsos fluctus tempestuosus allisit; nec animos in Ordine degentium consternavit, quin potius in vigore Regulari concrescant, & amplientur in suorum observantiâ mandatorum. Verumtamen ut Ordo prædictus quibuslibet præcisis anfractibus distinctâ & purâ vigeat charitate; sic, ut Fratres ejusdem Ordinis nuper in Generali Capituloe congregati providerant; dilectis Filiisf Generali, & nonnullis aliis Provincialibus ejusdem Ordinis Ministris, qui in Capitulo ipso convenerant, in Nostrâ præsentiâ constitutisg; cum ad plenam observationem ejusdem Regulæ in vigore spiritus eorum fervére noscatur intentio; visum est Nobis mordacibus hujusmodi vias mordendi præcludere; aliqua, quæ in ipsa Regula videri poterant dubia, declarare; nonnulla etiam per prædecessores Nostros declaratah pleniori claritate disserere; in aliquibus etiam Regulam ipsam contingentibus puritati eorundem conscientiæ providere. Nos autem, qui a teneris annisi ad Ordinem ipsum affectus Nostros ereximus, in illis succrescendo cum aliquibus ejusdem Confessoris sociis, quibus ejus vita & conversatio nota erant, super ipsâ Regula, & sanctâ ipsius beati Francisci intentione frequenti collatione tractavimus; & tandem Cardinalis, ac postmodum ejusdem Ordinis per dictam Sedem Gubernator, Protector, & Corrector effectij conditiones prædicti Ordinis ex imminenti Nobis curâ palpavimus; in Apostolatus officio tam de piâ intentione Confessoris prædicti, quàm de iis, quæ Regulam ipsam, & ejus observantiam contingunt, Nostros ad Ordinem præfatum convertimus cogitatus: & tam ea, quæ per eosdem prædecessores Nostros approbata & declarata esse noscuntur, quàm & ipsam Regulam, & eam contingentia maturitate discussimus, nonnulla in præsenti serie statuimus, declaravimus, & certiùs approbavimus, & approbata firmavimus, edidimus, & concessimus plura etiam ordinando seriosiùs & clariùs, quæ infrascriptis articulis pleniùs exprimuntur.
In primis quia, sicut intelleximus, ab aliquibus hæsitatur, an Fratres ejusdem Ordinis tam ad consilia, quàm ad præcepta Evangelii teneantur; tum quia in Regulæ prædictæ principiok habetur: Regula & vita Minorum Fratrum hæc est sc. Domini Nostri Jesu Christi sanctum Evangelium observare vivendo in obedientia, sine proprio, & in castitate: tum ex eo quòd in eâdem Regulal continetur sic: finito verò anno probationis recipiantur ad obedientiam promittentes vitam istam semper & Regulam observare: tum etiam quia in fine ipsius Regulæm continentur hæc verba: paupertatem, & humilitatem, & sanctum Evangelium Domini Nostri Jesu Christi, quod firmiter promisimus, observemus. Licèt felicis recordat. Gregorius Papa Nonus prædecessor Noster hunc articulum, & nonnullos alios ejusdem Regulæ declaraveritn; quia tamen ejus declaratio propter aliquorum insurgentium in Fratres, & Regulam mordaces insultus; & multorum postea emergentium casuum considerandos eventus in aliquibus obscura, in aliquibus semiplena, & in multis etiam contentis in ipsa Regula insufficiens videbaturo: Nos obscuritatem, ac insufficientiam hujusmodi perfectæ interpretationis declaratione amovere volentes, & cujuslibet ambiguitatis scrupulum in eisdem de singulorum mentibus plenioris expositionis certitudinem amputare dicimus, quòd cum in principio Regulæ non absoletè, sed cum quadam modificatione, vel determinatione seu specificatione ponatur: Regula & vita Minorum Fratrum hæc est sc. Domini Nostri Jesu Christi sanctum Evangelium observare vivendo in obedientia, sine proprio, & in castitate: quæ tria eadem Regula multum arctè prosequitur, & nihilominus alia nonnulla subnectit præcipiendo, prohibendo, consulendo, monendo, hortando, & sub aliis verbis ad aliquem modorum reducibilibus prædictorum, de intentione Regulæ liquere valet apertiùs, ut illud quod in professione quasi absolutè subnecti videtur: promittentes vitam istam semper & Regulam observare: & quod in fine subnectitur: & sanctum Evangelium Domini Nostri Jesu Christi, quod firmiter promisimus, observemus: totum ad ipsius Regulæ modificatum, vel determinatum, seu specificatum principium reducatur, videlicet ad observantiam Evangelii, ut prædicitur, per ipsam Regulam in ipsis tribus modificatam, vel determinatam, seu specificatam: cum non sit verisimile, Sanctum verbum ab ipso semel cum quadam modificatione, vel determinatione, seu specificatione prolatum; licet quasi succinctoriè repetitum voluisse in suâ repetitione datâ sibi per eum modificatione, vel determinatione, seu specificatione sine certâ causâ carere: & utriusque juris argumentap Nos doceant, ea, quæ in principio, ad medium, & ad finem; illa verò, quæ in medio, ad finem atque principium; & quæ in fine, ad utrumque, vel eorum alterum sæpe referri. Et dato quod absolutè diceretur omnino: promitto sanctum Evangelium observare: nisi professor hujusmodi intenderet se ad omnium consiliorum observantiam obligare, quod vix, aut nunquam posset ad litteram observare; propter quod talis promissio illaqueare profitentis animam videretur, clarè videtur promissionem hujusmodi ad alium intellectum absque intentione promittentis non debere perstringi, nisi ut observantia Evangelii sit, sicut tradita reperitur a Christo, videlicet quòd præcepta ut præcepta, & consilia ut consilia a promittentibus observentur. Quem intellectum etiam in eisdem verbis habuisse idem beatus Franciscus in serie sui processus in Regula patenter ostendit; cum aliqua Evangelica consilia inducat ut consilia sub verbis monitionis, exhortationis, & consilii; nonnulla verò sub prohibitione, ac verbo præcepti: propter quod patet, quòd non fuit loquentis intentio, quòd Fratres ex professione hujus Regulæ ad omnia consilia sicut ad præcepta Evangelica tenerentur; sed solum ad illa, quæ in eâdem Regula præceptoriè, vel inhibitoriè, seu sub verbis æquipollentibus sunt expressa. Unde Nos ad Fratrum ejusdem Ordinis conscientias plenariè serenandas declaramus, quòd ex professione ejusdem Regulæ Fratres ad ea tantum Evangelica observanda consilia astricti sunt, quæ in ipsâ præceptoriè, vel inhibitoriè, seu sub verbis æquipollentibus exprimuntur. Ad nonnulla verò per Evangelium data consilia eò magis secundum exigentiam sui status tenentur plusquam cæteri Christiani, quò per stastum perfectionis, quem per professionem hujusmodi assumpserunt, se obtulerunt holocaustum Domino medullatum per contemptum omnium mundanorumq. Ad omnia autem, quæ in ipsâ Regulâ continentur tàm præcepta, quàm consilia, quàm cætera, ex voto professionis hujusmodi non aliter tenentur quàm eo modo, quo in Regulâ ipsâ traduntur, ut scilicet teneantur ad eorum observantiam, quæ in eâdem Regulâ ipsis sub verbis obligatoriis inducuntur: cæterorum verò observantiam, quæ sub verbis monitoriis, exhortatoriis, informatoriis, seu quibuscumque aliis continentur eatenus magis condecet de bono & æquo eos prosequi, quo imitatores tanti Patris Christi semitas arctius elegerunt.
Porrò cum Regula ipsa expressè contineatr, quòd Fratres nihil sibi approprient nec domum, nec locum, nec aliquam rem: sitque declaratum per eumdem prædecessorem Gregorium Nonum, & nonnullos alios, hoc servari debere tàm in speciali quàm etiam in communi; quam sic arctam abdicationem venenosis obtretractionibus aliquorum insensata depravavit astutia: ne Fratrum eorumdem perfectionis claritas talium imperitis sermonibus laceretur; dicimus, quòd abdicatio proprietatis hujusmodi omnium rerum tàm in speciali, quàm etiam in communi propter Deum meritoria est, & sancta, quam & Christus viam perfectionis ostendens verbo docuit, & exemplo firmavit: quamque primi fundatores militantis Ecclesiæ, prout ab ipso fonte hauserant, in volentes perfectè vivere per doctrinæ ac vitæ ipsorum alveos derivarunt. Neque his quisquam putet obsistere, quòd interdum dicitur Christum loculos habuisse: nam sic ipse Christus, cujus perfecta sunt opera, in suis actibus viam perfectionis exercuit, quòd interdum infirmorum imperfectionibus condescendens, & viam perfectionis extolleret, & imperfectorum infirmas semitas non damnaret; sic infirmorum personam Christus suscepit in loculis, sic & in nonnullis aliis infirma humanæ carnis assumens, prout Evangelica testatur historia, non tantum carne, sed mente condescendit infirmis: sic enim humanam naturam assumpsit quòd in suis operibus perfectus existens in Nostris factus humilis, in propriis remansit excelsus. Sic & summæ charitatis dignatione ad actus quosdam nostræ imperfectioni conformes inducitur, quod a summæ perfectionis rectitudine non curvatur. Egit namque Christus, & docuit perfectionis opera; egit etiam & infirma; sicut interdum in fugâ patet, & loculis; sed utrumque perfectè perfectus existens ut perfectis & imperfectis se viam salutis ostenderet, qui utrosque salvare venerat, qui tandem mori voluit pro utrisque. Nec quisquam ex his insurgat erroneè, quòd taliter propter Deum proprietatem abdicantes tamquam homicidæ sui, vel tentatores Dei vivendi discrimini se committant: sic enim seipsos committunt Divinæ providentiæ in vivendo, ut viam non contemnant provisionis humanæ, quin vel de his offeruntur liberaliter, vel de his, quæ mendicantur humiliter, vel de his, quæ conquiruntur per laboritium, sustententur; qui triplex vivendi modus in Regulâ providetur expressè. Profectò si juxta promissum Salvatoris nunquam deficiet Fides Ecclesiæ, per consequens nec opera misericordiæ subtrahentur, ex quo Christi pauperibus omnis ratio diffidentiæ cujuslibet videtur esse sublata. Et quidem ubi (quod non est aliquatenus præsumendum) hæc cuncta deficerent, sicut nec cæteris, sic neque ipsis Fratribus Jure Poli in extremæ necessitatis articulo ad providendum sustentationi naturæ via omnibus extrema necessitate detentis concessa præcluditur; cum ab omni lege extrema necessitas sit excepta. Nec talem abdicationem proprietatis omnimodè renunciationem usus rerum cuiquam videatur inducere: nam cum in rebus temporalibus sit considerare præcipuum proprietatem, possessionem, usum fructum, jus utendi, & simplicem facti usum; & ultimo tamquam necessario egeat, licet primis carere possit vita mortalium, nulla prorsus potest esse professio, quæ a se usum necessariæ substentationis excludat: verùm condecens fuit ei professioni, quæ sponte devovit Christum pauperem in tantâ paupertate sectatri, omnium abdicare dominium, & rerum sibi concessarum necessario usu fore contentam. Nec propter hoc quòd proprietatem usus, & rei cujuscunque dominium a se abdicasse videtur, simplici usui omnis rei renunciatum esse convincitur qui inquam usus non juris, sed facti tantummodo nomen habens quod facti est tantummodo in utendo præbet utentibus nihil juris, quinimmo necessariarum rerum tam ad vitæ sustentationem, quàm ad officiorum sui status executionem, excepto quod de pecuniâ infra subjungitur moderatus usus secundum eorum Regulam, & veritatem omnimodam concessus est Fratribus; quibus rebus Fratres licitè uti possunt, durante concedentis licentiâ; & juxta quod in præsenti serie continetur. Nec his obviare dignoscitur quod civilis providentia in humanis rebus humanè constituit, videlicet non posse usum vel novum fructum a dominio perpetuo separari; quæ ne dominium Dominis (semper abscedente usu) redderetur inutile, temporalem utilitatem tantum in constituendo prospiciens ista decrevit. Retentio namque dominii talium rerum cum concessione ususs facta pauperibus non est infructuosa Domino cum sit meritoria ad æterna, & professioni pauperum opportuna; quæ tantò sibi censetur utilior, quantò commutat temporalia pro æternis. Profectò non fuit Confessoris Christi Regulam instituentis intentio; quinimmo contrarium in eâ conscripsit, contrarium vivendo servavit; cum & ipse temporalibus ad necessitatem usus fuerit; & in pluribus locis in Regulâ usum talem licere Fratribus manifestet: dicit namque in Regulât: Clerici faciant Divinum Officium, ex quo habere poterunt Breviaria: ex hoc patenter insinuans, quòd Fratres sui habituri essent usum Breviarii, & librorum, qui sunt ad Divinum Officium opportuni: in alio quoque Capitulou dicitur, quod Ministri & Custodes pro necessitatibus infirmorum, & aliis Fratribus induendis per amicos spirituales solicitam curam gerant secundum loca, & tempora, & frigidas Regiones, sicut necessitati viderint expedire: alibi etiam exhortansv Fratres per congruum laboris exercitium ad otium evitandum dicit, quòd de mercede laboris pro se & suis Fratribus corporis necessaria recipiant: in alio quoque Capitulow continetur, quòd Fratres vadant pro eleemosyna confidenter. Habetur etiam in eâdem Regulâx, quòd in prædicatione, quam faciunt, sint examinata & casta eorum eloquia ad utilitatem & ædificationem populi annunciando eis vitia, & virtutes, pœnam, & gloriam cum brevietate sermonis: Sed constans est, quòd hæc supponunt scientiam; scientia requirit studium; exercitium vero studii convenienter haberi non potest sine usu librorum: ex quibus omnibus satis claret ex Regulâ, ad victum, vestitum, Divinum cultum, & sapientiale studium necessariarum rerum usum esse concessum Fratribus. Patet itaque sanè intelligentibus ex prædictis Regulam quoad abdicationem hujusmodi non solum observabilem, possibilem, & licitam, sed meritoriam & perfectam; & eò magis meritoriam, quò per ipsam professores ipsius magis a temporalibus propter Deum, sicut prædicitur, elongantur. Ad hæc cum Fratres ipsi nihil sibi in speciali acquirere, vel eorum Ordini possint etiam in communi: & cum aliquid propter Deum ipsis offertur, conceditur, vel donatur; ea (si secus non exprimat) offerentis, concedentis, vel donantis verisimile fuisse credatur intentio, ut rem hujusmodi oblatam, concessam, vel donatam perfectè concedat, donet, & offerat, a se abdicet, ac in alios transferre cupiat propter Deum; nec sit persona, in quam loco Dei congruentiùs hujus rei dominium transferatur, quàm Sedes præfata, vel persona Rom. Pontificis Christi Vicarii, qui Pater est omnium & Fratrum Min. nihilominus specialis: ne talium rerum sub incerto videatur esse dominium, cum Patri Filius suo modo, servus Domino, & Monachus Monasterio res sibi oblatas, concessas, vel donatas acquirant; omnium utensilium, & librorum, ac eorum mobilium præsentium, & futurorum, quæ & quorum usum facti scilicet Ordini, vel Fratribus ipsis licet habere, proprietatem & dominium, quod etiam fel. rec. Innoc. Papa IV. prædecessor Noster fecisse dignoscitury, in Nos, & Rom. Ecclesiam plenè & liberè pertinere hac præsenti Constitutione in perpetuum valiturâ sanximus. Præterea loca empta de eleemosinis diversis, & oblata, seu concessa Fratribus sub quacunque formâ verborum (licet Fratres sibi cavere debeant, quòd in hujusmodi verbis statui suo incompetentibus non utantur) a diversis, seu pro indiviso possidentibus seu certas partes in ipsis locis habentibus in quibus ipsi possidentes pro indiviso, seu certas partes habentes nihil sibi in oblatione, seu concessione hujusmodi reservaverint; similiter in jus, & dominium, ac proprietatem Nostram, & Ecclesiæ prædictæ eâdem auctoritate suscipimus. Loca verò, seu domos, pro habitatione Fratrum a singulari personâ, vel Collegio ipsis Fratribus ex integro concedenda, seu etiam offerenda, si talia de voluntate conferentis Fratres inhabitare contigerit, perseverante tantum voluntate concedentis inhabitent; ac illa liberè (præter Ecclesiam, & Oratoria ad Ecclesiam destinata, & Cimiterium, quæ tàm præsentia, quàm futura in jus, & proprietatem Nostram, & prædictæ Romanæ Ecclesiæ simili modo & auctoritate recipimus) mutata concedentis voluntate ac ipsis Fratribus patefacta dimittant. In quorum locorum dominio seu proprietate nihil Nobis, vel præfatæ Rom. Ecclesiæ retinemus omnino, nisi ea specialiter de Nostro, seu ipsius Romanæ Ecclesiæ recipiantur assensu: Et si in eisdem locis reservaverit sibi dominium in concedendo concedens propter inhabitationem Fratrum, tale dominium in jus Ecclesiæ sæpedictæ non transeat sed potius plenè liberum remaneat concedenti. Insuper nec utensilia, nec alia, quorum usum ad necessitatem, & officiorum sui status executionem licet habere (non enim omnium rerum usum habere debent, ut dictum est) ad ullam superfluitatem habere divitias, seu copiam, quæ deroget paupertati, vel thesaurizationem sapiat; vel eo animo, ut ea distrahant, seu vendant, recipiant, nec sub colore providentiæ in futurum, nec alia occasione; quinimmo in omnibus appareat in eis quoad dominium omnimoda abdicatio, & in usu necessitas. Hæc autem secundum exigentiam personarum, & locorum Ministri & Custodes simul, & separatim in suis administrationibus & Custodiis cum discretione disponant: cum de talibus interdum personarum qualitas, temporum varietas, locorum conditio, & nonnullæ aliæ circumstantiæ plus minusve, ac aliter provideri requirant. Ista tamen sic faciant, quòd semper in eis, & eorum actibus paupertas sancta reluceat, prout eis ex eorum Regulâ invenitur indicta.
Cæterum cum in eâdem Regulâ sit sub præcepti districtione prohibitumz, ne Fratres recipiant per se, vel per alios denarios vel pecuniam ullo modo: idque Fratres in perpetuum servare cupiant, & velut injunctum necesse habeant adimplere: ne ipsorum puritas in hujusmodi observatione præcepti maculetur in aliquo; vel Fratrum conscientiæ aliquibus aculeis stimulentur; articulum istum propter detrahentium morsus profundiùs, quam Nostri prædecessores fecerint, assumentes, ac ipsum clarioribus determinationibus prosequentes dicimus in primis, quòd Fratres ipsi a mutuis contrahendis abstineant; cum eis mutuum contrahere, ipsorum statu considerato, non liceat: possint tamen ipsi, satisfactione pro eorum necessitatibus facienda, quæ pro tempore occurerint (cessantibus eleemosinis, de quibus satisfieri commodè tunc non posset) citra cujuslibet obligationis vinculum dicere, quòd per eleemosynas, & alios amicos Fratrum ad solutionem hujusmodi faciendam intendunt fideliter laborare. Quo casu procuretur a Fratribus, quòd ille, qui dabit eleemosynam per se vel per alium non nominandum ab ipsis, si fieri poterit, sed ab eo potius juxta suum beneplacitum assumendum, hujusmodi satisfactionem faciat in totum vel in partem; prout Dominus sibi inspirabit. Si tamen hoc ipse nollet facere, vel non posset; vel quòd recessus ejus immineat; aut quia quibus hoc velit committere, notitiam non habet fidelium personarum; seu quacunque aliâ occasione, vel causâ; declaramus, & dicimus, quòd in nullo Regulæ puritas infringitur, aut quomodolibet ipsius observantia maculatur, si Fratres ipsi alicujus vel aliquorum sibi curent dare notitiam, vel aliquem seu aliquos nominare aut etiam præsentare, cui vel quibus, si eleemosynam facienti placuerit, committi possit executio prædictorum; ac ipsius habeatur assensus super subrogationibus infrascriptis: ita tamen quòd penes ipsum dantem dominio, proprietate, ac possessione ipsius pecuniæ cum liberâ potestate revocandi sibi pecuniam ipsam semper usque ad conversionem ipsius in rem deputatam plenè, liberè, ac integrè remanentibus, in ipsâ pecuniâ nihil omnino Fratres juris habeant, nec administrationem, seu dispensationem, nec contra personam nominatam ab eis, vel non nominatam, cujuscunque conditionis existeret, in judicio, vel extra actionem, prosecutionem, aut aliquod aliud jus qualitercunque persona prædicta in commissione hujus se haberet.
Liceat tamen Fratribus suas necessitates insinuare; ac specificare, vel exponere personæ prædictæ, ac eam rogare, quòd solvat. Possint etiam personam eamdem exhortari, ac inducere, quòd fideliter in re commissâ se habeat; & animæ suæ saluti in commissâ sibi executione provideat, ita quòd ab omni ejusdem pecuniæ administratione, seu dispensatione, & contra personam prædictam actione & prosecutione, ut prædictum est, Fratres abstineant omnimodo. Si verò personam hujusmodi nominatam, vel non nominatam a Fratribus quominus per se possit exequi, quod prædicitur, contigerit per absentiam, infirmitatem, voluntatem, seu locorum distantiam, ad quæ ipse nollet accedere, in quibus esset solutio facienda, vel occasione alia præpediri; liceat Fratribus cum conscientiæ puritate quantum ad unam aliam personam subrogandam ad præmissa in nominando, & aliis, si ad primum dantem non possint, vel nollent habere recursum; cum istâ personâ facere, sicut cum primâ supra proximè, declaramus eis licere. Duarum enim personarum ministerium per viam subrogationis, ut dictum est, communiùs & generaliùs videtur posse in prædictorum executione sufficere, cum prædicta satisfactio præsumatur posse celeriter expediri. Si tamen interdum propter locorum distantiam, in quibus esset satisfactio facienda, & conditiones, seu circumstantias alias, casus emergeret, in quo videretur plurium personarum subrogandarum ministerium opportunum; liceat ipsis Fratribus in hoc casu juxta negotii qualitatem servato modo prædicto plures personas assumere, nominare, seu præsentare ad istud ministerium exequendum. Et quia oportet, & expedit Fratrum necessitatibus non solum pro quibus jam esset solutio seu satisfactio facienda; ut supra proximè dictum est; sed & imminentibus, sive talès necessitates ingruentes immineant quæ brevi tempore expediri valeant, sive tales licet paucæ comparativè, quarum provisio necessario tractum temporis habeat, ut in libris scribendis, Ecclesiis, seu ædificiis ad usum habitationis eorum construendis, libris, & pannis in locis remotis emendis, & aliis similibus, si quæ occurrerint, cum moderamine supradicto salubriter provideri; sicut in istis necessitatibus clarè distinguimus, sic in eis Fratres posse tutè, & sanâ conscientiâ procedere declaramus; videlicet ut in ingruenti, vel imminente necessitate, quam brevi tempore, vel quam interdum ex aliquibus circumstantiis non sic brevi, ut supra in proximo casu dictum est, valeat expediri, tam quoad dantem eleemosynam, quàm quoad nominatum, vel substitutum in omnibus, & per omnia, sicut in articulo solutionis pro necessitatibus præteritis faciendæ supra proximè declaramus, procedatur. In eâ verò necessitate quantumcunque præsentialiter ingruenti, quæ tamen qualitate sui, ut prædicitur, tractum temporis habet annexum, quia in eo casu verisimile est, quòd tunc ratione distantiæ locorum, quam expeditio necessitatis ipsius ex sui conditione requiret; tunc etiam circumstantiarum ipsius necessitatis ratione pensatâ frequenter casus acciderent, in quibus ad expeditionem necessitatis hujusmodi oporteret, quòd per diversas manus & personas transiret pecunia necessitati hujusmodi deputata, quarum omnium personarum impossibile quasi esset Dominum principalem pro ipsâ necessitate pecuniam deputantem, seu etiam substitutum ab eo, & tertium etiam ab ipso substituto (si casus talis accideret) postea subrogatum habere notitiam; declaramus, & dicimus, quòd in hoc articulo præter dictos duos modos in necessitatibus præteritis & ingruentibus quæ possint brevi tempore, vel interdum non brevi, ut supra exprimitur, expediri, ut prædiximus observandos, ad conservandam ipsius Regulæ, ac professorum ejus omnimodam puritatem; quòd si præsto sit eleemosynæ hujus largitor, vel ejus Nuncius, qui possit hoc facere, expressè illi prædicetur a Fratribus, quòd si placeat, ut dominio talis pecuniæ cum liberâ potestate revocandi sibi pecuniam ipsam penes ipsum semper, usque ad conversionem ipsius in rem deputatam, liberè remanente, ut in aliis duobus casibus superius dictum est, per quorumcunque manus pecunia, seu eleemosyna ipsa tractetur, sive personas ab eodem, vel a Fratribus nominatas, totum suo consensu, voluntate, ac auctoritate procedat, quo assensum suum præbente, securè Fratres re emptâ, vel acquisitâ de illâ pecuniâ per quemcunque juxta modum annotatum superius uti possint. Ad majorem autem omnium prædictorum claritatem, hac in perpetuum valitura provisionis serie declaramus, quòd Fratres præfatis modis, ut prædicitur, circa pecuniam in supportandis eorum præteritis & ingruentibus necessitatibus observatis non intelliguntur, nec dici possunt per se, vel per interpositam personam pecuniam recipere contra Regulam, vel professionis sui Ordinis puritatem, cum manifestè pateat ex prædictis prædictos Fratres non solum a receptione, proprietate, dominio, sive usu ipsius pecuniæ; verùm etiam a contrectatione qualibet ipsius, & ab ea penitus alienos. In eo verò casu quando, antequam ipsa pecunia in licitum rei habendæ vel utendæ commercium sit conversa, concedentem pecuniam mori contigerit: si concedens in concedendo dixerit, vel expresserit, quòd persona deputata pecuniam ipsam in necessarium usum Fratrum expenderet; quicquid de ipso concedente vivendo, vel moriendo contingeret, sive concedens hujusmodi hæredem reliquerit, sive non; possint Fratres ad personam deputatam, non obstante concedentis morte, vel hæredis contradictione, pro illa pecunia expendenda recurrere sicut poterant ad ipsum Dominum concedentem. Quia verò puritatem ipsius Ordinis intimâ cordis affectione zelamus, cum in prædictis casibus ad determinatam necessitatem, ut prædicitur, per aliquem pecuniam concedi contigerit, concedens pecuniam rogari possit a Fratribus, quod si quid de ipsâ pecuniâ habitâ necessitate determinatâ supererit; consentiat ipse concedens, quòd residuum præfatæ pecuniæ in res alias pro aliis ipsorum FF. prædictis necessitatibus convertatur: quo non consentiente prædictis ipsum residuum, si qùod fuerit, restituatur eidem. Caveant tamen Fratres, quòd sollicitè se coaptent, ut non plus scienter concedi consentiant, quàm verisimiliter æstimari possit rem necessariam, pro qua pecuniâ ipsâ conceditur valituram. Et quia in prædictorum seriosâ expositione a dante, vel a recipiente de facili posset errari; ut clariùs utilitati dantium, puritati Ordinis, simplicitati aliquorum simplicium, saluti animarum hinc inde securiùs consulatur, intellectum illum, qui satis in hoc casu a sanè intelligente percipitur, præsentis, ac in æternum valituræ Constitutionis serie lucidamus volentes illum ad communem deduci notitiam, videlicet quòd semper quando pecunia Fratribus ipsis mittitur, vel offertur, nisi expressè per mittentem vel offerentem aliud exprimatur, prædictis modis prorsus oblata intelligatur & missa. Non enim verisimile est aliquem eleemosynæ suæ sine expressione modum ullum velle præfigere, per quem & donans merito, vel illi, quorum necessitatibus intendit per donum hujusmodi providere, vel effectu doni, vel suæ conscientiæ puritate fraudentur.
Ad hæc quia Fratribus ipsis interdum in ultimis voluntatibus sub diversis modis nonnulla legantur; neque expressè quid de his agendum sit in Regulâ, vel prædecessorum Nostrorum declarationibus continetur; ne in ipsis dubitari contingat in posterum providendo legantibus, & Fratrum conscientiis præcavendo declaramus, ordinamus, & dicimus, quòd si testator modum secundum quem Fratribus eorum conditione inspectâ recipere non liceret, exprimat in legando, ut si legaret Fratribus Vineam, vel Agrum ad excolendum, domum ad locandum, vel similia verba in similibus proferret, aut modos similes in relinquendo servaret, a tali legato, & ejus receptione per omnem modum Fratres abstineant. Si verò modum licitum Fratribus in legando testator expresserit, ut si diceret: lego pecuniam pro Fratrum necessitatibus expendendam, vel Domum, Agrum, Vineam, & similia ad hoc quòd per certam personam, vel personas idoneas distrahantur, & pecunia de rebus ipsis accepta in ædificia, vel alia Fratrum necessaria convertantur, aut in legando similibus modis, vel verbis utatur, in hoc casu illud in omnibus & per omnia consideratis eorum necessitatibus, & moderaminibus supradictis quantum ad Fratres servari decernimus, quod per Nos est superius in concessis pecuniariis eleemosynis declaratum. Ad quæ legata solvenda tam hæredes testatorum, quàm executores se liberales exhibeant, quàm Prælati, & etiam Sæculares, quibus de jure, vel de consuetudine provisio ista competeret, cum expedierit, se ex officio suo promptos exhibeant ad pias voluntates decedentium adimplendas. Nam & Nos etiam per modos licitos, & Fratrum Regulæ congruos intendimus providere, quòd nec pia defunctorum destituatur intentio; & hæredum cupiditas legitimis ictibus feriatur; ac ipsi Fratres pauperes opportunis auxiliis non fraudentur. Si verò Fratribus ipsis generaliter aliquid absque modi expressione legetur; hoc in legato sic indeterminatè relicto in omnibus, & per omnia intelligi ac servari volumus, & in perpetuum præsenti Constitutione jubemus, quod supra in pecunia, seu eleemosyna Fratribus indeterminatè oblata, vel missa voluimus ac expressimus observari, videlicet ut sub modo licito Fratribus intelligatur esse relictum ita quòd nec legans merito, nec Fratres ipsi effectu relicti fraudentur. Quia verò dominium librorum, & aliorum mobilium, quibus tàm Ordo, quàm Fratres utuntur, quæ tamen non sint dominii aliorum, ad præfatam Ecclesiam specialiter spectare dignoscitur, quæ libros & mobilia interdum contingit seu expedit vendi, vel etiam commutari; Fratrum utilitatibus, vel eorum conscientiis providere volentes eâdem auctoritate concedimus, ut commutatio talium rerum, & ad eas res quarum usum Fratribus licet habere, de Generalis & Provincialium Ministrorum in suis administrationibus conjunctim, vel divisim auctoritate procedat; quibus etiam de dispositione usus talium rerum concedimus ordinare. Si verò res hujusmodi æstimato prætio vendi contingat, cum Fratribus ipsis per se, vel per alium recipere pecuniam Regulâ prohibente non liceat; ordinamus, & volumus, quòd talis pecunia seu pretium recipiatur, & expendatur in rem lecitam, cujus usum Fratribus licet habere per Procuratorem a præfatâ Sede, vel a Cardinali gubernationem per ipsam Sedem gerenti ejusdem Ordinis deputandum juxta modum in superioribus necessitatibus præteritis, & ingruentibus ordinatum. De vilibus autem mobilibus, vel parum valentibus liceat ex præsenti Nostrâ concessione Fratribus pietatis, seu devotionis intuitu, vel aliâ honestâ, & rationali causâ, obtentâ super hoc prius Superiorum suorum licentiâ, juxta quod inter Fratres in Generali, vel Provincialibus Capitulis tam de ipsis rebus vilibus, seu parum valentibus, & earum valore, quàm præfatâ licentiâ, scilicet a quibus, & qualiter sit habenda, extiterit ordinatum; intra, & extra Ordinem aliis elargiri.
Licèt autem contineatur in Regulâaa, quòd Fratres habeant unam Tunicam cum Caputio, & aliam sine Caputio, & videri possit illa fuisse instituentis intentio, quòd necessitate cessante pluribus non utantur: declaramus quòd possint Fratres de licentiâ Ministrorum & Custodum conjunctim & divisim in administrationibus sibi commissis, cum eis videbitur, pensatis necessitatibus, & aliis circumstantiis, quæ secundum Deum, & Regulam attendendæ videntur, uti pluribus; nec per hoc videantur a Regulâ deviare cum etiam in ipsâ dicatur expressè, quòd Ministri & Custodes de infirmorum necessitatibus & Fratribus induendis sollicitam curam gerant secundum loca & tempora & frigidas Regiones. Et quamquam Regula prædictaab contineat, quòd de Fratribus induendis, & necessitatibus infirmorum Ministri tantum, & Custodes sollicitam curam gerant; & dictio illa tantum sic Ministros & Custodes in hac curâ perstringere, quòd ab eâ cæteros excludere primâ facie videatur: quia tamen sollicitè considerare Nos convenit, & tempus Regulæ institutæ, quo Fratres ipsi ad comparationem præsentem numero pauci erant, & forsan Ministri ac Custodes videbantur tunc ad ista posse procuranda sufficere, ac nihilominus multiplicationes Fratrum, & moderni temporis qualitatem; nec sit verisimile Beatum Franciscum institutorem Regulæ vel ipsis Ministris & Custodibus impossibilitatis jugum voluisse præfigere, vel ex ipsius impossibilitatis consequentiâ Fratres ipsos suis necessitatibus velle carere; concedimus, quòd ipsi Ministri & Custodes possint per alios hujus curæ sollicitudinem exercere. Debent etiam & alii Fratres curam hujus, quæ præfatis Ministris & Custodibus præcipuè incumbit ex Regulâ, cum sibi ab illis commissa fuerit, gerere diligenter.
Continetur quoque in Regulâac, quòd Fratres, quibus gratiam dedit Dominus laborandi, laborent fideliter, & devotè ita, quòd excluso otio animæ inimico sanctæ orationis & devotionis Spiritum non extinguant. Quia verò ex verbo isto Fratres de otiositate vitæ, & de Regulæ transgressione improbè notare interdum hactenus aliqui sunt conati: Nos morsus hujusmodi nefarios reprimentes declaramus, quòd consideratis verbis prædictis & formâ seu modo loquendi, sub quibus Fratres ad hujusmodi exercitium inducuntur; non videtur ea fuisse instituentis intentio, quòd vacantes studio, vel Divinis Officiis, & Ministeriis exequendis manuali labori, seu operationi subjiceret, vel ad hoc illos arctaret, cum exemplo Christi, & multorum Sanctorum Patrum labor iste spiritualis tantò illi præponderet, quantò quæ sunt animæ corporalibus præferuntur. Ad alios verò, qui se in prædictis spiritualibus operibus non exercent (nisi tales aliorum Fratrum licitis servitiis occupentur) ne otiosè vivant, verba prædicta declaramus extendi; nisi & tales tam excellentis & notabilis contemplationis, & orationis existerent, quòd meritò propter hoc non essent a tanto bono & pio exercitio subtrahendi. Fratres enim quantumcunque studio, vel Divinis Ministeriis non vacantes, sed aliorum Fratrum studio, vel aliis Divinis Officiis & Ministeriis vacantium servitiis inhærentes, cum ipsis eisdem, quibus serviunt sustentari merentur, quod astruitur illa æqua lege sancitum, quam strenuus pugnator ille David justè decrevit, videlicet quòd descendentium ad prælium, & remanentium ad sarcinas portio æquaretur.
Verum quia expressè continetur in Regulâad, quòd Fratres non prædicent in Episcopatu alicujus Episcopi, cum ab eo illis fuerit contradictum: Nos in hoc & deferentes Regulæ, & nihilominus auctoritatem Apostolicæ plenitudinis conservantes dicimus, quòd prædictum verbum ad litteram, sicut Regula ipsa protulit, observetur, nisi per Sedem Apostolicam circa hoc pro utilitate populi Christiani sit concessum, vel ordinatum aliud, vel imposterum concedatur, seu etiam ordinetur. Et quia in eodem Capitulo Regulæ immediatè subjungitur, quòd nullus Fratrum populo audeat prædicare, nisi a Ministro Generali fuerit examinatus & etiam approbatus, & ab eo officium prædicationis sibi concessum: Nos & statum præteritum ipsius Ordinis in paucitate sui, & modernum in ampliato Fratrum numero, ac utilitatem animarum ut condecet advertentes concedimus, quòd nedum Generalis examinare, & approbare prædicaturos Fratres in populis, ac illis concedere licentiam prædicandi, quatenus personæ idoneitatem, & prædicationis officium licentia ipsa respiceret, prout in Regulâ continetur; verùm etiam Provinciales Ministri hoc possint in Capitulis Provincialibus cum Diffinitoribus; quod etiam hodie observari dicitur, & in Fratrum privilegiis contineri: quam quidem licentiam præfati Ministri revocare, ac suspendere valeant, & arctare, sicut & quando id eis videbitur expedire.
Sed quoniam in desideriis Nostris hoc geritur, ut ad Dei gloriam salus proficiat animarum; ac dictus Ordo, per quem jugiter ad amorem Divinum affectio Christianæ Religionis accenditur, merito, & numero augeatur; concedimus, & præsenti statuto firmamus, licere non solum Generali, sed etiam Provincialibus Ministris personas fugientes a seculo in Fratres recipere: quæ Provincialium Ministrorum licentia per ipsum Generalem, sicut expedire viderit, possit arctari. Vicarii verò Provincialium Ministrorum ex officio Vicariæ licentiam hanc sibi noverint interdictam, nisi per Ministros eosdem, quibus hoc posse committere Vicariis, & aliis licere decernimusae, hoc ipsis Vicariis specialiter committatur. Caveant tamen ipsi Provinciales, quòd hoc non indiscretè, non passim, sed sic consideratè committant; sicque illos, quibus hoc committi contigerit, fidelibus consiliis fulciant, quòd omnia discretè procedant: nec indifferenter omnes admittantur ad Ordinem, sed illi tantum, qui suffragantibus eis litteraturâ, idoneitate, vel aliis circumstantiis possint utiles esse Ordini, sibique per vitæ meritum, & aliis proficere per exemplum.
Insuper dubitantibus Fratribus prædicti Ordinis, an, pro eo quod in Regulâaf dicitur, ut decedente Generali Ministro a Provincialibus Ministris, & Custodibus in Capitulo Penthecostes fiat electio successoris, omnium Custodum multitudinem oporteat ad Generale Capitulum convenire; an, ut omnia cum majori tranquillitate tractentur, sufficere possit, ut aliqui de singulis Provinciis, qui vocem habeant aliorum, intersint: taliter respondemus, scilicet ut singularum Provinciarum Custodes unum ex se constituant, quem cum suo Provinciali Ministro pro seipsis ad Capitulum dirigant, voces ac vices suas committentes eidem, quod etiam cum constituerint per seipsos, statutum hujusmodi duximus approbandum: quod idem prædecessor Gregorius Nonus in casu hujusmodi dicitur respondisse.
Denique quia continetur in Regulaag supradictâ; quòd Fratres non ingrediantur Monasteria Monacharum præter illos quibus a Sede Apostolica concessa fuerit licentia specialis: quamquam hoc de Monasteriis pauperum Monialium inclusarum Fratres hactenus intelligendum esse crediderint, cum earum Sedes præfata curam habeat specialem; & intellectus hujusmodi per Constitutionem quamdam tempore datæ Regulæ, vivente adhuc Beato Francisco, per Provinciales Ministros fuisse credatur in Generali Capitulo declaratus: iidem Fratres certificari nihilominus se postularunt, an hoc de omnibus generaliter, cum Regula nullum excipiat, an de solis Monasteriis intelligi debeat Monialium prædictarum? Nos utique generaliter id esse prohibitum de quarumlibet cœnobiis Monialium respondemus: & nomine Monasterii volumus claustrum, domos, & officinas interiores intelligi, pro eo quod ad loca, alia ubi homines seculares conveniunt, possunt Fratres illuc causa prædicationis, vel eleemosynæ petendæ accedere, quibus id a Superioribus suis pro suâ fuerit maturitate, vel idoneitate concessum, exceptis semper prædictarum Monasteriis inclusarum; ad quæ nulli datur accedendi facultas sine Sedis ejusdem licentiâ speciali: quod etiam ipse idem prædecessor Gregorius IX. in eo casu dicitur respondisseah.
Cæterum sanctæ memoriæ Confessor Christi Franciscus Fratribus mandasse dicitur circa ultimum vitæ suæ, cujus mandatum ipsius dicitur Testamentum: quòd verba ipsius Regulæ non glossentur: & ut verbis utamur ejusdem; quòd sic, vel sic intelligi debeant, non dicatur; adjiciens quod Fratres nullo modo aliquas litteras ab Apostolicâ Sede petant; & aliqua quædam interserens, quæ non possent sine multâ difficultate servari: propter quod Fratres hæsitantes, an tenerentur ad observantiam testamenti prædicti dubitationem hujusmodi per eumdem prædecessorem Gregorium IX. petierunt de ipsorum conscientiis amoveri. Qui, sicut asseritur, attendens periculum animarum & difficultates, quas propter hoc possent incurrere, dubietatem de ipsorum cordibus amovendo dixit Fratres ipsos ad ipsius mandati observantiam non teneri, quòd sine consensu Fratrum & maximè Ministrorum, quos universos tangebat, obligare nequivit; nec successorem suum quomodolibet obligavit, cum non habeat imperium par in parem. Nos autem circa præsentem articulum nihil duximus innovandum.
Ad hæc a nonnullis prædecessoribus Nostris Romanis Pontificibus circa declarationem ipsius Regulæ, & ipsam Regulam, ac eam contingentia diversas litteras intelleximus emanasse: sed nec per hoc mordacium prædictorum contra Regulam ipsam, & Fratres quievit insultus; nec per ipsas litteras statui Fratrum providetur in multis, in quibus de novo, vel aliter necessario providendum esse multorum postea casuum contingentium experientia indicavit. Nos itaque, ne litterarum hujusmodi, & præsentis Constitutionis diversitas, vel intellectus adversitas in prædictorum observatione Fratrum animos perturbaret; & ut pleniùs clariùs, & certiùs eorum statui, & observantiæ prædictæ Regulæ consulatur; in omnibus & singulis illis articulis, quos Constitutio ipsa continet, quamquam ipsi, vel eorum aliqui contineantur in aliis litteris Apostolicis supradictis, hanc Nostram Constitutionem, Declarationem, seu Ordinationem tantum a Fratribus ipsis precisé, ac inviolabiliter decernimus perpetuis temporibus observandam. Cum igitur ex prædictis & aliis per Nos cum multâ maturitate discussis Regula ipsa licita, sancta, perfecta, & observabilis, nec ulli patens discrimini evidenter appareat; illam & omnia suprascripta per Nos statuta, ordinata, concessa, disposita, decreta, declarata etiam, & suppleta de Apostolicæ potestatis plenitudine approbamus, confirmamus, & volumus existere perpetuæ firmitatis; in virtute obedientiæ districtè præcipientes, quòd hæc Constitutio, sicut cæteræ Constitutiones, vel decretales epistolæ, legatur in scolisai.
Et quia sub colore liciti nonnulli contra Fratres ipsos, & Regulam in legendo, exponendo, atque glossando possent virus suæ iniquitatis effundere, ac Constitutionis intellectum ipsum, diversas, & adversas sententias producentes suis adinventionibus depravare: & opinionum diversitas, ac distorsio intellectus multorum pios animos posset involvere, & a Religionis ingressu multorum corda subtrahere; talium detrahentium vitanda perversitas cogit Nos ipsis viam ad prædicta præcludere; & certum procedendi modum hanc Constitutionem legentibus præfinire. Itaque sub pœna excommunicationis, & privationis officii, ac beneficii districte præcipimusaj, ut præsens Constitutio, cum ipsam legi contigerit, sicut prolata est, sic fideliter exponatur ad litteram; concordantiæ, contrarietates, seu diversæ, & adversæ opiniones a lectoribus seu expositoribus nullatenus inducantur: super ipsâ Constitutione glossæ non fiant, nisi forsan per quas verbum, vel verbi sensus, seu constructio, vel ipsa Constitutio quasi grammaticaliter ad litteram, vel intelligibiliùs exponatur: nec intellectus ipsius per legentem depravetur in aliquo, seu distorqueatur ad aliud, quàm littera ipsa sonat. Et ne Sedem prædictam contra detractores hujusmodi oporteat ulteriùs laborare, universis, ac singulis cujuscumque præeminentiæ, conditionis, aut status districtè præcipimus, ne contra prædictam Regulam, & statum prædictorum Fratrum, seu contra præmissa per Nos statuta, ordinata, concessa, disposita, decreta, & declarata, suppleta, & approbata, & etiam confirmata dogmatizent, scribant, determinent, prædicent, seu prave loquantur publicè, vel occultè. Sed si quid penes aliquem in his ambiguitatis emerserit; hoc ad culmen prædictæ Sedis Apostolicæ deducatur: ut ex auctoritate Apostolicâ sua in hoc manifestetur intentio, cui soli concessum est in his statuta condere, & condita declarare. Glosantes verò in scriptis Constitutionem ipsam aliter quàm eo modo, quo diximus; Doctores insuper, sive Lectores dum docent in publico, & ex certâ scientiâ, & deliberatè intellectum Constitutionis hujusmodi depravantes, facientes quoque commentum, scripturas, seu libellos: & ex certá scientiâ, & deliberate determinantes in scolis, seu prædicantes contra prædicta, vel aliqua, seu aliquod prædictorum, non obstantibus aliquibus privilegiis, vel indulgentiis, aut litteris Apostolicis, quibuscumque dignitatibus, personis, ordinibus, aut locis Religiosis, vel secularibus generaliter, vel singulariter sub quacunque formâ, vel expressione verborum concessis, quæ nolumus aliquibus in præmissis quomodolibet suffragari; excommunicationis sententiæ, quam ex nunc in ipsos proferimus, se noverint subjacere; a qua per neminem nisi per Romanum Pontificem possint absolvi. Insuper tam istos, contra quos per Nos excommunicationis est prolata sententia, quàm alios, si qui fuerint, contra præmissa, vel eorum aliquod venientes ad Nostram, & Sedis memoratæ volumus deduci notitiam; ut quos provisus modus æquitatis non arcet a vetitis, compescat rigor Apostolicæ ultionis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ Declarationis, Ordinationis, Concessionis, Dispositionis, Suppletionis, Approbationis, Confirmationis, & Constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis &c.
Datum Suriani xix. Kalendas Septembris, Pontificatus Nostri Anno Secundo.ak
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXXVII., pp.405-416
-
(a) Per plures Rom. Pontifices: Ab Innocentio III. usque ad sua tempora.
-
(b) In tot Sanctis Viris: Quorum nonnullos retulit S. Antoninus Chron. par. 3. tit. 24.
-
(c) Gregorium PP. X.: In Sexto supracitato legimus Nonum; sed Glossæ autor monuit legendum esse Decimum.
-
(d) Lugdunen. Concilio: II. anno 1274. celebrato cap. 23. incip. Religionum diversitatem &c.
-
(e) In Generali Capitulo: Assisii hoc anno 1279. circa festum Pentecostes coacto ex Annal. Minor.
-
(f) Filiis …: Fr. Bonagratia a S. Joanne in Persiceto ibi in Ministrum Generalem assumto, Gualtero Franciæ, … Bononiæ, Joanne Hiberniæ, & aliarum Provinciarum Ministris ex Annal. Waddingi ad ann. 1379. num. 2., quibus addo Fr. Philippum Perusinum Tusciæ Prov. Ministrum ex ejus epist. ad Gen. Ministrum Gondisalvum.
-
(g) Præsentia constitutis: Suriani in Tuscia Romana, ac Patrimonio S. Petri, quo a Pontifice vocati se contulerant ex cit. Annal. ad hunc ann. num. 8.
-
(h) Per prædecessores Nostros declarata: Nempe Gregorium IX., Innocentium, & Alexand. IV., ac B. Gregorium X.
-
(i) A teneris annis: Et causam legimus apud Waddingum ad ann. 1222. n. 2. & 3.
-
(j) Protector, et Corrector effecti: Anno 1263. ex cit. Waddingo ad eum ann. n. 15.
-
(k) Principio: Sive cap. 1.
-
(l) Regula: Cap. 2.
-
(m) In fine ipsius Regulæ: Cap. 12.
-
(n) Declaraverit: Anno 1230. per Constitutionem incipientem Quo elongati &c. in primo hujus Operis tomo relatam.
-
(o) Insufficiens videbatur: Quia non omnia Gregorius declaravit, sed ea dumtaxat, de quibus rogatus fuerat.
-
(p) Juris argumenta: Nimirum in Regulis juris.
-
(q) Omnium mundanorum: Ut ait etiam laudatus Gregorius IX. in sua declaratione sed brevius, hic autem fusius.
-
(r) Contineat: In cap. 6.
-
(s) Cum concessione usus: Id autem convellit Joannes XXII. Constitutione Ad Conditorem Canonum &c. sed leg. est Wadd. ad ann. 1222. n. 57. & seqq.
-
(t) Regula: Cap. 3.
-
(u) Capitulo: Nempe 4.
-
(v) Exhortans: Cap. 5.
-
(w) Capitulo: Nimirum 6.
-
(x) Regula: Cap. 9.
-
(y) Dignoscitur: Anno 1245. per Constitutionem incip. Ordinem vestrum &c. ab Alexandro IV. repetitam anno 1257. die 20. Feb. ut in 2. tomo fol. 196. a quo non fuerunt alieni Gregorius IX. & X. in suis declarationibus supracitatis.
-
(z) Prohibitum: Cap. 4.
-
(aa) Regula: Cap. 2. & 4.
-
(ab) Regula prædicta: Cap. 4.
-
(ac) In Regula: Cap. 5.
-
(ad) In Regula: Cap. 9.
-
(ae) Licere decernimus: Id vero illis negavit Gregorius IX., sed permisit Innocentius IV., cujus ferme verba hic Pontifex exscripsit.
-
(af) In Regula: Cap. 8.
-
(ag) In Regula: Cap. 11.
-
(ah) Respondisse: Innocentius tamen IV. de solis Monasteriis inclusarum S. Damiani intelligendum dixit; idque confirmavit Alexander IV., si genuina est declaratio Regulæ ei ascripta.
-
(ai) Legatur in Scolis: Hinc eam Bonifacius VIII. inseruit in 6. Decret. tit. De verborum significat., ut supra diximus.
-
(aj) Districte præcipimus: Sed hanc Constitutionem convellere volens Joannes XXII. obstacula omnia in ea posita sustulit, edita Constitutione Quia nonnunquam &c. anno 1322., quæ inter Extravag. legitur tit. De Verbor. signific. Hinc ansam arripuit Raynaldus ad ann. 1280. num. 27., ut erraret, asserendi, Nicolaum III. in hac decretali rerum futurarum inscium ex ingenti in Minoritas studio rerum omnium, quæ illis concedebantur, usu permisso, Sedi Apostolicæ dominium reservasse; ex quo inquit, ingentia postea scandala, quæ Ecclesiam concusserunt, emersere; Franciscanorum nonnullos in superbiam elatos Religiosos ceteros despectui habuisse &c. At si rerum Minoritarum peritior extitisset, & Waddingum de hac controversia ad ann. 1322. n. 57. & seqq., ac ad ann. 1324. num. 4. & seqq. perlegisset; calamum, & verba temperasset: didicissetque, non unum Nicolaum, sed ante eum, & post etiam fere omnes Rom. Pontifices idipsum statuisse: Nicolaum non ex se solo, sed quatuor utriusque juris Doctoribus præstantissimis adhibitis Constitutionem edidisse: neque quorundam superbiam ceteros Ordines Religiosos aspernantium dissidium excitasse cum omnes Minoritæ sa erentur etiam paupertatem Fratrum Ord. Prædicat. esse altissimam ex dictis Romanorum Pontificum ideoque Franciscanæ paupertati parem: sed defensionem decretalis Nicolai III. a Minoritis susceptam, causam dedisse altercationi.
-
(ak) Suriani xix. Kal. Septembr. &c. Ex quibus liquet hanc Constitutionem esse Nicolai III., & non IV., ut quidam a depravato 6. Decr. & Extravang. Com. Codice decepti tradiderunt: nam Nicolaus IV. anno sui Pontificatus ii. mense Augusto non Suriani, sed Reate degebat ex ejus epistolis. Deinde præter ea, quæ ad hunc ann. n. 11. refert Waddingus, Constitutionem hanc citat ipsemet Nicolaus III epist. Pictavien. Episcopo missa anno 1280 idibus Junii, & incip. Circa ea, quæ summo &c. ut infra: ab eo editam testatur etiam Bonagratia Minister Generalis in litteris encyclicis ad universos Provinciarum Ministros hoc anno 1279. 8. Idus Octobris datis; & Fr. Philippus Petusinus Prov. Tusciæ tunc Minister in epist. ad Gondisalvum Generalem Ministrum apud Waddingum ad annum 1217. n. 6. legenda; atque Petrus Jo Olivi in Impugnatione 37. articulorum adversus opiniones quorundam Doctorum edita Nemausi anno 1285. & post ejus Quodlibeta Venetiis anno 1509. a Lazaro Suardo cusa: ac eodem tempore Ptolemæus Lucensis lib. 23. Hist. Eccles. cap. 28., & Nicolaus Trivet O. P. in Chron. Regum Angliæ ad ann. 1277. in to. 3. Spicil. Dacher; sed & ipse Nicolaus IV. Constitut. Ad statum pacificum &c. anno 1288. die 13. Maji edita; atque Fr. Salimbene Parmensis O. M., qui eo tempore scribebat, pag. 417., autorque Catalogi xv. Ministrorum Generalium Ordinis usque ad Generalem Consalvum, & annum 1305. deducti Ms. Regiæ Taurinen. Bibliothecæ. Nos autem inter variantes hujus Bullæ lectiones eam selegimus, quæ in Firmamentis trium Ordinum Min. apponitur tamquam quæ cæteris antiquior & accuratior nobis visa est.