Général
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Præficitur Ecclesiæ Bracaren. Archiepisc. in Lusitania. (Ex Reges. Vatic. epist. 25. apud Waddingum in Reges. Pontif. n. 5.)
-
Anno 1278. die 6. Aprilis.
-
1278
-
NICOLAUS &c.
Militanti Ecclesiæ, disponente Domino, licèt immeriti præsidentes circa curam omnium Ecclesiarum solertiâ reddimur indefessâ solliciti; ut juxta Pastoralis Officii debitum crediti Nobis Dominici gregis custodiam utiliter gerere, Divinâ cooperante Clementiâ, studeamus. Sanè Bracharen. Ecclesiâ per translationem Venerabilis Fratris Nostri O.c Episcopi Tusculani, tunc Archiepiscopi Bracharen. in Episcopum Tusculanum assumpti nuper solatio destitutâ Pastoris: Nos paternâ volentes sollicitudine præcavere, ne ipsa Bracharen. Ecclesia dispendia prolixæ vacationis incurrat; & ad personam tuam, quam odor famæ Nobis reddit acceptam; cum habearis vir vitæ laudabilis, litterarum scientiâ præditus, discretionis maturitate conspicuus, præclarus meritis, & aliàs in spiritualibus, & temporalibus circumspectus; Nostræ considerationis aciem extendentes; sperantes quoque, quòd eamdem Ecclesiam salubri, dante Domino, regimine gubernabis; ipsaque utilis præsidio munita Pastoris optatis affluet incrementis; te Ministrum Ordinis Fratrum Minorum in Regno Castellæd, licèt absentem, prædictæ Bracharen. Ecclesiæ de Fratrum Nostrorum consilio, & Apostolicæ plenitudine potestatis in Archiepiscopum præficimus & Pastorem, administrationem ejusdem Ecclesiæ tibi spiritualiter, & temporaliter plenariè committentes. Quocirca Discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus impositum tibi onus a Domino devotè suscipiens sic curam, & administrationem prædictæ Bracharen. Ecclesiæ diligenter gerere studeas, & salubriter ac utiliter prosequaris; quòd ipsa sub tuâ vigilantiâ votivis amplietur commodis; & in omnibus, Divinâ cooperante clementiâ, prosperè dirigatur; tuque Nostram & dictæ Sedis gratiam exinde tamquam benedictionis, & obedientiæ Filius, uberiùs consequi merearis. Volumus autem, quòd Sedem Apostolicam adeas pro consecrationis munere obtinendo.
Datum Romæ apud Sanctum Petrum viii. Idus Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XVIII., p.298
-
(a) Fr. Tellio: Provinciæ Castellæ in Hispania Ministro O. M.
-
(b) Bracharen.: Vulgo Braga Regni Portugalliæ præcipuæ, & antiquissimæ Metropolis, ut cum Toletana pro dignitate contenderit.
-
(c) O.: Ordeonio Lusitano, de quo legendus Ughellus to. 1. Italiæ Sacræ in Episc. Tuscul.
-
(d) In Regno Castellæ: Tantum, nam etsi Legionis Regnum unitum erat illi Castellæ; tamen quoad regimen Minoriticæ Religionis spectabat ad Provinciam S. Jacobi, seu Compostellanam.