Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Privilegiis Monasterium munit, & exemptionem ab Ecclesia Eugubina obtentam confirmat. (Ex Reges. Vatic. epist. 194. apud Waddingum in Reges. Vatic. num. 25.)
-
Anno 1257. die 16. Martii.
-
1257
-
ALEXANDER &c.
Dilectis in Christo filiabus ... Abbatissæ Monasterii Sancti Donati de Fauce Eugubin.a , ejusque Sororibus tam præsentibus, quam futuris Regularem vitam professis in perpetuum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Religiosam vitam eligentibus &c.b (usque) enervet. Eapropter, dilectæ in Christo filiæ, vestris justis postulationibus clementer annuimus, ut Monasterium Sancti Donati de Fauce Eugubin., in quo Divino estis obsequio mancipatæ &c.c Præterea quascumque possessiones &c. (usque) duximus exprimenda. Locum ipsum, in quo prædictum Monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis cum terris, pratis &c. (usque) immunitatibus suis. Liceat quoque vobis personas liberas &c.d Præterea omnes libertates, & immunitates, quas Monasterio vestro venerabilis frater noster ... Eugubin. Episcopus de Capituli sui assensu indulsisse dignoscitur; sicut in ejus litteris plenius continetur, auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti privilegio communimus. Tenorem autem litterarum ipsarum præsenti privilegio inseri fecimus, qui talis est.
“In Dei Nomine. Amen. Anno Domini mcclvi. tempore Domini Alexandri Papæ IV. Indictione xiv. & die Sabbati xxvi. Septembris. Hoc quidem tempore Nos Jacobus e quamquam immeritus Divina tamen providentia Eugubin. Episcopus ad petitionem, seu postulationem Syndicorum, & Procuratorum Abbatissæ, & Monialium Monasterii, seu Ecclesiæ Sancti Donati de Fauce Eugubin. videlicet Neapoleonis Ondedei, & Bernardi Notarii filii olim Tunculi damus, & concedimus prætactis Procuratoribus recipientibus pro prætactis Abbatissa, & Monialibus, & pro eorum successoribus, seu succeditricibus, ut liberius, & securius Dominæf in dicto loco morantes possint Domino famulari; & pro redemptione peccatorum nostrorum exemptionem plenam de assensu Capituli nostri in perpetuum ancillis Christi conversis, & convertendis, quæ ibi in habitu Religioso debeant, vel debebunt in futurum Domino famulari in Monasterio prætacto; renunciantes, & remittentes vobis recipientibus pro prætactis Abbatissa, & Monialibus, & pro eorum successoribus omne jus, & omnes actiones Nobis, & Episcopatui Eugubin. in prætacto Monasterio, & Ecclesia dicta competentes, & competituras; & nihil in eo Nobis, vel Episcopatui, aut nostris successoribus reservamus neque in temporalibus, neque in spiritualibus, præter mediam libram ceræ annuatim in Cœna Domini nomine Cathedraticig: & idem Monasterium, & Ecclesiam, & ipsas Abbatissam, & Moniales, & earum succeditrices, seu successores ab omni jure Episcopali eximimus pleno jure; ut Monasterium prætactum, seu Ecclesia prætacta Beatissimi Donati Martiris, & personæ ibi commorantes, & commoraturæ ab omni potestate, & jurisdictione Episcopali plenius sint exemptæ; ita quod nulla persona occasione juris Episcopalis gravamen eisdem aliquod inferat. Et hæc omnia, & singula supradicta per Nos, nostrosque successores vobis prætactis Neapoleoni, & Bernardo Syndicis, seu Procuratoribus nomine prætactarum recipientibus firma tenere, facere, adimplere, observare, & contra non venire promittimus nomine Episcopatus, sub pœna centum marcarum argenti; quam pœnam solvere, & dare promittimus nostro nomine, & Episcopatus Eugubini per Nos, & nostros successores vobis, pro prætactis Abbatissa, & Monialibus, & earum successoribus recipientibus stipulatione solemni; si a Nobis, vel a nostris successoribus contra prætacta, vel aliquod prætactorum factum fuerit; qua pœna soluta, vel non, hoc instrumentum exemptionis semper firmum, & ratum permaneat; de quibus omnibus supradictis volumus, & mandamus fieri per Paulum Ernardi de Spoleto nostrum Notarium publicum instrumentum, quod duximus ad majorem auctoritatem præstandam nostri sigilli munitione roborandum. Jus tamen, quod habent Ecclesiæ Sancti Mariani, & Jacobi, & Plebes Sancti Joannis in parochianis Ecclesiæ Sancti Donati prætacti, præfatis Ecclesiis reservamus. Actum apud Eugubium in Camera prætacti Domini Episcopi, præsentibus Fratre Petro de Castillione, & Fratre Francisco de Hermantiis de Ordine Fratrum Minorum, & Paulieto Spoleti, & Thoma Leonardi Ugoccioni ad hæc testibus rogatis, & vocatis. Ego Paulus Ernardi de Spoleto Sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ Notarius his omnibus interfui, & de mandato, & auctoritate prætacti Domini Jacobi Episcopi hoc instrumentum exemptionis scripsi, & publicavi.” Ad indicium autem hujus perceptæ a Sede Apostolica libertatis libram unam ceræ Nobis, nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat &c. (usque) profutura, salva Sedis Apostolicæ auctoritate. Si qua igitur in futurum &c. (usque) Amen.
Datum Laterani per manum Magistri Rolandi Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Vice-Cancellarii xvii. Kalendas Aprilis, Indictione xv. Incarnationis Dominicæ Anno mcclvii. Pontificatus vero Domini Alexandri Papæ IV. Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXI., pp.205-206
-
(a) De Fauce Eugubin.: Ordinis S. Damiani Assisiat. ut infra, & supra apparet.
-
(b) Eligentibus &c.: Ut in Bulla Innocentii IV. an. 1245. die 15. Junii Monasterio Nursino data, & Alexandri anno 1256. die 28. Octobris Pro Monasterio Avenionen., & 1255. 30. April. pro Genuen.
-
(c) Mancipatæ &c.: Ut in dicta Bulla anno 1255. die 30. April. pro Monasterio Genuen. edita.
-
(d) Liberas &c.: Ut ibi in dicta Bulla.
-
(e) Nos Jacobus: Qui Jam anno 1246. Episcopus erat ex Ughello tom. 1. Ital. Sac., immo jam anno 1240. ex Mauri Sarti nuperrima Hist. Episc. Eugubin. cap. 9. num. 29. & 30., obiitque circa annum 1258. ex eisdem.
-
(f) Dominæ: Pauperes dominæ dictæ sunt Clarissæ etiam a S. P. Francisco.
-
(g) Cathedratici. Quod & Synodaticum dici solet; estque certa pensio singulis annis Episcopo suo solvi consueta in signum subjectionis, & honorem Cathedræ Episcopalis.