Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Mandat, Hæreticos, aliosve hujusmodi sponte ad unitatem Catholicam accedentes intra constitutum tempus recipi sine pœna; obduratos verò puniri. (Ex Regesto Vatic. epist. 316, apud
RaynaldumAnnal. Eccles. ad hunc ann. num. 31.; & exBullarioOrd. Prædicat. tom. 1. Bul. 35. Innocentii IV.) -
Anno 1243. die 12. Decembris.
-
1243
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis Filiis universis Inquisitoribus Hæreticorum in Provincia Narbonen., & in partibus Albigen. a , ac in toto Regno Franciæ constitutis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Inter cetera, quæ Nobis incumbunt, Nostra quotidiana instantia existit, ut ad propagationem Orthodoxæ fidei totis affectibus intendamus. Volentes igitur iis, qui pravitatis hæreticæ vitio sunt infecti, omnem occasionem auferre, quominus ad lumen veræ fidei sine moræ dispendio revertantur: præsentium vobis auctoritate mandamus, quatenus in singulis locis, ad quæ vos causa Inquisitionis hujusmodi pervenire contigerit, omnes hæreticos, vel credentesb, seu quocumque alio nominec censeantur, qui non condemnati, neque convicti, vel in jure confessi, sed sua spontanea voluntated redire voluerint ad Ecclesiasticam unitatem, auctoritate Nostra recipiatis, nulla eis pœna imposita publica, vel privata, Ecclesiastica, seu mundana; idque faciatis per eadem loca statim, cum ad ipsa veneritis, publicè nunciari, præfigentes in singulis locis terminum competentem, infra quem redire debeant; si fuerit eis divinitus inspiratum. Si verò post hujusmodi terminum tales fuerint in eodem vitio deprehensi, contra ipsos utpotè salutis propriæ contemptores asperiùs, prout expedire videritis, procedatis; invocato ad id, si necesse fuerit, auxilio brachii secularis.
Datum Laterani ii. Idus Decembris, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXV., p.320
-
(a) Albigen.: Ubi tam FF. Prædicatorum, quam Minorum Ordinum munus Inquisitionis injunctum fuerat; ut supra visum est in not. ad Constitutionem Inter alia desiderabilia &c.
-
(b) Credentes: De quibus dictum est supra ad epist. anno 1243. die 10. Julii datam Inter alia desiderabilia &c.
-
(c) Alio nomine: Nempe suspectos, fautores &c.
-
(d) Spontanea voluntate: De his agit & Aymericus in direct. Inquisitorum 3. part. num. 58.