Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Datur facultas absolvendi Beneventanos cum Friderico olim Imp., ejusque Officialibus excommunicatione irretitis communicare coactos. (
Regest. Vatic.epist. 48.; & ex eoWaddingusin Annal. Minorum ad hunc annum num. 19.) -
Anno 1247. die 28. Julii.
-
1247
-
INNOCENTIUS &c.
Dilecto filio fratri Bonæfidei a Ordinis fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem:
Nostræ mentis oculis præsentantesb angustias, quibus dilecti filii Clerus, & Populus Beneventan. Ecclesiæ Romanæ fideles per ipsius hostes nequiter affliguntur; consolationem, quam dignè possumus, libenter ipsorum cordibus procuramus. Cum itaque ipsi pro eo, quod Fridericoc quondam Imperatori, & Officialibus, ac Nunciis ejus, licet inviti communicantd, & intendunt, excommunicationis laqueo sunt astricti, & astringi quasi quotidiè propter communionem hujusmodi compellantur; Nos eorum piis desideriis annuentes præsentium tibi auctoritate committimus, ut eisdem Clero, & Populo, cum propter hoc ad te duxerint humiliter recurrendum, absolutionis beneficium juxta formam Ecclesiæ largiaris; & pœnitentiam salutarem injungas; ac Ecclesiastica Sacramenta ministres. Ceterum si te abesse fortè contigerit, duobus, vel tribus Fratribus tui Ordinis discretis, & providis super hoc vices tuas eadem auctoritate committas.
Datum Lugduni v. Kalend. Augusti Pontificatus Nostri Anno Quinto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXXIII., p.475
-
(a) Fr. Bonæfidei: Beneventano forsan, vel Beneventi commoranti, ut elicitur; de quo nulla alia mentio in Annal. Ordin. Minor.
-
(b) Præsentantes: Leg.
præsentientes. -
(c) Friderico: Jam anno 1239. a Gregorio IX. excommunicationis sententia ligato; & iterum anno 1245. ab Innocentio in Lugdunensi Concilio generali.
-
(d) Inviti communicant: Postquam enim Beneventani diu Friderico Imp., ejusque copiis restitissent longam perpessi obsidionem, & agri vastationem, tandem anno 1241. coacti sunt deditionem facere ex his, quæ dicta supra sunt ad litteras Gregorii IX. anno 1240. die 10. Aprilis scriptas, & supra relatas.