Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut Monasterium Loganen. O.B., si reformandum sit, uniatur alteri Clarissarum S. Catharinæ Genuen., etiamsi Episcopus Albingaunen. renueret jam censuris obstrictus; a quibus, si consenserit, solvatur, sin minus citetur ad comparendum. (Ex Regesto Vatic. epist. 204. an. 5.)
-
Anno 1259. die 7. Novembr.
-
1259
-
ALEXANDER &c.
Dilecto filio Magistro Raynaldo Canonico Theatin.a Sal., & Apost. Bened.
Sua Nobis dilectæ in Christo filiæ ... Abbatissa, & Conventus Monasterii Sanctæ Catharinæ Januen.b Ordinis S. Damiani ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis petitione monstrarunt; quod Nos ...c Episcopo Albinganen.d primo in mandatise, & postmodum per nostras litterasf in virtute obedientiæ dedimus in præceptis; ut Monasterium Monialium S. Johannis de Loganog Ordinis S. Benedicti Albinganen. Diœcesis in spiritualibus, & temporalibus deformatum cum pertinentiis, possessionibus, & appenditiis, ac ornamentis suis conferret, ac assignaret eisdem in usus earum perpetuo retinendum. Sed idem Episcopus non solum id efficere non curavit, verum etiam per quasdam frivolas exceptiones in elusionem mandati nostri propositas contra ipsas pronunciavit non esse per hujusmodi litteras procedendum. Nos vero postmodum Venerabili Fratri nostro ...h Archiepiscopo Januen. per litteras nostrasi injunximus, ut non obstantibus hujusmodi exceptionibus prædictum Monasterium de Logano eisdem Abbatissæ, & Conventui conferre, ac assignare curaret juxta priorum continentiam litterarum; qui prædictum mandatum Apostolicum non solum exequi prætermisit, immo etiam pro suæ voluntatis arbitrio processum ipsius Episcopi contra justitiam confirmavit; propter quod tibi in virtute obedientiæ nostris dedimus litterisj in præceptis, ut illuc accedens, non obstantibus hujusmodi, & aliis exceptionibus frivolis, & minus legitimo processu Episcopi, & Archiepiscopi prædictorum, aut constitutione de duabus dietis edita in Concilio Generalik, per te, vel per alium eisdem Abbatissæ & Conventui, seu Procuratori earum; si tuæ videretur discretioni, quod dictum Monasterium de Logano non posset in suo Ordine reformari; illud cum suis juribus, & pertinentiis conferre, ac assignare curares; ipsasque, vel dictum Procuratorem pro eis in corporalem possessionem prædictorum induceres, & tuereris inductas; amotis exinde Monialibus, quæ sunt ibi, & per alia Ordinis sui Monasteria congrue collocatis juxta priorum continentiam litterarum: Contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo: Invocato ad hoc, si opus esset, auxilio brachii sæcularis. Cum tu mandatis nostris reverenter obtemperans ad Civitatem Albinganen. pro hujusmodi negotio exequendo personaliter accessisses; quia ... Abbatissa, & Moniales dicti Monasterii de Logano fultæ potentia laicali se tibi violenter opponere præsumpserunt; tu exequi non potuisti negotium supradictum; propter quod tu auctoritate litterarum directarum ad te præfatum Episcopum diligenter monuisti, & humiliter, ut ipse per homines suæ Civitatis, & Diocesis, in quos jurisdictionem obtinet temporalem, tibi ad repellendam hujusmodi prædictarum Abbatissæ, & Conventus de Logano violentiam exhiberi faceret auxilium opportunum: & quia prædictus Episcopus id, cum posset, facere non curavit; quinimmo se tibi, ne hujusmodi exequereris negotium, per violentiam opponebat; & ab oppositione hujusmodi nolebat desistere a te super hoc monitus diligenter; tu in eumdem Episcopum suspensionis primo, & tandem ejus crescente contumacia, excommunicationis sententias exigente justitia promulgasti; quas idem Episcopus damnabiliter vilipendens Divina officia celebrare, immo verius, quantum in eo est, prophanare præsumit in animæ suæ periculum, plurimorum scandalum, & prædictarum Abbatissæ, & Conventus S. Catharinæ præjudicium, & gravamen. Quare Nobis humiliter supplicarunt, ut providere sibi super hoc paterna solicitudine curaremus. Quocirca discretioni tuæ in virtute obedientiæ per Apostolica scripta districte pręcipiendo mandamus, quatenus in pręfato negotio, appellatione remota, procedas juxta directarum ad te continentiam litteraruml, ‥ Potestatum, ‥ Capitaneorum, & Communium ejusdem Albiganen., & Januen. Civitatum, si opus fuerit, auxilio invocato. Cæterum eumdem Episcopum ex parte nostra moneas, & inducas, ut ab omni super hoc oppositione desistens tibi ad exequendum prędictum negotium impendat auxilium opportunum; ac nihilominus prędictum Episcopum, si hoc efficaciter curaverit adimplerem, ab hujusmodi suspensionis, & excommunicationis sentententiis juxta formam Ecclesię sine qualibet difficultate absolvens dispenses cum eo super irregularitate, quam contraxit sic ligatus se Divinis officiis immiscendo. Si vero pręfatus Episcopus monitioni tuæ parere neglexerit in hac parte, ipsum peremptorie citare procures; ut infra unum mensem post citationem tuam personaliter compareat coram Nobis super iis pro meritis recepturus. Diem autem citationis, & quidquid inde feceris, Nobis per tuas patentes litteras harum seriem continentes studeas fideliter intimare.
Datum Anagniæ vii. Idus Novembris, Pontificatus Nostri Anno Quinton.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXIX., p.369
-
(a) Theatino: In Aprutio citeriori, & ulterioris limite, qui anno 1258. m. Martio interfuit Viterbii sententiæ ab Episcopo Prænestino pro Monasterio de Gattajola relatæ in Bulla 50. Regesti Pontif. apud Waddingum ad annum 1258.
-
(b) S. Catharinæ Januen.: De quo loco extat Bulla 52. hujus Pontificis, & postea aliæ.
-
(c) Quod Nos ‥: Lanfranco de Nigro Ord. Min. ex no. (d) ad epistolam 356. hujus Pontificis anno 1257. die 12. Augusti eidem datam.
-
(d) Albinganen.: In ora Maris Ligustici sub Archiepiscopo Genuæ.
-
(e) Primo in Mandatis: Nempe epistolam 356. supracitatam incipien. Intellecto quod &c.
-
(f) Per nostras litteras; Quæ ad nos non pervenerunt.
-
(g) S. Joannis de Logano: De quo in dicta epistola 356. (e)
-
(h) Fratri nostro ‥: Valtero de Vezzano Genuen. anno 1253. promoto.
-
(i) Per litteras nostras: Quæ non apparent, nec extare videntur.
-
(j) Nostris dedimus litteris: Hæ quoque desiderantur.
-
(k) In Concilio generali: Lateranensi IV. anno 1215. cap. 37.
-
(l) Continentiam litterarum: Et præteritarum, & præsentium.
-
(m) Adimplere: Quod & confestim fecit; cum præsens fuerit sententiæ pro Monasterio Genuensi ab hoc Canonico Theatino latæ, & immissioni in possessionem dicti Monasterii de Logano hoc anno die 9. Decembris ab eodem factæ, ut infra.
-
(n) Videri poterit diploma, seu Bulla 532. Justis petentium &c. anno sequenti die 8. Februar. data; in qua refertur hujus executoris Pontificii lata sententia, & instrumentum consignationis Monasterii Loganen. Procuratori Monasterii Genuen. hoc anno die 9. Decembris factæ.