« bullarium-franciscanum-4196 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Respondet Philippo de Maioricis, fratri germano Sanciae reginae Siciliae, ad ipsius petitionem de concedenda observatione regulae unacum testamento s. Francisci ad litteram sine glossa.1

  •  
    1331, ianuarii 26, Avinione.

  •  
    1331


  •  

    Philippo de Maioricis.

    Utinam, fili, diligenter attenderes, quod imputatur parti ad indecentiam, quae suo non congruit universo. Credimus enim, quod, si hoc attenderes sedule, vitam non eligeres singularem, sed, si te vita religiosorum Mendicantium delectaret, intrares unam de approbatis religionibus, in qua, ut tenemus indubie, personas scientia pollentes et moribus, cum quibus spirituales consolationes haberes varias ac de virtute in virtutem procedens tibi posses proficere et pro tempore aliis, reperires. Si autem tibi placeret Deo in societate clericorum saecularium deservire, nos parati essemus, tibi iuxta tuum deservire beneplacitum, prout esset nobis possibile, sicut et fuimus alias, sicut de tua non credimus memoria excidisse. Cogita igitur, fili, super hiis diligenter Deumque depreceris obnixe, ut cor tuum illuminet ad eligendam viam, quae ad supernam Ierusalem feliciter te perducat. Datum [Avinione], VII kal. februarii, anno quintodecimo.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°894., p.490

  •  
    Reg. Vat. t. 116, f. 91, ep. 426, 431, 432. — Iste Philippus, qui clericali statu assumpto beneficia nonnulla ecclesiastica a Ioanne XXII sibi oblata non acceptaverat (cfr. reg. Vat. t. 116, f. 8, ep. 33), ad instituendam novam familiam Franciscanam per illum Angelum de Clarino, ut videtur, inductus hunc supplicem libellum hac de re ad summum pontificem direxerat (cfr. reg. Vat. t. 115, f. 176, et Wadd. Ann. Min. ad a. 1328, n. 22): « Supplicat sanctitati vestrae, qui estis vicarius Iesu Christi in terris, qui de domus suae divitiis descendit in uterum pauperis Virginis, ut paupertate nostrae carnis indutus poenitentiae viam arctam sumeret et per crucis ignominiam gloriosus ad Patris ascenderet dexteram, Philippus de Maioricis thesaurarius [ecclesiae] beati Martini Turonen. pro se et sui propositi sociis praesentibus et futuris, quod, cum ipse, licet peccator, fide christianus sit, fidei opera habere desiderans et ideo non solum praecepta, sed et evangelica Christi consilia a iuventute servare affectans, ex omnibus viis salutis illam solam praeelegit et praeeligit, ad quam praeeligendam est et esse vult voto astrictus: scilicet regulam beatissimi Francisci, quae beato Francisco per Spiritum sanctum inspirata est et passionis Christi signis solemniter confirmata, de qua idem sanctus in suo testamento dicit sic: “Ipse Altissimus revelavit mihi, quod deberem vivere secundum formam sancti evangelii, et ego paucis verbis simpliciter feci scribi et dominus papa confirmavit mihi”. Et iterum circa finem testamenti sui loquens fratribus ait: “Dominus dedit mihi simpliciter et pure dicere et scribere regulam, et ista verba ita simpliciter et pure sine glossa intelligatis et cum sancta operatione observetis usque in finem”. Hinc igitur tanti patris admonitioni toto desiderio cordis adhaereo, eos tamen, qui summorum pontificum expositiones et declarationes receperunt, in nullo tango, quia in via Dei alius sic ambulat, alius sic; sed ego ipsam beati Francisci regulam simpliciter et pure intellectam et sine glossa, in qua promittitur evangelii Christi observantia, cuius evangeli vita a Christo exemplata et tradita est fidem evangelii tenentibus, sicut sacrosanctae Romanae ecclesiae filius vestris, pater sanctissime, pedibus subditus et subiectus, a vobis regulam ipsam et vitam tamdiu desideratam libenter et libere observandam, cuiuspiam contradictione cessante, mihi et mei propositi sociis praesentibus et futuris concedi prostratus et genibus flexis exposco: non tamen in societate fratrum Minorum, qui hodie sunt, nec sub obedientia ordinis praelatorum, propter dissonantiam voluntatum inter ipsos et nos, sed, sicut illi, qui Cisterciensium ordinem inchoaverunt, a nigris monachis se sequestrasse dicuntur ad regulam sancti Benedicti perfectius observandam, sic et ego pro me et mihi adhaerentibus peto humiliter supplicans, me et socios, qui inspirante Deo una mecum praefatam regulam et vitam servare desiderant, vestrae sanctitatis auctoritate ad ipsam saeculo dimisso recipi et ex speciali gratia statim ad professionem admitti: maxime cum omnes, quos nunc mecum associabo, probationis annum vel annos quantum ad notitiam et exercitium vitae religiosae existentes in saeculari habitu tenuisse possunt dici; qua professione facta liceat nobis regulam praedictam Domino iuvante servare, eleemosynas pro Christo mendicare, eleemosynisque et laboritio manuum sustentari [et] ubicumque cum dioecesani episcopi licentia et assensu illius, qui terram sive fundum potest concedere, et non alias, nisi haec duo intervenerint, loca recipere extra villas; ubi vero non essent episcopi catholici seu Romanae ecclesiae obedientes seu nulli penitus, auctoritate vestra loca, quae obtinere poterimus, sive infra villas sive extra, prout secundum Deum nobis expedire videbitur, accipere et ibi Domino deservire, oratoria et alia aedificia opportuna nostrae professioni congruentia aedificare et aedificata recipere: sed sicut peregrini et advenae habitare in illis, quamdiu dioecesanis episcopis, ubi fuerint Romanae ecclesiae obedientes, placuerit et ubique terrarum, quamdiu placuerit illis, qui loca nobis concesserint; et coemiteria pro fratribus nostris sepeliendis habere et ipsis de sacramentis ecclesiasticis providere; quodque mandet vestra sanctitas dioecesanis episcopis, curatis et plebum rectoribus ceterisque personis ecclesiasticis et universis christifidelibus, quatenus omni cessante contradictione sic se gerant erga nos, qui nulli viventi iniuriosi seu damnosi esse volumus, sed propter Deum omnibus subiecti, quod statum nostrum libere nos servare permittant. Super praemissis vero omnibus vestrae sanctitatis privilegium et litteras apostolicas supplico mihi concedi et propositi mei sociis praesentibus et futuris mandarique nobis in ipsis litteris per sanctam obedientiam ad praeservationem relaxationis in posterum, quatenus omnes huius fraternitatis, qui recipientur ad professionem, cum promittant regulam, testamentum etiam ipsius beati Francisci, quod regulae mandavit adiungi, servare promittant. Dignetur autem sanctitas vestra omnes huius fraternitatis, ad quos spectabit fratres recipere, sollicite in hoc privilegio exhortari, ne unquam praesentes vel futuri recipiant aliquem, quantumcumque alias bene conditionatum, nec receptum ad professionem admittant, nisi ipsum firmiter fervorem spiritus et fervidam devotionem et solidam habere cognoverint, quantum humana fragilitas nosse sinit. Placeat insuper clementiae apostolicae, nunc et in perpetuum unum de sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus dare gubernatorem, protectorem et correctorem ipsius fraternitatis, ut semper subditi et subiecti eiusdem sanctae ecclesiae pedibus, stabiles in fide catholica, paupertatem et humilitatem et, ut adhuc verbis utar regulae, sanctum evangelium domini nostri Iesu Christi, quod firmiter promisimus, observemus. Perfectionem, pater sanctissime, quam peto pro me et propositi mei sociis, licet ea indignus sim peccatis exigentibus, indignius tamen est, eam mihi denegari. Et sicut a Spiritu sancto est via perfectionis christianae, quam postulo, sic a spiritu maligno esse denegationem eius non dubitant fidei catholicae vitam et genera extimentes. Si denegetur, ergo quid restat? Audient certe coeli, quae loquor, audiet et terra verba oris mei ». Cfr. Denifle-Ehrle, l. c. IV, 67.

    1

  •  
    (a) Aliis litteris eodem die datis summus pontifex tum regi tum reginae Siciliae haec scribit: « Dilecto filio Philippo de Maioricis scribimus, prout continet cedula praesentibus interclusa, serenitatem regiam attentius exhortantes, ut consideratis hiis, quae sibi scribimus, eundem efficaciter ad ea, quae animae suae saluti ac honori suo et domus suae noverit regalis magnificentiae cedere, inducere non postponat ». Datum ut supra. Cfr. infra n. 896.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156109 (bullarium-franciscanum-4196), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156109 (mise à jour : 26/01/2021).