Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Eidem mon. s. Corporis Christi Neapolitan. indulget, quod minister provincialis prov. Terrae Laboris possit augmentare numerum fratrum Min. ad audiendas confessiones ipsarum.1
-
1343, iulii 26, apud Villam novam.
-
1343
-
Dilectis in Christo filiabus ‥ abbatissae et conventui monasterii s. Corporis Christi Neapolitan. ordinis s. Clarae.
Devotionis vestrae promeretur sinceritas, ut vos favore apostolico prosequentes petitionibus vestris, maxime animarum vestrarum salutem concernentibus, favorabiliter annuamus. Cum itaque, sicut exhibita nobis pro parte carissimae in Christo filiae nostrae Sanciae reginae Siciliae illustris petitio continebat, numerus fratrum ordinis Minorum, qui ad audiendum confessiones monialium monasterii vestri per ministrum provincialem Terrae Laboris dicti ordinis, qui est pro tempore, secundum ordinationem dicti monasterii per fel. rec. Ioannem papam XXII praedecessorem nostrum confirmatam pro tempore deputatur, in eodem monasterio institutus propter multitudinem monialium dicti monasterii sufficere minime dinoscatur, nobis pro parte ipsius reginae ac vestra extitit humiliter supplicatum, ut circa augmentationem dicti numeri providere auctoritate apostolica dignaremur. Nos itaque ipsius reginae vestrisque supplicationibus inclinati, quod huiusmodi numerus dictorum fratrum ad confessiones vestras huiusmodi audiendum per eundem ministrum iuxta numerum personarum vestrarum valeat augmentari, ordinatione ac confirmatione praedictis nequaquam obstantibus, vobis auctoritate apostolica tenore praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum apud Villam novam Avinionensis dioecesis VII kal. augusti anno secundo.a
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°217., p.130
-
Reg. Vat. t. 162 (Clem. VI a. 2, p. 6), f. 70, ep. 101.
1 -
(a) Cfr. infra n. 660 et 1173.