« bullarium-franciscanum-40 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Confirmat Regi decimam Eccles. quam ejus Legatus in Concilio Bituricen. Patri ipsius obtulerat pro negotio pacis, & fidei. (Ex Reges. Vatic. epist. 154. lib. 1., apud Raynaldum in Annal. Eccles. ad hunc annum num. 61.)

  •  
    Anno 1227. die 13. Novembr.

  •  
    1227


  •  

    GREGORIUS &c.

    Charissimo in Christo filio illustri Regi Franciæ a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Cum dilectus filius Noster Romanus Sancti Angeli Diaconus Cardinalisb tunc A. S. L. in Concilio Biturisc pro negotio pacis, & fidei convocato consilium accepisset, quod si claræ memoriæ Rex Franciæ Pater tuusd negotium ipsum sibi assumeret, decima omnium Ecclesiasticorum proventuum suæ Legationis usque ad quinquennium, si tantùm duraret negotium supradictume, idem Legatus ei obtulit; & promisit usque ad prædictum tempus, si negotium tantum duraret, Decimam memoratam expendendam pro voluntate sua; quamdiù per se, vel per suos, sicut negotium exigeret, illud curaret prosequi bona fide. Cum autem hujusmodi facto Legati quædam Capitula trium Provinciarum, Rhemense videlicet, Turonense, & Rothomagensef se opposuerint; & nè compellerentur dictam Decimam solvere, ad Sedem Apostolicam pro se, & sibi adhærentibus duxerint appellandum; Nos auditis super hoc quibusdam Capitulorum Procuratoribus, & Cardinale prædicto; considerato etiam, quod pro tam evidenti necessitate, & tam utili negotio Ecclesiæ Dei, dictus Legatus tum jure Legationis statuere, & ordinare potuit, quod expedire videbat; tum etiam ex eo, quod specialem potestatem ab Ecclesia Romana receperat ordinandi, & statuendi quæcumque secundum datam sibi a Deo prudentiam videret negotio expedire; ordinationem ipsius ex ordine legitimam, & sanctam ex causa, nec non & promissionem factam Regi de consilio penè totius Bituricensis Concilii, de Fratrum Nostrorum consilio duximus approbandas; & non solum firmam, sed ratam, & gratam habemus eamdem, volentes, & statuentes authoritate præsentium, ut tibi secundum dictam promissionem a memorato Legato eidem Patri tuo factam Decima integrè persolvatur.

    Datum Laterani Jdibus Novembris, Pontificatus Nostri Anno Primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XV., p.36

  •  
    (a) Regi Franciæ: S. Ludovico IX., de quo in præcedenti epistola Pro Prærogativa &c.
  •  
    (b) Cardinalis: Natione Romanus, de quo Ciacconius, & Raynaldus in Annal-Eccles.
  •  
    (c) In Concilio Bituris: Anno 1225. prope finem convocato, de quo Matthæus Paris, & Collectores Concil.
  •  
    (d) Pater tuus: Ludovicus VIII. præcedenti anno defunctus.
  •  
    (e) Negotium supradictum: Nempe contra hæreticos Albigenses bellum; de quo in subsequenti Bulla: Negotium quod &c. ann. 1228. ineunte data.
  •  
    (f) et Rothomagense: In litteris Cleri Gallicani ad Pontificem contra statutum Legati S. A. pro decimis Regi tribuendis apud Raynaldum ad hunc annum num. 57. non tria Provinciarum Capitula, sed quatuor recensentur, nempe cum tribus in hac epistola memoratis etiam Senonense; quam objectionem diluit Annotator Annal. Eccles. Raynaldi ex Chronico S. Bertini, nimirum Senonense paulo post ab appellatione sua se recepisse: in dicto tamen Chronico loco Rothomagensis ponitur Bituricense.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151500 (bullarium-franciscanum-40), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151500 (mise à jour : 15/12/2020).