« bullarium-franciscanum-1201 »


Général

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Ut per se, vel per alios prædicent verbum Crucis in adjutorium FF. Teutonicorum pro dilatanda Fide Christi in terris Livoniæ, Prussiæ, & Curoniæ indulgentias impertiens &c. (Ex Regesto Vatic. epist. 367., & apud Waddingum in Annal. Minor. ad hunc annum num. 41., & Bullarium Ord. Prædicat. tom. 1. Bul. 119. Alex. IV.)

  •  
    Anno 1256. die 21. Augusti.

  •  
    1256


  •  

    ALEXANDER &c.

    Venerabilibus Fratribus Henrico Culmena , & Henrico Curionen.b Episcopis de Fratrum Prædicatorum, & Minorum Ordinibus Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Qui justis causis hominum promovendis promptum favorem impendimus, tanto libentius vigilanti cura prosequi pia debemus negotia Jesu Christi; quanto Deus homini præferendus esse dignoscitur; & omnis sibi deberi reverentia comprobatur. Igitur cum, sicut relatu fide dignorum percepimus exultantes, Conditor omnium in Livoniæ, ac Prussiæ, & Curoniæc partibus dilectorum filiorum Fratrum Hospitalis Sanctæ Mariæ Teutonicorum Hierosolymitanorum, ac aliorum Fidelium triumphanti dextera favente sit multipliciter exaltatus; & spes sit, quod ibidem magis ac magis sui nominis gloria protendatur; si plantationi suæ partium earumdem favorem, quem in ipso possumus, impendentes opportunum illi per devotos Ecclesiæ subsidium procuremus: Fraternitati vestræ præsentium auctoritate committimus, quatenus per vos, aut alias personas providas, & honestas ad hæc idoneas in terris illis, quas Sedes Apostolica prædictarum Livoniæ, & Prussiæ subsidio deputavit; ac etiam Moguntin., & Colonien. Provinciisd de consilio, & voluntate dictorum Fratrum ipsius Hospitalis, officio sanctæ prædicationis assumpto, Fideles in Terris, & Provinciis hujusmodi constitutos ad nimiam caritatem, qua Christus nos dilexit, & diligit, respectum habere; & ei retribuere aliquid pro omnibus, quæ retribuit ipse illis; piis exhortationibus secundum datam sibie a Deo prudentiam studeant informare diligenter; & solicite petituri, ut ipsi redempti pretio glorioso, in quos tamquam viros Christianos, & Catholicos cadere opprobria exprobantium Christo debeant, se viriliter, & potenter accingant, tanquam zelum Dei habentes ad ampliandam gloriam Crucifixi; & liberandum proximos de manu Paganorum profecturi; & acturi secundum consilia prædictorum Fratrum Hospitalis ejusdem; ita quod & ipsis prœmium debeatur æternum; & Infideles non possint, quod impune Christi Nomen impugnaverint, gloriari. Illos vero de Terris, & Provinciis memoratis, qui Crucis signaculo illuc nequeant personaliter proficisci, a voto Crucis absolvant; dummodo de bonis suis juxta proprias facultates congruam subventionem exhibeant per manus eorumdem Fratrum dicti Hospitalis in idem subsidium convertendam. Nos enim, ut quod pro nomine Redemptoris tam digne deposcitur, effectu facili compleatur; omnes dictarum Terrarum, & Provinciarum in succursum eorumdem Fidelium, suscepto propter hoc Crucis signaculo processuros; necnon eorum familiam, & bona, donec de ipsorum reditu, vel obitu certissime cognoscatur, sub protectione, ac defensione Sedis Apostolicæ admittentes; illis, ac aliis, qui juxta facultatem, & qualitatem suam illuc bellatores idoneos in expensis propriis congrue ministraverint; vel qui in alienis expensis illuc accesserint ibidem ad minus per unius anni spatium servituri; juxta quantitatem subsidii, & devotionis affectum illam Indulgentiam, idemque privilegium elargimur, quæ transeuntibus, & subvenientibus in Terræ Sanctæ subsidium concedunturf. Præterea, ut præfatum negotium eo magis incrementum prosperitatis optatæ suscipiat, quo ipsum pluribus remediis contigerit adjuvari; vobis, & personis, quæ volentibus, & consentientibus supradictis Fratribus Hospitalis ejusdem fuerint hujusmodi negotio deputatæ, præsentium auctoritate concedimus, quod illi earumdem Terrarum, & Provinciarum, qui ad vestram, & Personarum ipsarum solemnem prædicationem accesserint, viginti dies de injuncta pœnitentia relaxare; ac eorum singulis illuc assumpto propter hoc Crucis charactere processuris, qui pro incendiis, & injectione manuum in Clericos, vel alias Religiosas personas excommunicationis laqueum incurrerunt, absolutionis beneficium impertiri juxta formam Ecclesiæ valeatis; proviso, ut passis damna, & injurias satisfaciant competenter; illis dumtaxat exceptis, quorum excessus adeo sunt difficiles, & enormes, quod merito sint ad Sedem Apostolicam destinandi.

    Datum Anagniæ xii. Kal. Septembris, Pontificatus Nostri Anno Secundog.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXXXI., p.155

  •  
    (a) Henrico Culmen.: In Prussia Regali seu Polonica vulgo Culm, ad quam Ecclesiam promotus fuit anno 1246. die 9. Januarii ab Innocentio IV, opera & precibus Conradi Ducis Mazoviæ, ex Dlugosso Hist. Polon. lib. 7. sub ann. 1245., cum esset ibi Prædicator Crucis contra Infideles, & Willelmi Episcopi Sabinen. illis in partibus Apostolicæ Sedis Legati Capellanus, ut dictum est in not. (a) ad epistolam Ut commissum tibi &c. Innocentii IV. anno 1246. die 3. Maji Archiepiscopi Prussiæ &c. missam; ubi & nonnulla citati Dlugossi correximus, de eoque consuli possunt Scriptores Ord. Præd., ac Bullarium ejusdem.
  •  
    (b) Henrico Curonien.: Ex Comitibus Montisfortis anno 1251. assumpto ex Papebrochio in Vita S. Maximini Episcopi Treviren. ad diem 29. Maji tom. 7. Act. SS. Bolland. p. 34. n. 2., & p. 37, in notis die 3. Martii, translato ad Ecclesiam Curonien. non in Transilvania vulgo Brassow; ut Waddingus scripsit ad annum 1263. num. 17., cum hæc Sedes esset in partibus Fratrum Hospitalis S. Mariæ Theutonicorum; inquit Pontifex; & Equites Theutonici nihil in Transilvania possiderent præsertim Episcopatus; sed ad Curoniam, quæ & Curlandia dicta est, olim Livoniæ pars, nunc Ducatus sui juris inter Livoniam ad Boream, & Samogitiam ad meridiem: unde in litteris Innocentii IV. ad Episcopum Sabinen. A. S. illuc Legatum anno 1245. scriptis apud Raynaldum ad eum ann. n. 89. legimus: Ut de terra Curoniæ, seu Curlandiæ infra Prussiæ terminos, sicut asseritur, constitutæ dilectis filiis fratribus Hospitalis S. Mariæ Theutonicorum &c. Consule Constitutionem Cardinalium: Vestra noverit universitas &c. anno 1241. die 3. Martii editam, & supra relatam in primo hujus Bullarii tomo, & in 364. Bulla Innocentii IV. incip. Quæ de speciali &c. eo anno die 14. Martii exarata, ut ibi p. 569.
  •  
    (c) Et Curoniæ: idest Curlandiæ, ut supra dictum est.
  •  
    (d) Moguntin. et Colonien. Provinciis: Et quidem Priori, Fratribusque Leodien. Ord. Prædicat. in Provincia Colonien. misit has Pontificias litteras pridie Kalend. Septembris Henricus Episcopus Culmen. ex Bulla 126. in Bullario dicti Ordinis.
  •  
    (e) Sibi: In prima editione Waddingi legitur tibi; in Bullario vero Ordinis Prædicat. vobis; sed retinuimus sibi juxta secundam Waddingi editionem; cum Pontifex verba faciat non de illis, quibus scribit, sed de illis personis idoneis in prædictis Terris ad prædicandum verbum Crucis deputandis; unde subjungit; studeant informare &c. non studeatis; & cum in binis aliis ejusdem exempli epistolis hoc anno die 11. Martii, atque anno 1245. die 23. septembris in to. 5. memorati Bullarii vulgatis habeatur; secundum datam sibi a Deo prudentiam: quarum prima sine tamen titulo legitur etiam apud Raynaldum ad hunc annum n. 15.
  •  
    (f) In Terræ Sanctæ subsidium conceduntur: Ab Innocentio III. in Generali Concilio Lateranensi iv anno 1215. celebrato.
  •  
    (g) Hanc epistolam ex Regesto Vatic. commemorat laudatus Raynaldus n. 15., sed non exscripsit.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153114 (bullarium-franciscanum-1201), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153114 (mise à jour : 26/01/2021).