Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Clarissis mon. s. Crucis Neapolitan. concedit facultatem recipiendi sex probas mulieres in servitiales ipsius mon.1
-
1343, septembris 20, apud Villam novam.
-
1343
-
Dilectis in Christo filiabus abbatissae et conventui monasterii sanctae Crucis prope Neapolim ordinis sanctae Clarae.
Sacrae religionis, in qua mundanis abdicatis illecebris virtutum Domino in humilitatis spiritu devotum et sedulum famulatum impenditis, promeretur honestas, ut super illis, quae vobis commoditatis incrementum afferre valeant, gratiosum apostolici favoris praesidium libenter praebeamus. Hinc est, quod nos vestris et carissimae in Christo filiae Sanciae reginae Siciliae illustris nobis supplicantis humiliter in hac parte supplicationibus inclinati, ut vos nunc et imposterum, quotiens opus fuerit, in dicto monasterio, quod praefata regina construxit, pro tranquillitate vestra sex probas mulieres in servitiales dicti monasterii iuxta regulam vestram valeatis recipere et tenere, fel. rec. Benedicti papae XII praedecessoris nostri et quibuscunque constitutionibus et ordinationibus aliis in contrarium editis non obstantibus, vobis de benignitate apostolica et speciali gratia auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum apud Villam novam Avinionen. dioecesis XII kalendas octobris anno secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°225., p.133
-
Reg. Vat. t. 159 (Clem. VI a. 2, l. 3), ep. 1089; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI n. 52. Cfr. supra n. 215 et infra n. 242.
1