« bullarium-franciscanum-4581 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Eiusdem monasterii moniales ordinis Min. generali et Provinciae provinciali ministris committit regendas ac privilegiorum indulgentiarumque ordini Min. concessorum participes reddit; insuper declarat, eas hereditare posse, ac si in saeculo remansissent, et ad procurationes legatorum vel nuntiorum apost. sedis aut ad alias quascunque exactiones praestandas minime teneri; prohibitque, ne quis de oblationibus eidem monasterio factis aliquid exigat; visitantibus autem ipsius ecclesiam indulgentias elargitur.1

  •  
    1343, aprilis 4, Avinione.

  •  
    1343


  •  

    Dilectis in Christo filiabus abbatissae et sororibus monasterii sanctae Clarae de Mannasca ordinis eiusdem sanctae Sistaricen. dioecesis.

    a) Cum, sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, vos inclusae corpore in castris claustralibus, mente tamen liberae devote Domino famulantes generali ordinis et provinciali fratrum Minorum ministris in Provincia desideretis pro vestra salute committi, nos pium vestrum propositum in Domino commendantes, devotionis vestrae precibus inclinati, vos et vestrum monasterium auctoritate praesentium generali et provinciali ministris committimus supradictis; eadem auctoritate nihilominus statuentes, ut sub magisterio et doctrina ministrorum generalis et provincialis fratrum Minorum Provinciae dicti ordinis, qui pro tempore fuerint, de cetero maneatis, illis gaudentes privilegiis, quae ordini praedicto fratrum ipsorum ab apostolica sede concessa sunt vel imposterum concedentur; ipsique generalis et provincialis ministri animarum vestrarum sollicitudinem gerentes et curam eidem monasterio per se vel per alios fratres sui ordinis, quos ad hoc viderint idoneos, quotiens expedierit, officium visitationis impendant, corrigendo et reformando ibidem tam in capite quam in membris, quae correctionis seu reformationis officio noverint indigere, et nihilominus instituant et destituant, mutent et ordinent, prout secundum Deum viderint expedire — electio tamen abbatissae libere pertineat ad conventum —, confessiones autem vestras audiant et ministrent vobis ecclesiastica sacramenta. Et ne pro eo, quod in monasterio vestro ipsius ordinis fratres residere continue non verentur, pro defectu sacerdotis possit periculum imminere, praedicti generalis et provincialis ministri ad confessiones in necessitatis articulo audiendas ac ministranda sacramenta praedicta nec non divina officia celebranda vobis deputent aliquos discretos et providos cappellanos. Ad haec vobis liceat redditus et proventus ac possessiones recipere ac ea libere retinere, non obstante contraria consuetudine seu statuto vestri ordinis, confirmatione sedis apostolicae aut quacumque firmitate alia roboratis. Nulli ergo etc. Datum Avinione II nonas aprilis anno primo.

    b) Devotionis vestrae precibus inclinati, ut privilegiis et indulgentiis ordini fratrum Minorum a sede apostolica concessis, competentibus vobis, uti possitis, auctoritate vobis praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    c) Devotionis vestrae precibus inclinati, auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut possessiones ac alia bona mobilia et immobilia, quae liberas personas sororum vestrarum mundi relicta vanitate ad monasterium vestrum convolantium et professionem facientium in eodem iure successionis vel alio iusto titulo, si remansissent in saeculo, contigissent et libere potuissent aliis erogare, exceptis rebus feudalibus, exigere, petere ac retinere libere valeatis. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    d) Paupertati vestrae, quam voluntarie propter Deum sustinetis, ac quieti paterna imposterum sollicitudine providere volentes, auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut vos ad praestationem procurationum legatorum sedis apostolicae vel nunciorum ipsius aut exactionum vel collectarum seu subsidiorum quorumcumque minime teneamini nec ad ea solvenda per litteras dictae sedis seu legatorum, rectorum vel nunciorum eiusdem, cuiuscumque tenoris existant aut cuiuscumque auctoritate compelli minime valeatis; nos enim decernimus irritas et inanes interdicti, suspensionis et excommunicationis sententias, si quas propter haec in vos vel in monasterium vestrum imposterum contigerit promulgari. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    e) Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum et vota, quae a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilectae in Domino filiae, vestris supplicationibus inclinati, auctoritate praesentium districtius inhibemus, ne quis de legatis, oblationibus seu quibuscumque eleemosynis vobis pia fidelium devotione oblatis aliquid exigere vel extorquere praesumat. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    f) Licet is etc. Cupientes igitur, ut ecclesia monasterii vestri, in qua, sicut asseritur, multae sanctorum reliquiae reconditae fore dicuntur, condignis honoribus frequentetur, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui ad dictam ecclesiam in Purificationis, Annunciationis, Assumptionis et Nativitatis beatae Mariae Virginis et sancti Francisci et sanctae Clarae festivitatibus et per octo dies festivitates ipsas immediate sequentes devote accesserint annuatim, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, unum annum et quadraginta dies de iniuncta sibi poenitentia misericorditer relaxamus. Datum ut supra.

    g) Licet is etc. Cupientes igitur, ut ecclesia vestra congruis honoribus frequentetur, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam in festivitatibus beatae Clarae virginis et sanctorum Francisci et Antonii confessorum, qui in ipsa ecclesia sunt praecipui ac solemnes, venerabiliter visitaverint annuatim, de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, quadraginta dies de iniuncta eis poenitentia misericorditer relaxamus. Datum ut supra.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°192., p.120

  •  
    Reg. Vat. t. 151 (Clem. VI a. 1, l. 5), ep. 1464-1469, 1482, 1483; Wadd. l. c. reg. pont. Clem. VI n. 32-38. Cfr. supra n. 190 et 191 atque infra n. 193.

    1

  •  
    (a) Aliis litteris eodem die datis (l. c. ep. 1470) S. P. christifideles hortatur, ut de bonis a Deo sibi collatis pias eleemosynas et grata caritatis subsidia illi monasterio erogent, illis, qui hoc fecerint, centum dies de poenitentia eis iniuncta relaxans.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156494 (bullarium-franciscanum-4581), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156494 (mise à jour : 26/01/2021).