« bullarium-franciscanum-4285 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Monet reginam Siciliae Fraticellis (aut saltem sequacibus Michaelis de Caesena) faventem, ut ad viam salutis revertatur.1

  •  
    1332, iunii 4, Avinione.

  •  
    1332


  •  

    [Sanciae] reginae Siciliae.

    Non occurrerunt nobis, postquam dilectus filius magister Petrus de Piru physicus regius pridem a nostra discessit praesentia, per quem ea, quae tunc occurrebant, scripsimus, nova de hiis partibus alia nuncianda. Sane, filia carissima, quia saluti animae tuae ac honori status tui regii expedit, te per viam rectam sub timore et amore divinis dirigere gressus tuos, sublimitatem rogamus regiam et in Domino attentius exhortamur, quatinus, si malorum et perversorum serpentinis decepta seductionibus in devium declinaveris, ab illo te statim retrahas et ad viam salutis dirigas pedes tuos, in qua, si nunc sis, ut optamus, vel cum dirigente Domino fueris, stabiliter teneas, quod quorumcumque suggestionibus avelli ab illa nequeas vel averti, sed potius probata et firma regia sinceritas famam tibi conservet et augeat teque tandem ad vitam provehat sempiternam. Ceterum venerabilem fratrem nostrum Iacobum episcopum Lomberiensem ad ... regiam de nostro beneplacito accedentem tuae benevolentiae propensius commendamus. Datum [Avinione,] II nonas iunii, anno sextodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°982., pp.528-529

  •  
    Reg. Vat. t. 116, f. 249, ep. 1305; cfr. supra n. 923 et 932.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156198 (bullarium-franciscanum-4285), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156198 (mise à jour : 26/01/2021).