« bullarium-franciscanum-8 »


Général

  •  
    Honorius III (1216-1227)

  •  
    Vt Fratres de Pœnitentia super juramento de armis sumendis, & sequendis locorum Prætoribus exhibendo defenderet. (Regest. Vatic. Pontif. epist. 91. anno 6.)

  •  
    Anno 1221. die 16. Decembr.

  •  
    1221


  •  

    HONORIUS &c.

    Venerabili Fratri Episcopo Ariminensi a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Significatum est Nobis, quod Faventiæ, & in quibusdam aliis Civitatibusb, & locis vicinis quidam sunt, quibus illum Dominus inspiravit affectum, ut Mundi jam gloriam non quærentes, sed ex humilitate abjicientes in Sæculo semetipsos ad pœnitentiam se converterint; & ad hoc totum deputaverint tempus suum signum humilitatis, & pœnitentiæ in habitu exhibentesc. Quia verò tales super juramento de Armis sumendis, & sequendis locorum Potestatibus exhibendo multotiens molestanturd, ex eo quod nunquam defuit, qui bonis actibus invideret; Fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus cum a talibus fueris requisitus, molestatores suos super hujusmodi juramento præmissa monitione, sublato appellationis impedimento auctoritate nostra compescase.

    Datum Laterani xvii. Kalendas Januarii. Pontificatus Nostri Anno Sexto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°VIII., pp.8-9

  •  
    (a) Episcopo Ariminensi: Bonaventuræ, de quo in Italia sacra Ughellus agit tom. 2.
  •  
    (b) Civitatibus: Uti Florentiæ ex Waddingo ad hunc annum n. 12. & 13.
  •  
    (c) Pœnitentiæ in habitu exhibentes: Nimirum Fratres tertii Ordinis dicti de Pœnitentia hoc anno mense Junio a S. P. Francisco instituti primum apud Canariæ oppidum prope Assisium; exinde apud alia loca, & Civitates; ut perhibet laudatus Waddingus.
  •  
    (d) Molestantur: hujus constitutionis Honorii meminerunt Gregorius IX. in suis diplomatibus Nimis patenter &c. anno 1227. die 25. Junii, & Detestanda humani generis &c. anno 1228. die 30. Martii, Innocentius, & Alexander iv. anno 1248. die 6. Junii, atque 1260. idibus Julii. Hos autem fuisse Fratres tertii Ordinis S. Francisci clare edisserit præfatus Gregorius IX. in epistola Cum dilecti filii &c. anno 1230. die 4. Junii scripta.
  •  
    (e) Compescas: Sunt, qui putant hoc Honorii diploma amissum esse; sed nunc tandem inventum est, & publici juris factum. Addunt Pontificem hunc, & ejus successorem Gregorium in eo loqui de Fratribus Militiæ Jesu Christi in Gallia, Italiaque institutis; at nobis nihil a veritate disjunctius; illi enim arma tractare, & hæreticos profligare ex sua professione tenebantur; isti vero ab armis vacare, & animi quieti, orationisque studio indulgere postularunt, & obtinuerunt: illi in Gallia hoc anno nondum instituti fuerant, sed a Pontifice facultatem id agendi petierunt; Pontifex vero Romano Card. Legato scripsit, ut illis copiam faceret; at isti jam in pluribus Civitatibus, ac locis florebant: in Italia demum, seu Parma Fratres Militiæ Christi anno tantum anno 1233. opera unius ex O. P., sed cito disperierunt, ut & illi in Gallia. De quibus alias.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151468 (bullarium-franciscanum-8), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151468 (mise à jour : 15/12/2020).