Général
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Negotiorum quamplurium tempore Alexandri PP. IV. Fr. Joanni Canciano O. M. commissorum cognitionem & statum, consiliumque postulat. (Ex Vatic. Archivi Regesto Pontif. pag. 10. to. 2. an. 1.)
-
Anno 1261. die 13. Decembris.
-
1261
-
URBANUS &c.
Dilecto filio Fratri Johanni de Canciaa Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apost. Bened.
Cum negotia Ecclesiæ Romanæ quamplura tempore fel. recod. Alexandri Papæ b Prædecessoris nostri prudentiæ tuæ commissa fuerintc, quorum aliqua per obitum Prædecessoris ejusdemd remanserunt, sicut intelleximus, imperfecta; præsentium tibi auctoritate mandamus, quatenus quæ, & qualia tibi commissa fuerunt ab Apostolica Sede tempore prædicto negotia, statum quoque, ac processum negotiorum ipsorum, nec non consilium tuum super iis, & aliis, quæ ad nostram & Ecclesiæ prædictæ utilitatem pertinere conspexeris, nobis studeas per tuas litteras fideliter intimare; ut per insinuationem tuam instructi providere possimus, quod pro necessitate, ac utilitate prædictorum negotiorum videbimus expedire.
Datum, ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XIV., pp.431-432
-
(a) Fr. Johanni de Cantia: Vide præcedentes epistolas.
-
(b) Alexandri Papæ: Hujus nominis Quarti.
-
(c) Commissa fuerint: Quæ autem essent, nos latent, cum desint de illis litteræ Pontificis; unum dumtaxat habetur ex hujus Pontificis epist. 104. Venerabile Fratre &c. infra legenda.
-
(d) Per obitum Prædecessoris eiusdem: Hoc anno die 25. Maji secutum.