Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Confirmat concessionem Ecclesiæ S. Laurentii Neapolit. ad Episcopatum Aversanum pertinentis factam ab Episcopo Fratribus Minoribus. (Ex Regesto Vatic. epist. 433. &
Waddingoin Regesto Pontif. n. 27.) -
Anno 1235. die 17. Januarii.
-
1235
-
GREGORIUS &c.
Dilectis filiis Ministro, & Fratribus Minoribus apud Neapolim a commorantibus Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Justis petentium &c.b (usque) complere. Vestra siquidem Nobis est insinuatione suggestum, quod Venerabilis Frater noster Episcopusc, & Capitulum Aversan. Ecclesiam Sancti Laurentii Neapolitan.d spectantem ad Aversanam Ecclesiam cum pertinentiis suis Ordini vestro, ut eam tenere, & possidere possitis, pia deliberatione, ac provida concesserunt, proprietate ipsius præfatæ Aversanæ Ecclesiæ reservata; sicut in Instrumento inde confectoe plenius continetur. Vestris igitur precibus inclinati, quod super hoc a prædictis Episcopo, & Capitulo piè, & providè factum esse dignoscitur, auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis Scripti patrocinio communimus. Ad perpetuam verò hujus rei memoriam, Instrumentum ipsum de verbo ad verbum iis duximus litteris inserendum; cujus tenor talis est.
“In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei æterni. Anno ab Incarnatione ejusdem 1234. Mense Novembris viii. Indictionef.
“Nos Joannes miseratione Divina humilis Aversan. Episcopus cum consensu, & voluntate totius Capituli Aversani Divinæ pietatis intuitu, & ad petitionem Fratris Nicolai de Terracig Regulæ Fratrum Minorum Ministri, pro parte tamen, & vice totius Religionis ejusdem exigentis, concedimus in perpetuum domo, & Religioni prædictæ Fratrum Minorum, scilicet Ecclesiam nostram Sancti Laurentii sitam intra Neapolitanam Civitatemh nostræ Aversanæ Ecclesiæi pertinentem; nec non hortum, curtem, & domos eidem Ecclesiæ Sancti Laurentii pertinentes; exceptis tamen Apothecis, redditibus, & Terris, quas de prædicta nostra concessione excipimus ad eamdem Ecclesiam Sancti Laurentii pertinentes; ita tamen quod Fratres Religionis prædictæ supradictam Ecclesiam Sancti Laurentii cum prędictis horto, curte, & domibus a præsenti teneant, & possideant ad honorem Dei, & Religionis præfatæ, & in eis ædificent, & eorum pro salute animarum suarum, prout meliùs voluerint, faciant utilitatem: reservata tamen proprietate dictæ Ecclesiæ Sancti Laurentii, & omnium prædictorum jam dictæ Ecclesiæ nostræ Aversanæ. Si verò contigerit quoquo tempore veniente prædictos Fratres de præfata Ecclesia, & loco prædicto recedere, vel aliquatenus amoveri; jam dicta Ecclesia Sancti Laurentii cum pertinentiis suis, & omni melioratione ibi facta ad jus, & proprietatem nostræ Aversanæ Ecclesiæ liberè debeat remanere: etsi post eorum recessum aliquo tempore, vel quotiescumque de prædictis Fratribus Religionis ipsius ad eamdem Ecclesiam Sancti Laurentii velle redire contigerit; liceat eis illuc tamquam ad locum suum posse redire liberè, & reverti; possessionem jam dictæ Ecclesiæ Sancti Laurentii, & prædictorum horti, curtis, & domorum, secundum quod necesse habent, sine impedimento aliquo nanciscendo. Ut autem de prædicta nostra concessione fides pleniùs habeatur, hoc præsens Scriptum per manus Joannis publici Aversæ Notarii eidem Ministro pro parte, & vice Religionis prædictæ exindè fieri fecimus, quod est signo ipsius Notarii signatum, sigillo nostro munitum, & subscriptionibus subscriptorum Fratrum nostrorum subsignatum. Scripsi ego Joannes publicus Aversæ Notarius, qui interfui, & signo meo signavi Aversæ. Ego Nicolaus Decanus Aversanus consensi, & propria manu subscripsi. Ego Robertus de Catit Aversanus Succentor consensi, & subscripsi. Signum propriæ manus Simonis Aversan. Præceptoris. Ego Andreas Archid. Aversan. consensi, & propria manu subscripsi. Signum manus propriæ Huafridi Canonici Aversani. Ego Paschasius Canonicus Aversanus consensi, & subscripsi. Ego Dain Aversanus Canonicus consensi, & subscripsi. Signum manus propriæ Jacobi Villani Can. Aversani.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Perusii xiv. Kal. Februarii, Pontificatus Nostri Anno Octavo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CLII., pp.144-145
-
(a) Fratribus Minoribus apud Neapolim: Jam ab anno 1216., quo B. Augustinus Assisias constitutus fuit primus Minister Provinciæ Terrælaboris, vel 1222., quo S. P. Franciscus Regnum Neapolitanum lustrans multa recepisse Cœnobia fertur, quorum Neapoli primum extitit illud
S. Mariæ de Palatioextra urbem in littore Maris prope portum; quod postmodum causa muniendæ civitatis in arcem conversum fuit, Fratribus intra urbem ad locum S. Mariæ novæ translatis anno 1261. a Carolo Rege; ut ex Waddingo ad eum annum n. 14. -
(b) Petentium &c.: Vide Bullam hoc anno die 22. Maji editam.
-
(c) Episcopus: Joannes, ut infra ex ejus litteris, de quo Ughellus tom. I. Ital. sac.
-
(d) Ecclesiam S. Laurentii Neapol.: De qua, Cœnobioque agit Waddingus ad annum 1234. num. 76.
-
(e) Instrumento inde confecto: Quod infra exhibetur.
-
(f) viii. indictione: A mense Septembri inchoata more antiquo, qui adhuc Neapoli vigebat, & apud nonnullas Civitates Regni Sicil., cum tamen alibi cæpisset indictio copulari cum anno vulgari: annoque 1235. indictio viii. esset in cursu; nisi sit error in notis numeri.
-
(g) De Terraci: Legendum de
Terracina, ut etiam habet Waddingus ad ann. 1234. num. 16., Ministri Terrælaboris Provinciæ Regni Neapolitani, de quo Contator lib. 3. Hist. Terracin cap. 3. -
(h) Intra Neapolitanam Civitatem: In foro veteri, ubi postea Fratres excitarunt nobile, ingensque Cœnobium hucusque a PP. Min. Convent. excultum.
-
(i) Aversanæ Ecclesiæ: In Campania, terraque Laboris olim sub Archiepiscopo Neapolis, postea ab omni Metropolitano exemptæ, inter Capuam, & Neapolim sitæ.