Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Committit Priori Fratrum Prædicatorum Senen. facultatem ponendi nomine suo primum lapidem in constructione Oratorii Collis pro Fratribus Minoribus. (Extat Authographum in Archivo Conventus Collis Provinciæ Tusciæ.)
-
Anno 1229. die 3. Martii.
-
1229
-
GREGORIUS &c.
Dilecto filio Priori Fratrum Prædicatorum Senen. Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Minister Fratrum Minorum de Colle Volaterranæ Diœcesisa nobis humiliter supplicavit, ut cum Consilium, Potestas, & Commune ipsius Castri quemdam locum Religioni aptum sibi pia liberalitate concesserint, gratia Oratorium construendi, sibi primarium lapidem concedere dignaremur. Quia verò ad cultum Divini nominis ampliandum favorabiliter nos convenit exhiberi, sibi postulatum lapidem concedentes discretioni tuæ per Apostolica Scripta mandamus, quatenus ipsum in prædicto loco nomine nostro ponas.
Datum Perusii v. Nonas Martii, Pontificatus Nostri Anno Secundob.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXXV., p.50
-
(a) Volaterranæ Dioecesis: Nunc autem Episcopali dignitate Collis est exornatus jampridem a Clemente VIII. summo Pontifice ad eum honorem evectus, & Metropoli attributus Florentinæ anno 1592. ex Ughello tom. 3. Ital. sac.
-
(b) Agit de hoc Cœnobio, deque Pontificia memorata commissione ex Rodulphio, sed ad annum 1235. num. 36. Waddingus in Annal. Minor.; estque 3. Custodiæ Senensis in veteri Provinciali Ordinis, seu Catalogo Provinciarum, Custodiarum, & Conventuum Ord. Min. apud Auctorem Polychronici, & Barthol. Pisanum Conform. xi.
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151520 (bullarium-franciscanum-60), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151520 (mise à jour : 15/12/2020).