Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Ad aedificandum monasterium Clariss. Colonien. manus adiutrices porrigentibus indulgentias elargitur.1
-
1343, septembris 19, apud Villam novam.
-
1343
-
Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis.
Ecclesiarum et monasteriorum fabricis etc. Cum itaque ex parte dilectarum in Christo filiarum Isabellae abbatissae et Philippae de Gelriaa monialis ac conventus monasterii sanctae Clarae Colonien. ordinis eiusdem sanctae seu sancti Damiani nobis fuerit insinuando monstratum, quod, cum ipsa abbatissa et Philippa praefatum monasterium, iam sunt septem anni vel circa, de redditibus eis per dilectum filium nobilem virum Raynaldum comitem Gelriae, earumdem abbatissae et Philippae germanum, ad vitam concessis construi facere inceperint et continue construi faciant cum ecclesia et aliis officinis ipsaeque hoc anno propter subitam inundationem aquarum damnificatae fuerint in dictis redditibus ad valorem quatuor millium florenorum auri et ob hoc opus huiusmodi, prout asserunt, continuare non possint, propter quod pro feliciori ac faciliori consummatione dicti operis fidelium caritativa subsidia sint eis quamplurimum opportuna: Nos cupientes, ut opus dicti monasterii celerius consummetur, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere poenitentibus ac confessis, qui manus ad hoc porrexerint adiutrices, unum annum et unam quadragenam de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus: praesentibus post consummationem ipsius operis minime valituris, quas mitti per quaestionarios districtius inhibemus, eas, si secus actum fuerit, carere iuribus decernentes. Datum apud Villam novam Avinionen. dioecesis XIII kalendas octobris anno secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°224., pp.-133
-
Reg. Vat. t. 159 (Clem. VI a. 2, l. 3), ep. 1098; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI n. 51. Aliis litteris eodem die datis (l. c. epp. 334-338) S. P. Isabellae abbatissae atque Elisabeth de Blankenberg, Gertrudi de Mo(r)sa, Philippae de Gelria, Gretae de Caleys, monialibus mon. s. Clarae Colonien., indulgentiam plenariam in art. mortis a confessore libere eligendo sibi impertiendam concedit necnon visitantibus ecclesiam illius mon. indulgentias largitur (l. c. ep. 1161) atque abbatissae et monialibus eiusdem mon. indulget (l. c. ep. 1163), ut omnibus privilegiis, indulgentiis, libertatibus, exemptionibus aliis monasteriis ord. s. Clarae concessis uti valeant et gaudere.
1 -
(a) Geldern. Cfr. infra n. 329 et 636.