Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Confirmat Monasterio Tudertino Sanctæ Mariæ Montis Sancti Possessiones Ecclesiæ Sancti Leucii ipsi jam a Gregorio IX. concessas. (Reges. Vatic. epist. 50., & Waddingus in Reges. Pontif. num. 2.; extat &
Apographumauthenticum sub plumbo Tudert. inArchivodicti Monasterii, nunc S. Francisci nuncupati.) -
Anno 1243. die 7. Augusti.
-
1243
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis Filiabus Abbatissæ, & Conventui Monasterii Sanctæ Mariæ de Monte Sancto a Tudertini Ordinis Sancti Damiani Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Justis petentium desideriis dignum est Nos facilem præbere assensum; & vota, quæ a rationis tramite non discordant, affectu prosequente complere. Significastis siquidem Nobis, quod cum felicis recordationis Gregorius Papa Prædecessor Noster volens necessitatibus vestris misericorditer providere, Archidiacono Tuder. suis dederit litterisb in mandatis, ut omnes possessiones Ecclesiæ S. Leuciic Tudertin. vobis assignare curaret; sicut in eisdem litteris perspeximus contineri; idem ipsas possessiones vobis auctoritate mandati hujusmodi assignavitd. Vestris igitur supplicationibus inclinati, possessiones prædictase, sicut eas justè, & pacificè possidetis, vobis, & per vos Monasterio vestro auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu &c.
Datum Anagniæ vii. Idus Augustif, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°V., pp.308-309
-
(a) De Monte Sancto: Quod antea de Monte Mascarano dicebatur; ut in diplomatibus Gregorii IX. anno 1236. 4. Martii, 20. Junii, & 2. Decembris legitur: additur autem
Tudertinoad discrimen Montis Sancti Florentini, de quo Waddingus ad ann. 1441. n. 44., & Montis Sancti in Piceno Firmanæ diœcesis ex eodem Waddingo ad ann. 1292. n. 38. -
(b) Suis dederit litteris: Quæ non habentur; sed datas conjicimus prope finem ipsius vitæ ex hujus Pontificis epistola anno sequenti die 30. Maji data.
-
(c) Ecclesiæ S. Leucii: Alia vero via Flaminia milliario circiter quinto ab urbe Roma cum Casalibus memoratur in
VitaAdriani PP. I. Sanctum veroLeuciumTudertini Cives ab antiquo tempore colunt, quem ferunt suæ Civitatis Presbyterum extitisse, quamvis a Martyrologio Rom. absit; ejusque in honorem excitatum fuisse Monasterium haud longe a nostro Sancti Fortunati per Monachos Præmonstratenses habitatum, quibus successere PP. Dominicani postmodum ad alium locum, Ecclesiamque S. Mariæ dicatam translati una cum cineribus ejusdem S. Leucii, veteri Monasterio, Ecclesiaque funditus eversis. -
(d) Assignavit: Sed in litteris anno sequenti die 30. Maji Henrico Canonico Tudertino datis, ibique relatis Pontifex affirmat, Archidiaconum ob mortem Gregorii Papæ commissionem perficere nequivisse, inchoasse tamen, remque terminandam tribuit prædicto Canonico, qui paulo post Pontificio mandato executionem dedit anno sequenti.
-
(e) Possessiones prædictas: Has memoravit, confirmavitque etiam Alexander IV. diplomate Religiosam vitam &c. anno 1255. die 27. Decembris exarato.
-
(f) Anagniæ vii. idus Augusti: In Archivo hujus Monasterii habetur duplex hujus diplomatis apographum authenticum sub plumbo alterum dat.
Anagniæut supra; alterum veroLateraniv. idus Decembris, estque epist. 292. Regesti Vaticani.