Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Suscipit sub protectione Sedis Apostol. Monasterium Veronen. Monialium S. Mariæ de Campo Martio, privilegiis communit, & confirmat exemptionem illi ab Episcopo, & Capitulo ejusdem Urbis collatam. (
Regest. Vatic.epist. 221., &Waddingusin Regesto Pontif. num. 45.) -
Anno 1235. die 30. Augusti.
-
1235
-
GREGORIUS &c.
Dilectis in Christo filiabus Abbatissæ Monasterii Sanctæ Mariæ de Campo Martio Veronensis, ejusque Sororibus inclusis a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Religiosam vitam &c.b (usque) enervet. Eapropter, dilectæ in Domino filiæ, vestris justis postulationibus clementer annuimus, & Monasterio Sanctæ Mariæ de Campo Martio, in quo &c. (usque) communimus. In primis siquidem statuentes, ut Ordo monasticus, qui secundum Deum, & Beati Benedicti Regulam, atque Institutionem Monialium inclusarum Sancti Damiani Assisinatis in eodem loco &c. (usque) observetur. Præterea quascumque possessiones &c. (usque) permaneant. In quibus &c. (usque) exprimenda. Locum ipsum &c. (usque) pertinentiis suis. Liceat quoque vobis personas liberas &c. (usque) retinere. Pro consecrationibus vero Altarium, sive pro Oleo Sancto, vel alio Ecclesiastico Sacramento nullus a vobis sub obtentu consuetudinis, vel alio modo quidquam audeat extorquere, sed hæc omnia gratis vobis Episcopus Diœcesanus impendat. Alioquin liceat vobis hæc auctoritate nostra recipere a quocumque malueritis Catholico Antistite gratiam, & communionem Sedis Apostolicæ obtinente. Quia vero interdum Diœcesani Episcopi &c. (usque) valeatis. Cum autem generale Interdictum &c. (usque) celebrare. Obeunte vero te &c. (usque) eligendam. Porro si Episcopi Diœcesani, vel alii Ecclesiarum Rectores in Monasterium vestrum, vel personas regulares inibi Domino famulantes, suspensionis, excommunicationis, vel interdicti sententiam promulgaverint, ipsam tamquam contra Sedis Apostolicæ Indulta prolatam decernimus non tenere. Paci quoque &c. (usque) exercere. Præterea omnes libertates, & immunitates, quas Monasterio vestro Venerabilis Frater noster Veronensis Episcopus, de Capituli sui assensu indulsisse dignoscitur, sicut in ejus litteris plenius continetur, auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis Scripti patrocinio communimus. Tenorem autem litterarum ipsius Episcopi, ad cautelam duximus, præsenti privilegio inserendum, qui talis est: “Die martis xviii. Novembris in Castro Montis-Forti super Domo Domini Episcopi in præsentia Domini Presbyteri Henrici Cappellani dicti Domini Episcopi, Fratris Petri, Fratris David de Fratribus Minoribus, atque Bonacurriti de Braganzo testium rogatorum, ibique Jacobusc Divina miseratione sanctæ Veronensis Ecclesiæ Episcopus dilectis in Christo filiabus Abbatissæ, & Sororibus Monasterii Beatæ Mariæ Virginis constructi in loco, qui dicitur, in Campo Martio, ab uno latere Campus Martii, ab alio latere Muri dicti Campi Martii, ab uno Capite jura Ecclesiæ Sanctæ Mariæ Magdalenæ, ab alio redditus Campi Martii, & prædictus Campus Martius, salutem, & benedictionem. Cum Monasterium in honorem Beatæ, & gloriosæ, semperque Virginis Mariæ in loco memorato construi fecissetis, ut ibidem Domino famulantes pro Nobis, & aliis peccatoribus orare possitis, humiliter postulastis, ut Monasterium, & personas ibidem Domino servientes, intuitu pietatis, & pro redemptione peccatorum nostrorum a jure Episcopali, seu alterius conditionis gravamine, tam in temporalibus, quam in spiritualibus pleno jure eximere deberemus. Ea propter vestræ piæ, ac humili petitioni pio concurrentes assensu, præfatum Monasterium, & personas illic nunc, vel in futurum commorantes, cum omnibus bonis suis, consensu, & voluntate Capituli, ab omni jure Episcopali, & cujuslibet conditionis obligatione tam in spiritualibus, quam in temporalibus, pleno jure liberamus, & eximimus, nihil aliud Nobis, & Ecclesiæ Veronensi in iisdem reservantes, nisi consecrationem Ecclesiæ, & Altarium, cum fuerimus requisiti; si tamen Nos, & Successores nostri gratis, & sine pravitate aliqua voluerimus consecrare. Reservamus etiam Nobis unam libram ceræ in Assumptione Beatæ Mariæ, octo diebus ante, vel octo diebus post, pro censu Nobis singulis annis persolvendam. Ego Jacobus Dei gratia Veronensis Episcopus me subscripsi. Ego Stephanus Veronensis Archipresbyter me subscripsi. Ego Presbyter Nobilis Ecclesiæ Veronensis me subscripsi. Ego Vivianus Diaconus Veronensis Ecclesiæ me subscripsi. Ego Theodosius Veronensis Ecclesiæ Canonicus, & Arcarius me subscripsi. Anno Domini mccxxxiv. Indictione vii. Ego Novius de Hora S. Quincii Domini Ricardi Comitis Sancti Bonifacii Notarius, & a Domino Friderico II. Rege confirmatus interfui, rogavi, & scripsi.” Decernimus ergo &c. (usque) salva Sedis Apostolicæ auctoritate. Ad indicium autem perceptæ a Sede Apostolica libertatis unam libram ceræ persolvetis Nobis, nostrisque Successoribus annuatim. Si qua igitur &c. (usque) ultioni. Cunctis autem &c. (usque in finem.)
Datum Perusii iii. Kal. Septembris, Pontificatus Nostri Anno Nono.d
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CLXXXII., p.176
-
(a) Inclusis: Ordinis S. Damiani Assisiat., ut infra exprimitur a Pontifice.
-
(b) Vitam &c.: Ut supra ad alia similia diplomata notatum est.
-
(c) Jacobus: De quo fuse agit Ughellus tom. 5. Italiæ sacræ.
-
(d) Hoc Monasterium Alexander IV. anno 1258. alio munivit privilegio per litteras
Vestris piis supplicationibus &c., ut ibi videbitur; & antea etiam Innocentius IV. per alias incip. Cum sicut ex parte vestra &c. anno 1246. die 2. Junii datas.