Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Committit Episcopo Pragensi, ne permittat a quoquam Monasterium pauperum Monialium Sancti Francisci Pragensis molestari. (Ex
Regesto Vaticanoepist. 209., &Waddingoin Regest. Pontif, num. 24., Raynaldoque in Annal. Eccles. num. 48.) -
Anno 1234. die 4. Septembris.
-
1234
-
GREGORIUS &c.
Venerabili Fratri Episcopo Pragensi a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Quoniam diebus his malis, in quibus refrigescente charitate abundavit iniquitas plurimorum ea nonnulli malignitate desæviunt, ut Ecclesias, quas debent propter Deum habere in reverentia, & honore, multipliciter opprimant, & hostiliter persequantur; necessariò expedit, ut Nos, qui ex officio nostro tenemur in juribus, & libertatibus suis Ecclesias conservare, paterna pietate succurramus eisdem; & hujusmodi viros noxios, ut saluti provideatur eorum, a præsumptione tam damnabili retrahamus; qui utique, ut videtur, Dominicæ patientiæ abusores, quia citò contra malos non fertur sententia, licenter præsumunt talia perpetrare. Cum igitur Monasterium Sancti Francisci Pragensis, quod novella plantatio videlicet pauperum Monialium inclusarum b & juris, & proprietatis Apostolicæ Sedis existit, Ecclesiæ Romanæ tutelam, & specialis favoris mereatur præsidium obtinere: Nos ei contra prædictos providere volentes, quibus, cum sint perversi, bona placere vix possunt, in rebus pessimis exultando, Fraternitati tuæ per Apostolica Scripta mandamus, quatenus Monasterium ipsum cum personis, & rebus suis non permittas a quoquam molestari; molestatores hujusmodi monitione præmissa per Censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo; præsentibus post decennium minimè valituris.
Datum Spoleti ii. Nonas Septembris Pontificatus Nostri Anno Octavoc.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXLI., p.137
-
(a) Episcopo Pragensi: Joanni, qui sequenti anno subscripsit diploma Marchionis Moraviæ in Bulla
Filius summi Regis &c.eo anno 18. Maji edita relatum. -
(b) Inclusarum: Quas ex pluribus aliis epistolis visum est esse Moniales S. Damiani, sive
Clarissas, ideoque vocat novellam plantationem. -
(c) Hujus Monasterii, de quo etiam supra dictum est in aliis Gregorii litteris, etiam Rex Bohemiæ Wenceslaus protectionem suscepit hoc eodem anno die 21. Martii, cujus regales litteras exhibet ex Vatic. Regesto Waddingus post has Gregorii litteras; earumque meminit & Raynaldus in Annal. Eccles. ad hunc annum n. 48.