Général
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Ut denarium B. Petri Romanæ Ecclesiæ debitum colligat, & Campsoribus Cameræ Apostolicæ illum assignet. (Ex Vatic. Archivi Reges. Pontif. epist. 10. to. 2. an. 1.)
-
Anno 1261. die 5. Decembris.
-
1261
-
URBANUS &c.
Dilecto filio Fratri Johanni de Canciaa Ordini Fratrum Minorum Sal., & Apostolicam Benedictionem.
De sinceritate fidei, ac discretionis tuæ industria, de quibus nobis laudabile perhibetur testimonium, confidentes denarium Beati Petrib Ecclesiæ Romanæ in Anglia debitum sollicitudini tuæ auctoritate præsentium committimus colligendum, per Apostolica tibi scripta mandantes, quatenus denarium ipsum pro anno præsenti exigas, & facias tibi nomine nostro & Ecclesiæ memoratæ persolvi: Contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Quidquid autem inde receperis, Deutavivæ Guidic, & Raynerio Bonaccursi sociis dilectorum filiorum Rolandi Bonsignoris, Bonaventuræ Bernardini, & Raynerii Jacobi Civium & Mercatorum Senen. Campsorum Cameræ nostræ, vel eorum alteri præsentes tibi litteras deferenti nostro & Fratrum nostrorum nomine assignare procures. Diem assignationis, & quod, & quantum eis inde assignandum duxeris, nobis per tuas litteras rescripturus.
Datum Viterbii Nonis Decembris, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XI., p.430
-
(a) Fr. Joanni de Cancia: Regione Angliæ in ora Orientali ex adverso Galliæ Belgicæ; cujus caput est Cantuaria vulgo Cantorbery, & ex qua fuit Fr. Joannes, qui cum esset Canonicus Andegavensis in Aquitania, rerum humanarum pertæsus Ordinem Fratrum Minorum ingressus est, & cum Adamo Marisco ejusdem Instituti viro doctissimo in Angliam ab Innocentio IV. legatus, nonnullaque scripsit a Waddingo in lib. De Scriptor. Ord. Min. recensita: ejus meminere Lelandus, & Pitseus de Scriptor. Angl., & ante omnes Thomas Eccleston de adventu Minorum in Angliam.
-
(b) Denarium B. Petri: Romescot Anglis ab Ina Occidentalium Saxonum in Anglia Rege constitutum anno 726., quo Regnum deposuit, cum antea illud Pontifici Romano vectigale fecisset singulis argenteis nummis, quos denarios vocant, in singulas domos impositis, inquit Polydorus Virgilius lib. 5. apud Baronium i sed dum ait factum id anno circiter 740., corrigitur a Pagio ad eum ann. n. 2. Hujus Denarii summam annuam, ad quam redactus fuerat ex distributione facta, leges apud Cencium Camer. in to. 5. Antiquit. Italic.
-
(c) Deutavivæ Guidi: In superiori epistola 3. dicitur Dentaviva de Senis familiaris Pontificis; at in 8. Deutajuva.