« bullarium-franciscanum-1316 »


Général

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Iterum jubetur inquirere super Monasterio de Fisceclo, num tale sit, ut Monialibus de Gattajola concedi queat. (Ex Regesto Vatic. Epist. 79. apud Waddingum in Reges. Pontif. sub annum 1258. num. 50. in Bul. incip. Ea quæ judicio &c.)

  •  
    Anno 1257. die 21. Julii.

  •  
    1257


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dilecto filio Gualterotto Canonico Lucan. Salutem, & Apostol. Benedictionem.

    Super provisione dilectis in Christo filiabus ... Abbatissæ, & Conventui Monasterii de Gattajolaa Ordinis Sancti Damiani Lucan. Diœcesis de aliquo Monasterio, vel loco Lucan. Episcopo non subjecto ejusdem Diœcesis deformato, & non valente de facili in suo reformari Ordine facienda, Plebano de Birbinaria prædictæ Diœcesis sub certa forma dudum direximus scripta nostrab; & quia ipse postquam super Monasterio de Fisceclo dictæ Diœcesisc, quod deformatum intellexerat, inquirere cœpit, ut si id compereret veritati subniti, illi provideret; at juxta mandatum Apostolicum de eodem dicebatur procedere in negotio negligenter. Nos tibi dictum negotium per alias nostrasd injunximus exequendum in virtute obedientiæ credentes, quod solerti diligentia supplere in hac parte deberes ipsius Plebani negligentiæ imperfectum. Quod tu, sicut accepimus, aliis deferens plus quam nobis; quin potius homini plusquam Deo, dicti Plebani negligentiam imitaris. Nolentes igitur, quod ulterius dicta processio protrahatur, discretioni tuæ in virtute obedientiæ, ac sub pœna suspensionis ab officio, & beneficio, quam, si parere neglexeris, te incurrere volumus; per iterata scripta stricte præcipiendo mandamus; quatenus omni occasione, ac mora postpositis in negotio ipso finaliter procedere non omittas juxta directarum tibi priorum continentiam litterarum. Non obstantibus quibuscumque litteris in contrarium generalibus, vel specialibus a Sede Apostolica impetratis, vel impetrandis, quibus jurisdictionem tibi commissam nolumus aliquatenus impediri.

    Datum Viterbii xii. Kalen. Augusti, Pontificatus Nostri Anno Tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXLVI., p.230

  •  
    (a) De Gattaiola: Cujus Monasterii fundatio & mentio videatur in epist. Cupientes dilectarum &c. 1255. die 4. Decembr.
  •  
    (b) Direximus scripta nostra: Die 4. Decembris anno 1255., & die 30. Septembr. anno 1256.
  •  
    (c) Dictæ diœcesis: At nunc diœcesis S. Miniatis, ex quo hæc Civitas Episcopali dignitate ornata fuit anno 1622. a Gregorio XV.
  •  
    (d) Per alias nostras: Die 16. Junii hoc anno 1257., quæ litteræ supra suis locis vulgatæ videri possunt, & in privilegio anno 1258. die 18. Martii edito incip. Ea quæ judicio &c.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153229 (bullarium-franciscanum-1316), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153229 (mise à jour : 26/01/2021).