Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut per exactionem pœnarum, & censuram Eccles. cogant tam eos, qui redeuntes ad Ecclesiam se obligaverunt sub certis pœnis, quam eorum fidejussores. (Ex Archivo Assisiati Conventus S. Francisci apud Pegnam ad calcem Directorii Inquisit., & Waddingum in Annal. Minor. n. 2., ac in Bullario Rom. to. 1. Bul. 14., al. to. 3. Bull. 48.)
-
Anno 1260. die 23. Januarii.
-
1260
-
ALEXANDER &c.
Dilectis filiis ‥ Fratribus de Ordine Minorum Inquisitoribus hæreticæ pravitatis in administratione B. Franciscia Salutem, & Apostol. Benedict.
Ad audientiam nostram pervenit, quod nonnulli de administratione B. Francisci notati, & suspecti de hæretica pravitate, ac fautores, & receptatores hæreticorum ad mandatum Ecclesiæ redeuntes interdum se obligant sub certis pœnis ad parendum mandatis Ecclesiæ; & super hoc præstant vobis fidejussorias cautiones, quorum nonnulli mandatis, quæ ipsis facitis, parere recusant. Quia vero nostri decet appositione consilii super hoc salubriter providere; discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus tales, & fidejussores eorum, quod mandatis factis eis per vos, & faciendis pareant, monitione præmissa, per impositionem, & exactionem pœnarum, ad quæ se obligant, & etiam per censuram Ecclesiasticam, appellatione remota, cogatis: invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii sæcularis.
Datum Anagniæ x. Kalen. Februarii, Pontificatus Nostri Anno Sextob.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXXIX., pp.381-382
-
(a) In administratione B. Francisci: Idest in Provincia B. Francisci, ut in præcedenti Bulla, complectente Umbriam, Vallem Spoletanam, & ultra.
-
(b) Ejusdem tenoris extat aliud rescriptum hujus Pont. datum Laterani iii. Idus Decemb. Pontificatus Anno VI., quod se vidisse authenticum scribit supra laudatus Pegna.