Général
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Pro cujusdam illiciti Matrimonii dispensatione facultas si verum sit expositum. (Ex cit. Reges. Vatic. epist. 149. anni 2.)
-
Anno 1279. die 5. Julii.
-
1279
-
NICOLAUS &c.
Dilectis Filiis … Priori Prædicatorum, & Ministro Minorum Fratrum Ordinum Provincialibus in Franciaa Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Exponente Nobis Johanne de Muteyo Armigero Consanguineo Venerabilis Fratris Nostri …b Archiepiscopi Treveren. nuper audivimus, quòd dudum, homine inimico ministro, Robertus de Muteyo Treveren. Diœcesis Armiger Patruus ipsius Johannis quondam Johannem dictum Merendel de Colonier Armigerum interfecit; propter quod adeo sunt graves inimicitiæ suscitatæ; quòd fœdera pacis, quæ super hoc intervenisse dicuntur, sicut idem Johannes de Muteyo asseruit, violantur utrinque; ac ex violatione hujusmodi multa & gravia provenire personarum pericula dubitatur, nisi dictus Johannes de Muteyo cum dilectâ in Christo Filiâ Hudetâ natâ Theobaldi de Sorbeis Neptis prædicti Johannis de Colonier matrimonialiter copuletur. Unde cum idem Johannes de Muteyo, & Hudeta quarto affinitatis gradu ad invicem, sicut asseritur, se contingant; dictus Johannes de Muteyo Nobis humiliter supplicavit, ut providere super hoc misericorditer curaremus. Nos autem, qui salutem quærimus singulorum, scandalis, ac periculis hujusmodi occurrere cupientes, quia vos de facto, & facti circumstantiis habere poteritis notitiam pleniorem, præsentium vobis tenore committimus, quatenus, si præmissa vera sunt; & timeri possit de scandalis, & periculis, quæ narrantur; idque consideratis circumstantiis universis videritis faciendum, super quibus omnibus vestras intendimus conscientias onerare, cum eisdem Johanne de Muteyo & Hudeta, quòd, affinitate hujusmodi non obstante, matrimonialiter copulari liberè valeant, auctoritate Nostrâ, prout secundum Deum expedire videritis, dispensetis. Non obstante indulgentiâc, qua vobis, vel Ordinibus vestris dicitur esse concessum, quòd non teneamini vos inviti intromittere de iis, quæ vobis per litteras Apostolicas committuntur, nisi in eis de Indulto hujusmodi specialis mentio habeatur.
Datum apud Montem Rosolumd iii. Nonas Julii, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXXIV., p.403
-
(a) In Francia: Utpote finitimi contractum inituris.
-
(b) Fratris Nostri…: Henrici de Festinga, de quo in 2. hujus Operis tomo pluries actum est; ferturque obiisse anno 1286. post tot persecutiones.
-
(c) Indulgentia: Incip. Quieti vestræ &c. sæpissime adducta, ac relaxata.
-
(d) Montem Rosolum: Al. Roseum & Rosulum vulgo Monterosi Oppidulum Patrimonii inter Romam & Viterbium 20. mill. utrinque distans in spiritualibus ad Abbatem trium Fontium extra Romam pertinens.