Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Sanciae reginae Siciliae concedit facultatem ingrediendi clausuram mon. s. Corporis Christi Neapolitan. cum maiori numero hominum, quam ei iam antea erat indultum.1
-
1343, iulii 26, apud Villam novam.
-
1343
-
Carissimae in Christo filiae Sanctiae reginae Siciliae illustri.
Eximiae tuae devotionis sinceritas promeretur, ut, quae a nobis suppliciter postulas, affectu tibi benevolo concedamus. Sane petitio tua nobis exhibita continebat, quod tu olim ingrediendi clausuras monasteriorum ordinis s. Clarae cum duodecim mulieribus honestis obtinuisti a sede apostolica licentiam specialem; verum quia, sicut eadem petitio subiungebat, cum te ad s. Corporis Christi Neapolitan., quod tu construi fecisti, et alia monasteria eiusdem ordinis contingit accedere, multae tam regales quam comitissae et aliae nobiles mulieres te sequuntur, quae se petunt causa devotionis infra clausuras huiusmodi introduci, quodque, cum te propter frequentes infirmitates, quas pateris, ad ipsum monasterium s. Corporis Christi pro sanitate recuperanda in lectica propter debilitatem tuam portari te facis, non potes infra clausuras praedictas sine subsidio hominum, qui ipsam lecticam deferant, introduci, nobis humiliter supplicasti, ut huiusmodi duodenarium numerum ampliare tibique homines ad deferendum lecticam huiusmodi tempore infirmitatis tuae opportunos infra dictas clausuras introducendi licentiam concedere auctoritate apostolica dignaremur. Nos itaque tuis in hac parte supplicationibus inclinati, ut cum viginti honestis mulieribus, quotienscunque volueris, praedicta ingredi et in ipsum Corporis Christi monasteria homines opportunos ad deferendum lecticam tempore infirmitatis tuae, de quibus expedire videris, infra clausuras ipsas introducere valeas, quibuscunque ipsorum monasteriorum et ordinis statutis et consuetudinibus ac quibuslibet constitutionibus apostolicis contrariis nequaquam obstantibus, dummodo earum, quae monasteriis ipsis praefuerint, ad id accedat assensus, ac tu, viri et mulieres praedicti ibidem non comedatis nec etiam pernoctetis, devotioni tuae tenore praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum apud Villam novam Avinionensis dioecesis VII kalendas augusti anno secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°218., pp.130-131
-
Reg. Vat. t. 162 (Clem. VI a. 2, p. 6), ep. 100. Aliis litteris eodem die datis (l. c. ep. 96) S. P. concedit, quod ille, qui in eiusdem reginae praesentia verbum Dei proponit, si episcopus, centum, si abbas sexaginta, si alius ad praedicandum deputatus, quadraginta dierum indulgentias auditoribus largiri valeat. Die autem 21 nov. 1342 eidem reginae facultatem concesserat eligendi confessorem, a quo etiam in casibus absolvi possit, propter quos sedes apostolica merito sit consulenda (Reg. Vat. t. 151, p. 277, ep. 1413). Cfr. infra n. 236.
1