« bullarium-franciscanum-1282 »


Général

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Confirmat donationem Episcopi Nucerini de Ecclesia S. Felicissimi eis factam. (Ex Autographo nostri Conventus S. Francisci Nucerinæ Civitatis in Umbria.)

  •  
    Anno 1257. die 19. Martii.

  •  
    1257


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dilectis in Christo filiabus ‥ Abbatissæ, & Conventui Monasterii Sanctæ Mariæ Nucerinæa Ordinis S. Damiani Salutem, & Apostol. Benedictionem.

    Cum a Nobis petitur &c.b Sane præsentata Nobis ex parte vestra petitio continebat, quod Venerabilis Frater noster ... Nucerinus Episcopusc Ecclesiam Sancti Felicissimi positam juxta muros Nuceriæ cum omnibus possessionibus, juribus, & pertinentiis suis, vobis pia, & provida liberalitate donavit, atque concessit; prout in litterisd cum sigillo signatis inde confectis plenius continetur. Nos igitur vestris devotis precibus benignum impertientes assensum donationem, & concessionem hujusmodi ratas, & gratas habentes eas auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino &c. nostræ confirmationis infringere &c. Si quis autem &c.

    Datum Laterani xiv. Kalendas Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Tertioe.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXII., pp.205-207

  •  
    (a) Nucerinæ: In Umbria, ac Provincia S. Francisci nuncupata ex autographo in Conventu S. Francisci illius urbis asservato.
  •  
    (b) Petitur &c.: Ut in Bulla xi. supra ad annum 1255. die 20. Januarii vulgata.
  •  
    (c) Nucerinus Episcopus: B. Philippus ex Comitibus Antignani antea Monachus Fontis Avellani electus anno 1254. ab Innocentio IV. sedit usque ad annum 1285., quo obiit magna Sanctitatis opinione teste Ughello tom. 1. Ital. Sac. num. 26. al. 27.
  •  
    (d) In litteris: Quæ hoc loco saltem desiderantur.
  •  
    (e) De hoc Monasterio, & domus cum terris prope muros Civitatis acquisitione extant aliæ hujus Pontificis litteræ superiori anno die 15. Maji scriptæ, & supra legendæ; & dicitur Monasterium S. Mariæ Vallis Flogii, aliæque anno 1261. ab Urbano IV. die 13. Decemb. scriptæ.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153195 (bullarium-franciscanum-1282), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153195 (mise à jour : 26/01/2021).