Description
-
Clément VI (1342-1352)
-
Clarissis Burdegalen., quarum monasterium extra muros civitatis constructum dirutum est, concedit facultatem se transferendi infra muros ipsius civitatis.1
-
1343, iunii 8, Avinione.
-
1343
-
Dilectis in Christo filiabus abbatissae et sororibus mon. s. Clarae Burdegalen. ordinis eiusdem sanctae.
Devotionis vestrae sinceritas promeretur, ut votis vestris, iis praesertim, quae ad animarum vestrarum salutem et divini cultus augmentum cedere valeant, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte vestra petitio continebat quod dudum propter guerram, quae inter carissimos in Christo filios nostros ‥ Franciae et ‥ Angliae reges illustres in partibus illis fuit, monasterium vestrum, quod erat extra muros civitatis Burdegalensis fundatum, ecclesia ipsius monasterii, quae infra dictos muros consistit, dumtaxat excepta, propter fossata et munitiones per rectores eiusdem civitatis ibidem facta dirutum penitus est et destructum in vestrum damnum non modicum et iacturam. Quare fuit nobis pro parte vestra humiliter supplicatum, ut providere vobis super hoc paterna diligentia curaremus. Nos igitur indemnitati vestrae pio compatientes affectu, ne cogamini periculose vagari, vestris in hac parte supplicationibus inclinati, ut totam materiam dicti monasterii sic diruti infra muros praedictos iuxta ecclesiam praefatam transferre ac inibi de novo monasterium fundare et construere, absque parrochialis ecclesiae et cuiuslibet alterius alieni iuris praeiudicio, libere valeatis, fel. rec. Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri et quacunque alia constitutione non obstante, plenam et liberam vobis auctoritate praesentium licentiam elargimur. Nulli ergo etc. Datum Avinione VI idus iunii anno secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°206., pp.-126
-
Reg. Vat. t. 162 (Clem. VI a. 2, l. 6), f. 240, ep. 658. Cfr. Denifle, La guerre de cent ans, p. 78 not. 2.
1