« bullarium-franciscanum-389 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Superioribus Ordinis facultatem impertitur absolvendi eorum subditos ab Eccles. Censuris, nisi &c. (Ex Speculo FF. Minorum tract. 2. fol. 116., & Roderico in Bullario Regul. Bul. 2. Innocentii IV., atque Waddingo in Annal. Minor. ad hunc annum num. 26.)

  •  
    Anno 1243. die 30. Octobris.

  •  
    1243


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilectis filiis Generali, & universis Ministris Provincialibus Ordinis Fratrum Minorum præsentes litteras inspecturis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Licet ad hoc Fratrum vestri Ordinis pia desudet intentio, ut ab eis &c.a

    Datum Laterani iii. Kal. Novemb. Pontificatus Nostri Anno Primob.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XIV., pp.312-313

  •  
    (a) Ut ab eis &c.: Consuli poterit Constitutio Gregorii anno 1241. die 2. Junii edita; quam & Innocentius iteravit insequenti anno die 21. Julii.
  •  
    (b) His autem corrigenda est Innocentiana Constitutio incipiens: Cum adversus hæreticam pravitatem &c. apud Pegnam in fine Directorii Inquisitorum, Bullarium Romanum, Labb. Concil. Collectionem, & Bullarium Ord. Prædicat., ubi dicitur data Perusii ii. Kalend. Novembris Pontific. anno I. nempe hoc anno 1243. die 31. Octobris, quo tempore Innocentius Romæ erat, non Perusii ex supra relatis litteris: consecratus enim Anagniæ ibi perstitit usque ad exeuntem mensem Octobris, ut habetur ex ejus epistolis, confirmatque scriptor æqualis Richardus a S. Germano in Chronico ad hunc annum 1243. inquiens: mense Octobri circa festum omnium Sanctorum Innocentius Papa Urbem intrat cum honore Senatus, populique Romani receptus. Nec Pontifex Perusium adiit, nisi postquam ex Gallia reversus est in Italiam anno 1251. mense Octobri. Data est igitur ea Constitutio Perusii anno 1252., Pontific. vero anno x., non primo, id quod clare habetur ex alia epistola ejusdem Pontificis incip. Cum adversus hæret. pravitatem &c. dat. Perusii v. Kalend. Junii Pontific. anno ix. Priori Provinciali, & Fratribus Inquisitoribus hæret. pravit. Ordinis Prædicat., qua scribit se mittere Potestatibus, Consiliis, & Communitatibus Civitatum Lombardiæ Marchiæ Tarvisinæ, & Romaniolæ leges quondam Friderici Rom. Imp. contra hæreticos; nec ait se misisse, sed mittere: similiter in aliis epistolis incip. Orthodoxæ fidei &c. dat. Perusii v. Kal. Maji, & ii. Idus Maji Pontific. anno x. Potestatibus, & Communitatibus, atque Inquisitoribus hæret. pravit. Ord. Prædicat. in Lombardia, Marchia Tarvisana, & Romandiola inquit: leges quondam Friderici Rom. Imp. & alia contra hæreticos bulla nostra munita transmittimus, non transmisimus. Binas itaque Constitutiones scripsit Pontifex anno 1252. incipientes Ad extirpanda &c. die 15. Maji, & Cum adversus hæret. &c. die 31. Octobris consignatas; & binas anno 1254. eodem modo incipientes, & idem argumentum continentes sub diebus 20. & 22. Maji: sed illæ datæ sunt Perusii Potestatibus, Consiliis, & Communitatibus Civitatum, aliorumque locorum per Lombardiam, Romaniolam, & Marchiam Tarvisinam: istæ vero Assisii eisdem per Italiam constitutis: in illarum prima fit mentio tantum Inquisitorum Ordinis Prædicatorum; in prima vero istarum tam Ordinis Prædicatorum, quam Minorum. Quemadmodum autem in istis primum emisit illam Ad extirpanda &c., postea alteram Cum adversus hæret. pravit. &c., & primo suas deinde Friderici leges promulgavit: ita & in illis factum esse non dubitandum; ideoque Constitutionem Cum adversus hæret. pravit. &c. spectare ad annum 1252., & non ad ann. 1243., quam tamen Pegna supra citatus miscuit cum illa anni 1254., cum titulum, seu inscriptionem illius anni 1252., datum vero alterius anni 1254. acceperit, ideoque ex duabus unam effecit.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151849 (bullarium-franciscanum-389), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151849 (mise à jour : 15/12/2020).