Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut de male acquisitis, quorum restitutio, cui facienda, nescitur; & de redemptionibus votorum commutatorum usque ad C. uncias auri recipere possint. (Ex Autographo in Archivo Monasterii S. Francisci Clarissarum Tudertin. sub plumbo.)
-
Anno 1258. die 13. Junii.
-
1258
-
ALEXANDER &c.
Dilectis in Christo filiabus ‥ Abbatissæ, & Conventui Monasterii Sancti Francisci Tudertin. Ordinis Sancti Damiani ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Necessitatibus vestris paterno compatientes affectu quod de usuris, rapinis, & alias male acquisitis, si quibus horum restitutio fieri debeat, inveniri omnino, & sciri non possint; nec non de redemptionibus votorum, quæ fuerint auctoritate Diœcesanorum Pontificum commutata, Jerosolymitano dumtaxat excepto, usque ad summam centum unciarum auri recipere valeatis, auctoritate vobis præsentium indulgemus: si alias pro similium receptione non estis a Nobis hujusmodi gratiam consecutæ: Ita quod si aliquid de ipsis centum unciis dimiseritis, vel restitueritis, aut dederitis illis, a quibus eas receperitis; hujusmodi dimissum, vel restitutum, seu datum nihil ad liberationem eorum prosit; nec quantum ad illud habeantur aliquatenus absoluti. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Viterbii Idibus Junii, Pontificatus Nostri Anno Quarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXXVIII., pp.292-294