« bullarium-franciscanum-598 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Datur facultas absolvendi Beneventanos cum Friderico olim Imp., ejusque Officialibus excommunicatione irretitis communicare coactos. (Regest. Vatic. epist. 48.; & ex eo Waddingus in Annal. Minorum ad hunc annum num. 19.)

  •  
    Anno 1247. die 28. Julii.

  •  
    1247


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilecto filio fratri Bonæfidei a Ordinis fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem:

    Nostræ mentis oculis præsentantesb angustias, quibus dilecti filii Clerus, & Populus Beneventan. Ecclesiæ Romanæ fideles per ipsius hostes nequiter affliguntur; consolationem, quam dignè possumus, libenter ipsorum cordibus procuramus. Cum itaque ipsi pro eo, quod Fridericoc quondam Imperatori, & Officialibus, ac Nunciis ejus, licet inviti communicantd, & intendunt, excommunicationis laqueo sunt astricti, & astringi quasi quotidiè propter communionem hujusmodi compellantur; Nos eorum piis desideriis annuentes præsentium tibi auctoritate committimus, ut eisdem Clero, & Populo, cum propter hoc ad te duxerint humiliter recurrendum, absolutionis beneficium juxta formam Ecclesiæ largiaris; & pœnitentiam salutarem injungas; ac Ecclesiastica Sacramenta ministres. Ceterum si te abesse fortè contigerit, duobus, vel tribus Fratribus tui Ordinis discretis, & providis super hoc vices tuas eadem auctoritate committas.

    Datum Lugduni v. Kalend. Augusti Pontificatus Nostri Anno Quinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXXIII., p.475

  •  
    (a) Fr. Bonæfidei: Beneventano forsan, vel Beneventi commoranti, ut elicitur; de quo nulla alia mentio in Annal. Ordin. Minor.
  •  
    (b) Præsentantes: Leg. præsentientes.
  •  
    (c) Friderico: Jam anno 1239. a Gregorio IX. excommunicationis sententia ligato; & iterum anno 1245. ab Innocentio in Lugdunensi Concilio generali.
  •  
    (d) Inviti communicant: Postquam enim Beneventani diu Friderico Imp., ejusque copiis restitissent longam perpessi obsidionem, & agri vastationem, tandem anno 1241. coacti sunt deditionem facere ex his, quæ dicta supra sunt ad litteras Gregorii IX. anno 1240. die 10. Aprilis scriptas, & supra relatas.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152058 (bullarium-franciscanum-598), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/152058 (mise à jour : 15/12/2020).