« bullarium-franciscanum-4881 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Peregrinum de Saxonia ord. Min. ecclesiae Bosnen. (Bosna in terra cognomini) praeficit in episcopum.1

  •  
    1349, ianuarii 28, Avinione.

  •  
    1349


  •  

    Dilecto filio Peregrino de Saxonia electo Bosnen.

    Dum ad universas orbis ecclesias etc. Nuper siquidem ecclesia Bosnen. ex eo pastoris solatio destituta, quod nos venerabilem fratrem nostrum Bonioannem Firmanum tunc Bosnen. episcopum, apud sedem apostolicam constitutum, ... ad ecclesiam Firman. tunc vacantem duximus transferendum etc., nos ad provisionem eiusdem Bosnen. ecclesiae sollicite cogitantes post deliberationem, quam super his cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te ordinis fratrum Minorum professorem, in sacerdotio constitutum, cui de religionis zelo, litterarum scientia, spiritualium providentia ac temporalium circumspectione aliisque multiplicium meritis laudabilia perhibentur testimonia, direximus oculos nostrae mentis. Quibus omnibus attenta meditatione pensatis de persona tua praefatae Bosnen. ecclesiae de dictorum fratrum nostrorum consilio auctoritate apostolica providemus teque illi praeficimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem ipsius tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo etc. Datum Avinione, V kalendas februarii, anno septimo.

    In eumdem modum archiepiscopo Colocen., capitulo et vassallis ecclesiae Bosnen., clero ac populo civ. et dioec. Bosnen., Ludovico regi Hungariae.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°486., p.223

  •  
    Reg. Vat. t. 188 (Clem. VI a. 7, l. 4, p. 1), ep. 146; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI, p. 2, n. 45. Cfr. supra n. 120 et 273 ac not. ad n. 407. Die 18 oct. 1348 senatus Venet. ad preces bani Bosnae decrevit, illum fr. Peregrinum, vicarium vicariae Bosnen. ord. Min., domino papae pro episcopatu Bosnen. commendandum esse. Alia decreta senatus Venet. ad rem pertinentia haec sunt: 1346 febr. 22 committitur nuncio Veneto ad banum Bosnae, ut fr. Peregrino exponat causam et scopum suae missionis; 1346 apr. 8 conceduntur bano Bossinae dona ad valorem 1000 duc. in rebus, eius ambaxiatori de 100 duc., loquendo prius cum fr. Peregrino; 1346 apr. 18 illi fr. Peregrino assignantur dona usque ad 100 duc.; ambaxiatoribus bani Bossinae gratiae aguntur pro amore, quem erga Venetos gerit; 1346 aug. 9 fr. Caterino provinciali (ministro provinciae marchiae Trevisanae seu fr. Antonii), qui fuit missus ad banum Bossinae et fideliter et laudabiliter se gessit, assignantur 50 duc.; 1346 aug. 26 scribitur bano Bossinae, quod cum ambaxiatoribus regis Hungariae nil perfectum sit; idem scribitur fr. Peregrino; 1351 oct. 4 senatus reipublicae Venetae decernit, fr. Peregrinum episcopum Bosnen. pro expediendis suis negotiis commendandum esse S. R. E. cardinalibus et procuratori reipublicae (apud sedem apost.). Cfr. Fermendzin l. c. (supra not. ad n. 407) p. 26-31.

    1

  •  
    (a) Aliis litteris 6 mart. 1349 datis (l. c. t. 187, ep. 933) S. P. eidem electo indulget, ut munus consecrationis a quocumque antistite recipere possit.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156794 (bullarium-franciscanum-4881), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156794 (mise à jour : 26/01/2021).