« aposcripta-24015 »


Général

  •  
    Lucius III (1181-1185)

  •  
    L'abbé de Saint-Remi et le doyen de Reims

  •  
    L'abbé et les frères de Hautmont, diocèse de Cambrai

  •  
    Idibus novembris

  •  
    1184/11/13

  •  
    1185/11/13


  •  
    Vérone

  •  
    Mandement (littere cum filo canapis)

  •  
    [n.c.] n. c.

  •  
    Ici reprise de Johannes Ramackers, Papsturkunden in den Niederlanden (Belgien, Luxemburg, Holland und Französisch-Flandern), Berlin (Abhandlungen der Gesellschaft der Wissenschaften zu Göttingen. Philologisch-historische Klasse, 3. Folge, 9), 1933-1934, n. 272, p. 422, numérisée par Chartae Galliae [en ligne].

  •  
    JL ?

  •  
    A faire

  •  
    Lucius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati sancti Remigii et decano Remensi, salutem et apostolicam benedictionem.
    Querelam dilectorum filiorum nostrorum abbatis et fratrum de Altomonte accepimus, quod dilecti filii nostri sancti Sepulchri Cameracensis et sancti Gisleni sanctique Vedasti Attrebatensis abbates contra privilegia ab apostolica Sede indulta de novalibus que sub abbate Clarembaldo deduxerunt ad cultum et animalium nutrimentis que sunt apud Arbenies et Ogium et Werchin decimas extorquere presumunt.
    Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatenus, si verum est quod asseritur, abbates ipsos attente moneatis et, nisi commoniti resipuerint, censura ecclesiastica sine appellationis obstaculo compellatis ut, a dictorum fratrum molestationibus et gravaminibus desistentes, decimas memoratas contra privilegia eorum extorquere ab ipsius ulterius non presumant et, si que de ipsorum proventibus illicite subtraxerint, integra et sine aliqua difficultate restituant et alia damna congrue resarciant irrogata, nullis litteris prejudicantibus equitati, si que apparuerint veritate tacita impetrate.
    Datum Verone, idibus novembris.

  •  
    n. c.
  •  
    n. c.

  •  
    n. c.

Informations

Acte

Julien Théry (CIHAM (UMR 5648)), dans  APOSCRIPTA database

APOSCRIPTA database – Lettres des papes, dir. J. Théry, CIHAM/UMR 5648, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2017 [en ligne], acte n. 172522 (aposcripta-24015), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/aposcripta/notice/172522 (mise à jour : 18/03/2022).