Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Archiepiscopum Lugdunen. complere iubet ea, quae quoad fundationem monasterii per Margaritam de s. Cruce iuxta Cabilonem constructi sunt complenda.1
-
1331, martii 1, Avinione.
-
1331
-
Venerabili fratri archiepiscopo Lugdunen.
Dudum exponente nobis dilecta filia in Christo nobili muliere Margareta domina de sancta Cruce Lugdunen. diocesis, quod ipsa (cupiens terrena in coelestia et transitoria in aeterna felici commercio commutare) pro suae ac progenitorum et successorum suorum animarum salute in fundo proprio sui patrimonii, videlicet in loco vocato sancta Maria de Cabilone iuxta civitatem Cabilonen.,a monasterium sororum ordinis sanctae Clarae proponebat de propriis bonis construi facere et dotare cum officinis necessariis iuxta suarum exigentiam facultatum, ac supplicante nobis, ut sibi faciendi praemissa et quod ipsa, postquam huiusmodi monasterium fundatum et dotatum existeret, posset prima vice honestas sorores et idoneas in dicto monasterio deputare iuxta facultates assignandas eisdem includendis in eo iuxta dicti ordinis instituta, faceremus actoritate apostolica licentiam liberam elargiri et praefici eidem monasterio in abbatissam personam idoneam, quam dicta nobilis duceret nominandam: nos venerabili fratri episcopo Cabilonen. nostris sub certa forma dedimus litteris in mandatis, ut eidem nobili, dote sufficienti per eam prius eidem construendae monasterio assignata pro abbatissae et sororum instituendarum inibi sustentatione ac aliis oneribus supportandis, faciendi praemissa postulata per eam auctoritate apostolica licentiam largiretur sine iuris praeiudicio alieni et praeficeret ea vice dumtaxat dicto monasterio, postquam constructum et dotatum foret, in abbatissam personam idoneam, quam eadem fundatrix duceret nominandam, ac faceret personam eamdem iuxta instituta benedici praedicta sibique obediri a suis subditis humiliter et intendi, prout in eisdem litteris plenius continetur. Cum autem dicta nobilis, sicut ipsa nobis nuper exposuit, dictum monasterium, iuxta datam sibi ab episcopo praedicto earumdem litterarum auctoritate licentiam in loco praedicto de bonis propriis construi fecerit et sufficienter dotaverit, adeo quod de ditioribus monasteriis dicti ordinis partium Burgundiae reputatur, ipsumque monasterium, in quo praefata nobilis iam sorores dicti ordinis in sufficienti numero collocavit, careat abbatissa eiusque non sit oratorium benedictum, pro eo quod dictus episcopus ab episcopatu suo diutius fuerit absens nec de ipsius reditu speratur in brevi ac ipse pro parte dictae nobilis in Francia, ubi moratur, pluries requisitus, ut alteri super hoc committeret vices suas, id facere non curavit: praefata nobilis nobis humiliter supplicavit, ut providere dicto monasterio in hac parte de opportuno remedio dignaremur. Nos itaque nolentes imperfectum deseri, quod in hac parte dedit ipsius nobilis pium propositum inchoari, eiusdem supplicationibus inclinati, fraternitati tuae per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus contenta in praedictis litteris super his episcopo memorato directis, videlicet quae nondum sunt per eumdem episcopum, ut praemittitur, executioni mandata, auctoritate nostra exequi studeas iuxta ipsarum continentiam litterarum. Datum Avinione, kalendis martii, anno quintodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°901., pp.494-495
-
Cfr. Reg. Vat. t. 98, ep. 759; apud Wadd. l. c. n. 126; cfr. supra n. 656.
1 -
(a) Châlons sur Saône.