« bullarium-franciscanum-4580 »


Description

  •  
    Clément VI (1342-1352)

  •  
    Eiusdem monasterii ecclesiae privilegium sepulturae liberae concedit.1

  •  
    1343, aprilis 4, Avinione.

  •  
    1343


  •  

    Dilectis in Christo filiabus abbatissae et conventui mon. s. Clarae de Mannasca ordinis eiusdem sanctae Sistaricen. dioec.

    Devotionis vestrae precibus inclinati sepulturam vestrae ecclesiae sine alieni iuris praeiudicio liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, dummodo excommunicati vel interdicti aut publici usurarii non fuerint, nullus obsistat (obex): salvis tamen canonica iustitia et parochiali iure illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Nulli ergo etc. Dat. Avinione II nonas aprilis anno primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°191., pp.119-120

  •  
    Reg. Vat. t. 151 (Clem. VI a. 1, l. 5), f. 287, ep. 1458.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156493 (bullarium-franciscanum-4580), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156493 (mise à jour : 26/01/2021).