Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Executoribus testamenti b. m. Bertrandi (de Turre ex ord. Min.) episcopi Tusculan. iustitiae complementum fieri iubet.1
-
1333, martii 8, Avinione.
-
1333
-
Venerabilibus fratribus ‥a Aversano et ‥b Nolano episcopis, ac dilecto filio ‥ praeposito ecclesiae Avinionensis.
Pro parte venerabilis fratris Guaucelini Albanensis episcopi ac dilectorum filiorum nostrorum Neapoleonis s. Adriani et Bertrandi s. Mariae in Aquiro diaconorum cardinalium, executorum testamenti seu ultimae voluntatis bonae memoriae Bertrandi episcopi Tusculani,c nobis fuit expositum cum querela, quod, cum idem episcopus dum viveret plures et diversos debitores haberet, qui ei tam ratione dignitatum, personatuum, officiorum et beneficiorum suorum ecclesiasticorum quam alias in diversis pecuniarum quantitatibus tenebantur, quas quidem pecuniae quantitates ipse (habens a sede apostolica testandi et disponendi de bonis suis ecclesiasticis et aliis undecunque per eum licite acquisitis liberam potestatem) in pios et alios usus in testamento suo per manus dictorum executorum erogari praecepit, dicti tamen debitores praedictis executoribus satisfacere de ipsarum pecuniarum quantitatibus indebite contrarium dicunt, propter quod ipsius episcopi dispositio impeditur. Quare pro parte dictorum executorum nobis fuit humiliter supplicatum, ut providere super hoc paterna diligentia dignaremur. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus ..., cum ab eisdem executoribus vel procuratoribus eorundem fueritis requisiti, auctoritate nostra plenum exhibeatis iustitiae complementum, contradictores, cuiuscunque status, dignitatis, ordinis vel conditionis existant, etiam si pontificali praefulgeant dignitate, auctoritate eadem per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia vel odio vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere. Non obstantibus etc. Ceterum volumus et apostolica auctoritate decernimus, quod quilibet vestrum prosequi valeat articulum ... per alium inchoatum, quamvis inchoans nullo fuerit impedimento canonico impeditus, quodque a data praesentium sit vobis et unicuique vestrum in praemissis omnibus et eorum singulis, coeptis et non coeptis, praesentibus et futuris, perpetuata potestas et iurisdictio attributa, ut eo vigore eaque firmitate possitis in praemissis omnibus ... procedere, ac si praedicta omnia et singula coram vobis coepta fuissent et iurisdictio vestra et cuiuslibet vestrum in praedictis omnibus et singulis per citationem vel modum alium perpetuata legitimum extitisset, constitutione quacunque in contrarium edita non obstante. Datum Avinione, VIII idus martii, anno decimo septimo.d
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1010., p.541
-
Reg. Vat. t. 105, ep. 130; cfr. supra n. 866 et 595.
1 -
(a) Raymundo de Maussaco ex ord. Min.
-
(b) Nicolao.
-
(c) Exeunte a. 1332 vel ineunte a. 1333 defuncti. Cfr. supra p. 533 not. 4.
-
(d) In e. m. praeposito maioris et decano s. Agricoli Avinion. ac Bernardo de s. Genesio, capellano summi pont., decano Engolismen. eccl.