« aposcripta-9004 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    . . episcopo Argentinensi

  •  
    XIV kalendas septembris, anno XI

  •  
    1253/08/19


  •  
    Assise

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [Registre de la chancellerie apostolique] R. CITÉ DU VATICAN, Archivio Segreto Vaticano, Registra Vaticana ... Inn. IV Reg. Vol. III, 113; Lib. XI, 786. Epistolam ex Regestis descripsit V. Cl. Meynke.

  •  
    Ici reprise de Karl Rodenberg, Epistolae saeculi XIII e regestis pontificum Romanorum selectae, III, Berlin : Weidmann (MGH), 1894, n. 226, p. 194 [en ligne].

  •  
    ?

  •  
    ?

  •  
    Innocentius IV papa [Henrico] episcopo Argentinensi mandat, ut cum Eberhardus de Landesberc pro defensione libertatis ecclesiasticae decertans a fautoribus quondam Fr[iderici II] captus et diu detentus sit, Lemprido clerico filio eius de beneficio ecclesiastico provideat [Rodenberg].

  •  
    . . episcopo Argentinensi.
    Grata devotorum obsequia gratuita sunt retributione non immerito compensanda, ut illorum remunerata devotio illarescat et alii exemplo laudabili animentur ad fideliter obsequendum. Cum igitur, ut accepimus, dilectus filius nobilis vir Eberhardus dominus de Landesbert pro defensione ecclesiastice libertatis et fidei puritate decertans ab ecclesie indevotis, fautoribus condam Fr. se pro imperatore gerentis, captus fuerit et diu carcerali angustia maceratus, alias dampna gravia passus: nos, ob hoc et tuo supplici interventu dilectum filium Lempridum clericum natum eiusdem nobilis, nullum ut dicitur ecclesiasticum beneficium obtinentem, volentes prosequi gratiose, mandamus, quatinus eidem L. de aliquo beneficio ecclesiastico competenti ad collationem abbatisse ac conventus de Hohemburc ordinis sancti Augustini tue diocesis spectante ac solito clericis secularibus assignari, quod idem L. duxerit acceptandum, etiam si curam habeat animarum, et vacat ad presens, vel quam primum ad id obtulerit se facultas, auctoritate nostra procures per te vel alium providere — non obstantibus si predictis abbatisse et conventui direximus scripta nostra pro aliis, quibus per hoc nolumus preiudicium generari, aut si alias scripsimus pro eodem, vel si eisdem abbatisse et conventui a sede apostolica sit indultum, quod ad cuiusquam provisionem compelli seu excommunicari, suspendi vel interdici vel quod de beneficiis ad eorum collationem spectantibus alicui provideri per litteras dicte sedis non possit, que de indulto huiusmodi plenam et expressam ac de verbo ad verbum non fecerint mentionem, seu defectu, quem idem L. pati dicitur ordinum et etatis —; contradictores —.
    Dat. Asisii, XIIII Kalendas Septembris, anno XI°.

  •  
    (a) ?
  •  
    (b) ?
  •  
    (c) ?
  •  
    (d) ?
  •  
    (e) ?
  •  
    (f) ?

  •  
    1. ?
  •  
    2. ?
  •  
    3. ?

  •  
    ?

  •  
    Iconnue de Potthast.

Informations

Acte

aposcripta admin (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 149441 (aposcripta-9004), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/aposcripta/notice/149441 (mise à jour : 17/05/2024).