« bullarium-franciscanum-1080 »


Général

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Rigorem Regulæ a se, dum Cardinalis Protector Ordinis erat, in pluribus mitigatum confirmat. (Ex Autographo Monasterii SS. Naboris, & Felicis Bononien. Ordinis S. Claræ.)

  •  
    Anno 1255. die 6. Octobris.

  •  
    1255


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dilectis in Christo filiabus ... Abbatissæ, & Conventui Monialium inclusarum Monasterii S. Francisci Bononien.a Ordinis S. Damiani Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Haberi percepimus in desiderio vestro continuum, quod per afflictionem carnis assiduam mereamini præmia Beatorum: verumtamen ex fragilitate naturæ adeo spiritus promptitudo retunditur, quod vix absque incursu discriminis in omnibus rigorem Formulæ vitæ vestræb perpeti valeatis. Hujusmodi siquidem fragilitatem paterno considerantes affectu, cum essemus in minori officio constituti, rigorem ipsius Formulæ in certis articulis pie, ac provide temperavimus; prout in patentibus litteris nostrisc confectis exinde plenius continetur. Nos igitur, quia pium esse dignoscitur, ut ex provisione Sedis Apostolicæ a vobis jugum Domini cum suavitate feratur, vestris supplicationibus inclinati hoc, quod a Nobis super hoc factum est, ratum habentes & gratum id auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimusd. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire: Si quis autem hoc attentare præsumpserit &c.

    Dat. Anagniæ ii. Nonas Octobris, Pontificatus Nostri Anno Primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CX., pp.77-78

  •  
    (a) Monasterii S. Francisci Bonon.: V. aliam hujus Pontificis epist. supra ad diem 10. Maji relatam.
  •  
    (b) Formulæ vitæ vestræ: Nempe Regulæ ab Hugolino Card. Episcopo Ostien. universis Clarissis præscriptæ, & to. 1. p. 263. & 394. vulgatæ.
  •  
    (c) Litteris nostris: Quæ habentur infra in simili diplomate Monialibus Civitatis novæ, & Tudertinis anno 1258. die 27. Augusti dato.
  •  
    (d) Communimus: Hoc loco in dictis diplomatibus pro Monasteriis Tudertin., & Civitatis novæ subduntur litteræ mitigationis Regulæ, quæ ibi videri possunt, & legi.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152993 (bullarium-franciscanum-1080), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/152993 (mise à jour : 26/01/2021).