« bullarium-franciscanum-4595 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Fratribus Min. de s. Aemiliano (Saint-Emilion prov. Aquitaniae) concedit facultatem se transferendi infra muros ipsius villae de s. Aemiliano.1

  •  
    1343, iunii 8, Avinione.

  •  
    1343


  •  

    Dilectis filiis guardiano et fratribus ordinis Minorum de s. Aemiliano Burdegalen. dioecesis.

    Devotionis vestrae sinceritas promeretur, ut votis vestris, iis praesertim, quae ad animarum vestrarum salutem et divini cultus augmentum cedere valeant, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte vestra petitio continebat, quod dudum propter guerram, quae inter carissimos in Christo filios nostros Franciae et Angliae reges illustres in partibus illis fuit, locus et ecclesia vestri, qui erant extra muros villae de sancto Aemiliano Burdegalen. dioecesis siti, claustro vestro eiusdem loci dumtaxat excepto, ne ab illa parte dicta villa per hostes expugnari et capi valeret per hostes eiusdem villae, dirutum penitus extitit et destructum in vestrum damnum non modicum et iacturam. Quare fuit nobis pro parte vestra humiliter supplicatum, ut providere vobis super hoc paterna diligentia curaremus. Nos igitur indemnitati vestrae pio compatientes affectu, ut divina per vos inibi officia resumantur et Deo fideliter serviatur, vestris in hac parte supplicationibus inclinati, ut infra muros praedictos in loco congruo et decenti cum tota materia loci et ecclesiae praedictorum vos transferre ac de novo ecclesiam et officinas necessarias fundare et construere, absque tamen parochialis ecclesiae et cuiuslibet alterius alieni iuris praeiudicio, libere valeatis, fel. rec. Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri et quacumque alia constitutione contraria non obstante, plenam et liberam vobis auctoritate praesentium licentiam elargimur. Nulli ergo etc. Datum Avinione VI idus iunii anno secundo.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°205, pp.125-126

  •  
    Reg. Vat. t. 162 (Clem. VI a. 2, l. 6), f. 240, ep. 659.

    1

  •  
    (a) Aliis litteris eodem die datis (l. c. ep. 669) S. P. omnibus, qui ad illud opus manus porrexerint adiutrices, indulgentias largitur. Cfr. Denifle, La guerre de cent ans, p. 78.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156508 (bullarium-franciscanum-4595), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156508 (mise à jour : 26/01/2021).