« bullarium-franciscanum-4108 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Itherio de Concoreto, apost. sedis nuntio, mittit duas diversas litteras, ita ut alterisutris utens aut contra fratres Petrum et Ioannem solos aut contra eos et fratres Henricum et Thomam severius procedat.1

  •  
    1329, septembris 5, Avinione.

  •  
    1329


  •  

    Itherio de Concoreto canonico Saresberiensi, apostolicae sedis nuncio.

    Licet super citandis et ad sedem apostolicam adducendis Petro de Saxlingheem, Ioanne de Aquintonea, Henrico de Costeseye et Thoma de Helmedona, ordinis fratrum Minorum, qui contra Deum et Romanam ecclesiam detestandos excessus commisisse dicuntur, litteras nostras tam tibi quam nonnullis aliis directas nuper fecerimus ordinari; quia tamen per ea, quae scripsisti, praefati Henricus et Thomas adeo non videntur graviter deliquisse, quin ab ipsorum vocatione personali supersederi valeat, quo ad praesens alias litteras fieri fecimus, de praedictis Petro et Iohanne facientes tantummodo mentionem: utrasque autem litteras seorsum, tamen ligatas, tibi cum praesentibus destinantes volumus, ut, nisi eos super delatis clarius quam appareant per ea, quae continebantur in informatione per te missa, reos esse repereris, primis suppressis litteris, secundis utaris; si vero ipsos Henricum et Thomam tibi constiterit ea ut praedicitur commisisse, per quae deberent vocari personaliter et adduci, secundis suppressis litteris ad aliarum executionem procedas et procedi per alios quibus diriguntur procures, missurus nobis informationem huiusmodi, et quicquid super praedictis feceris, fideliter rescripturus. Ceterum litteras, quas mittit super praedictis dilectus filius Geraldus Otthonis ordinis praedicti generalis minister, quarum formam cedula praesentibus interclusa continet, necnon litteras super reservatione fructuum beneficiorum ecclesiasticorum vacantium in Anglia tibi etiam destinamus. Datum Avinione, nonis septembris, anno quartodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°809., pp.-403

  •  
    Reg. Vat. t. 115, p. II, f. 135, ep. 1767; cfr. supra n. 807 et infra n. 849.

    1

  •  
    (a) Alias: Hoquintone vel Hequintone.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156021 (bullarium-franciscanum-4108), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156021 (mise à jour : 26/01/2021).