Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Ut Matrimonium cum filia Comitis Provinciæ contrahere queat, canonicum impedimentum dissolvit. (Ex Regesto Vatic. lib. 8. epist. 441. apud Raynaldum ad hunc annum num. 16.)
-
Anno 1234. die 2. Januar.
-
1234
-
GREGORIUS &c.
Charissimo in Christo filio Ludovico Illustri Regi Francorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Dixisse Petro Dominum: Quodcumque ligaveris super Terram, erit ligatum & in Cœlis; & quodcumque solveris super Terram, solutum erit & in Cœlis; ac ei Claves legitur tradidisse; in altera dans scientiam discernendi, & in altera plenitudinem potestatis; nè vel potestas crudelis existeret, si non esset discretionis sale condita; vel discretio esset inutilis, si non potestatis subsidio fulciretur; quatenus & potestativa discretio, & potestas nihilominus sit discreta. Unde Romanus Pontifex, qui Claves in B. Petro discretionis, & potestatis accepit, nunc mansuetudine utitur, nunc rigore, consideratis circumstantiis universis, neutrum in altero derelinquens; & interdum flectit per mansuetudinem sic rigorem, quod non dissolvitur ejus nervus, sed prudenter attendit non solum personas, sed causas; cum quibus videlicet, & ex quibus dispensare disponit; nè forte sic dispenset, nè dissipet; imò nè dissipet, sic dispenset; nè propter mansuetudinem subvertatur veritas; neque mansuetudo propter justitiam perimatur; ut misericordia, & veritas sibi obvient; & se pax, & justitia osculentur. Cum itaque de Matrimonio contrahendo inter te, & dilectam filiam nobilem mulierema … natam dilecti filii nobilis Viri Comitis Provinciæ b sit tractatum, quo dicta nobilis quarta consanguinitatis linea te contingit, non prius duxisti ad consummationem ipsius matrimonii producendum, quam super hoc ad Romanam recurreres Ecclesiam Matrem tuam; Nobis per Nuntios humiliter supplicans, ut cum nihil magis ad conservationem illius Terræ, pro qua tantus sanguis effusus est, operetur, salubre consilium apponere dignaremur. Licet igitur nihil aliud ampliùs, quam necessitas dispensantem ad dispensationem inducat; attendentes tamen, quod urgens necessitas, & evidens utilitas id exposcit; cum ex hoc negotium pacis, & Fidei, pro quo multo sudore laboratum est, & multo labore sudatum, proficeret; ac Terra prædicta, quæ olim velut deserta, & invia luxit, & languit, spinis eam replentibus, & urticis; & nunc a suis respirasse videtur angustiis, de cujus recidivo timetur, melius valeat conservari; cum Fratribus nostris deliberatione habita diligenti, de ipsorum consilio Serenitati Regiæ auctoritate præsentium concedimus disponendo, ut cum dicta nobili, si velis, contrahere valeas, impedimento hujusmodi non obstante.
Datum Laterani iv. Nonas Januarii Pontificatus Nostri Anno Septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXI., pp.120-121
-
(a) Nobilem mulierem: Margaritam nomine, & natu maximam.
-
(b) Comitis Provinciæ: Gallicæ vulgo
Provenza, cui dominabatur Raymundus Berengarius ex Surita Hist. lib. 3. cap. 19., qui Raymundus minorem filiamBeatricemin matrimonium dedit Carolo Andegaven. Comiti S. Regis Franciæ fratri, & postea Siciliæ Regi; minimam vero natu Angliæ Regi.