« bullarium-franciscanum-4315 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Inquiri iubet de iis, quae ab inquisitoribus haer. prav. in causa inter fratres Erem. s. Aug. et fratres Minores de loco ab illis in castro Murovallium construendo contra ipsos fratres Erem. s. Aug. attentata sunt.1

  •  
    1333, martii 13, Avinione.

  •  
    1333


  •  

    Venerabili fratri Bertrando episcopo Ostiensi, apostolicae sedis legato.

    Praevisa et digesta fuisse noscitur legis institutio etc. Nuper siquidem ex tenore litterarum dilectorum filiorum Thomae prioris provincialis ceterorumque fratrum marchiae Anconitanae ordinis Heremitarum s. Augustini in nostra et fratrum nostrorum praesentia in consistorio lectarum nobis innotuit, quod, licet noviter in quodam castro Murrovallium nuncupato Firmanae diocesis de quaestione, quae per vigintiquinque annos inter priorem provincialem dictae marchiae, quae iuxta consuetudinem dicti ordinis Heremitarum provincia nominabatur in litteris antedictis, qui fuit pro tempore, ipsosque fratres Heremitarum ex parte una et dilectos filios fratres ordinis Minorum ex altera, de distantia locorum ordinum praefatorum in eodem castro sitorum habita fuerat, ad preces dilectorum filiorum populi dicti castri partes ipsae ad concordiam devenissent, prout iidem Thomas et fratres ipsius ordinis Heremitarum per quoddam instrumentum publicum apparere dicebant, deinde tamen concordia huiusmodi non obstante ad instantiam eorundem fratrum Minorum (forsan poenitentium devenisse ad concordiam antedictam) dilectus filius Raynaldus de Offida, inquisitor haereticae pravitatis praedicti ordinis Minorum in illis partibus, ad dictum castrum personaliter accessit cunctoque clero ipsius castri et praefatis populo inibi congregatis per excommunicationis sententiam generaliter omnibus de facto mandavit, ut eosdem fratres Heremitarum tam in divinis officiis quam in quacunque alia conversatione tanquam excommunicatos vitare deberent, et, si quem conspici[ebat] dictis fratribus Heremitarum in aliquo subvenire, contra illum tanquam contra haereticum toto nisu combusti inquisitionis huiusmodi potestate procedebat; quodque apud Racanatum olim civitatem ad suggestionem eorundem fratrum Minorum quidam dicti Racanati habitatores (Dei timore postposito, in eorum salutis dispendium et contra exemptionem dictis fratribus Heremitarum eorumque locis concessam) locum eorum ibidem aggressi fuerunt et quendam fratrem dicti ordinis Heremitarum, ordinem ipsum professum, ad religionem satis aptum et idoneum, manu rapuerunt armata, iniurias et verbera multis antiquis fratribus dicti ordinis inferendo dictumque fratrem ad locum eorundem fratrum Minorum eiusdem loci Racanati deducendo, dictique fratres Minores statim sine aliqua mora eidem fratri ipsius ordinis Heremitarum habitum exuentes ipsum praedicti ordinis Minorum habitu induerunt. Et cum super hoc per eosdem fratres Heremitarum eiusdem loci Racanati apud conservatorem privilegiorum apostolicorum eis per sedem apostolicam deputatum querimonia, prout tam enormis requirebat excessus, exposita extitisset idemque conservator contra culpabiles dicti excessus, postquam de ipsorum contemptu sibi constitit, servato iuris ordine, excommunicationis et contra commune ipsius loci Racanati interdicti sententias, prout ex potestate sibi tradita poterat, protulisset, dilectus filius Laurentius de Ancona, inquisitor dictae pravitatis de eodem ordine Minorum, ad praefatum locum Racanati accessit et, hominibus maleficis in eius familiam et protectionem assumptis populoque dicti loci Racanati congregato, omnes sententias per eundem conservatorem iuridice latas de facto revocavit nulliusque censuit esse valoris ipsosque maleficos ab excommunicationis sententia coram cuncto populo antedicto ipsius loci Racanati absolvit et ab eisdem communi amovit praefatam sententiam interdicti omnibusque clericis per excommunicationis sententiam demandavit, quod neminem ipsorum excommunicatorum vitare deberent. Et insuper tam advocatos quam procuratores, quos in curia dicti conservatoris ipsi fratres Heremitarum habebant, per excommunicationis coegit sententiam, ut coram ipso personaliter comparerent, eos adiurando verbis et minis, ne in eorundem fratrum Heremitarum negotiis advocationem vel procurationem aliquas exercere praesumerent quoque modo: praefato etiam conservatori per sua scripta patentia pluries mandando, ut debeat a talibus processibus omnino desistere, alioquin contra ipsum procederet iustitia mediante. Pro parte etiam dictorum Thomae et fratrum Heremitarum coram nobis et eisdem fratribus in eodem consistorio propositum extitit et praemissis adiectum, quod idem inquisitor ultimus contra facientes eleemosynam eisdem fratribus Heremitarum excommunicationis sententiam promulgavit quodque dictos fratres impedit, ne praedicare valeant verbum Dei. Quare nobis ex parte ipsorum Thomae et fratrum Heremitarum supplicatum extitit humiliter et devote, ut super praedictis eis providere clementer de opportuno remedio dignaremur, ne tam viliter deludatur nec pereat iustitia contra eos neve in ipsos pauperes et insontes tam nequiter procedatur.

    Cum igitur supradicta satisfaciendo iuri, prout debitum existit, non sint praetereunda silentio, ne pestifere serpant in alios in futurum, fraternitati tuae, de cuius circumspecta industria in hiis et aliis sinceram fiduciam obtinemus, de dictorum fratrum nostrorum consilio per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus per te vel alium seu alios (vocatis, qui fuerint evocandi, et auditis hinc inde propositis) super omnibus et singulis supradictis informationem sufficientem recipias et, si ea inveneris ita esse, illa nulla fore sententialiter auctoritate nostra declares, faciens supradictum fratrem ab eisdem fratribus Minoribus restitui Heremitarum fratribus memoratis et alias, quod decreveris, per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo firmiter observari. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere: non obstantibus, si supradictis priori, inquisitoribus et fratribus ordinum praedictorum vel alicui seu aliquibus eorundem aut quibusvis aliis communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum, quod excommunicari, suspendi vel interdici non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Si vero dictos inquisitores super praemissis culpabiles ut praefertur inveneris, eos, alioquin supradictum Thomam priorem ex parte nostra peremptorie cites, ut infra certum peremptorium terminum competentem, quem eis ad hoc duxeris praefigendum, conspectui apostolico personaliter se praesentent: facturi et recepturi super praedictis omnibus et singulis, quod ordo dictaverit rationis, ac nostris et apostolicis beneplacitis et mandatis humiliter parituri. Diem vero huiusmodi citationis et formam, et quicquid exinde super praemissis duxeris faciendum, nobis per tuas litteras harum seriem continentes studeas fideliter intimare. Datum Avinione, III idus martii, anno decimo septimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1011., p.542

  •  
    Reg. Vat. t. 105, ep. 1302; cfr. infra n. 1030 et supra n. 498.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156228 (bullarium-franciscanum-4315), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156228 (mise à jour : 26/01/2021).