« bullarium-franciscanum-4890 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Franciscum de Massa ord. Min. ecclesiae Corinthien (in Graecia) praeficit in archiepiscopum.1

  •  
    1349, martii 29, Avinione.

  •  
    1349


  •  

    Dilecto filio Francisco de Massa electo Corinthien.

    Officii nostri debitum exigit etc. Nuper siquidem ecclesia Corinthien. ex eo vacante, quod nos venerabilem fratrem nostrum Iacobum Tarentin. tunc Corinthien. archiepiscopum apud sedem apostolicam constitutum ... ad Tarentinam ecclesiam tunc vacantem duximus transferendum etc., nos post deliberationem, quam de praeficiendo eidem ecclesiae personam utilem et etiam fructuosam ... cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te ordinis fratrum Minorum professorem, in sacerdotio constitutum, litterarum scientia praeditum, religionis zelo conspicuum, munditia vitae ac morum probitate decorum, in spiritualibus providum et in temporalibus circumspectum aliisque multiplicium virtutum meritis, prout ex fide dignis testimoniis accepimus, insignitum, direximus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus debita meditatione pensatis de persona tua ipsi Corinthien. ecclesiae de dictorum fratrum consilio auctoritate apostolica providemus teque illi praeficimus in archiepiscopum et pastorem, curam et administrationem ipsius Corinthien. ecclesiae tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo etc. Datum Avinione IV kalendas aprilis anno septimo.

    In e. m. capitulo, vassallis, suffraganeis ecclesiae Corinthien. necnon clero ac populo civ. et dioec. Corinthien.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°495., pp.226-227

  •  
    Reg. Vat. t. 188 (Clem. VI a. 7, l. 4, p. 1), ep. 185; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 2, n. 51.

    1

  •  
    (a) Aliis litteris 13 maii 1349 datis (l. c. t. 191, f. 128, ep. 482) S. P. eidem Francisco, qui munus consecrationis per Bertrandum ep. Ostien. et pallium per Galhardum s. Luciae in Silice ac Bernardum s. Eustachii diac. card. iam recepit, mandat, ut ad ecclesiam suam cum apost. benedictionis gratia accedat.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156803 (bullarium-franciscanum-4890), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156803 (mise à jour : 26/01/2021).