Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Conatur Tartaros a vastatione Regionum retrahere; scribitque se illis Nuncios de pace acturos mittere. Ex Reges. Vatic. epist. 659., & Waddingus in Annal. Minor. ad hunc annum num. 4.
-
Anno 1245. die 5. Martii.
-
1245
-
INNOCENTIUS &c.
Magno Regi, & Populo Tartarorum viam agnoscere veritatis.
Cum non solum homines, verum etiam animalia irrationalia, necnon ipsa mundialia elementa machinæ quadam natura fœderis sint unione conjuncta exemplo supernorum spirituum, quorum agmina universorum Conditor perpetua pacifici ordinis stabilitate distinxit; mirari non immerito cogimur vehementer, quod vos, sicut audivimus, multas tam Christianorum, quam aliorum regiones ingressia, horribili eas desolatione vastastis, & adhuc continuato furore depopulatrices manus ad ulteriores extendere non cessantes, soluto cognationis vinculo naturali, nec sexui, nec ætati parcendo, in omnes indifferenter animadversionis gladio desævitis. Nos igitur pacifici Regis exemplo cunctos in unitate pacis sub Dei timore cupientes Universitatem vestram monemus, rogamus, & hortamur attente, quatenus ab impugnationibus hujusmodi, & maximè Christianorum persecutionibus penitus desistentes, super tot, & tantis offensis divinæ Majestatis iram, quam ipsarum exacerbatione vos, non est dubium, graviter provocasse, per condignè satisfactionem pœnitentiæ complaceatis; nec ex eo sumere debetis audaciam amplius sæviendi, quod in alios potentiæ vestræ, furente mucrone, Omnipotens Deus diversas ante faciem vestram substerni permisit hactenus nationes; qui nonnunquam superbos in hoc sæculo corripere ad tempus ideo prætermittit, ut qui humiliari neglexerint per se ipsos, eorum nequitiam & punire temporaliter non postponat; & nihilominus in factum gravius ulciscatur. Et ecce dilectum Filium Fratrem Joannemb, & socios ejusc latores præsentium, viros religione conspicuos, honestate decoros, & Sacræ Scripturæ scientia præditos, ad vos propter hoc duximus destinandos; quos Divina reverentia, imo potius Nos in ipsos benignè recipiatis, & honorificè pertractetis, fidem iis super iis, quæ vobis ex parte nostra dixerint, adhibendo; & cum ipsis super prædictis, & specialiter de iis, quæ ad pacem pertinent, tractatum fructuosum habentes; Nobis quid vos ad gentium exterminium moverit aliarum, & quid ulterius intendatis per eosdem Fratres plenariè intimetis; providendo ipsis ineundo, & redeundo de securo conductore, & aliis necessariis, ut ad præsentiam nostram tutè valeant remeare. Memoratos autem Fratres, quos tamquam diu sub observantia regulari probatos, & plenè Scripturis Sacris instructos inter alios præelegimus, quia utiliores vobis fore credimus, tamquam Salvatoris nostri humilitatem sectantes ad vos duximus transmittendos; & si putassemus, quod fructuosiores, & gratiores vobis existerent, vel aliquos Ecclesiarum Prælatos ad vos, aut potentes alios misissemus.
Datum Lugduni iii. Nonas Martii, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°LXXV., pp.353-354
-
(a) Ingressi: Fr. Martinus in Chronico
Florum temporumusque ad ann. 1290. perducto scribitTartarosanno 1239. ingressos Russiam, & Poloniam mox & Hungariam ferro, atque incendiis omnia devastasse. -
(b) Fr. Joannem: De Plano Carpini, qui & relationem suæ legationis, & de Tartarorum moribus scripsit; de quo apud Waddingum ad hunc annum num. 6. & seqq.
-
(c) Et socios ejus: Horum unus scitur
Fr. Benedictus Polonus, ceteri ignorantur.