Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Capellam s. Ludovici episcopi Viennae dioec. Patavien. per Elisabeth uxorem Friderici ducis Austriae constructam visitantibus elargitur indulgentias.1
-
1327, novembris 12, Avinione.
-
1327
-
Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis.
Vitae perennis gloria etc. Cupientes igitur, ut capella in honorem beati Ludovici episcopi et confessoris in Wiennaa Pataviensis dioecesis per dilectam in Christo filiam nobilem mulierem Elizabetam,b uxorem dilecti filii nobilis viri Friderici Austriae et Stiriae ducis, fundata congruis honoribus frequentetur, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui in festivitatibus eiusdem sancti: centum, eis vero, qui per festivitatum sancti praedicti octavasc capellam ipsam devote visitaverint annuatim, quadraginta dies singulis ipsarum festivitatum et octavarum diebus, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus. Datum Avinione, II idus novembris, anno duodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°688., pp.-335
-
Reg. Vat. t. 87, f. 117, ep. 3302.
1 -
(a) Wien, quae civitas nunc est ipsa sedes archiepiscopalis et caput imperii Austriaci.
-
(b) Filiam Iacobi II regis Aragoniae et Blancae uxoris, quae erat soror s. Ludovici ep. et conf. Cfr. Salvadori « Die Minoritenkirche [zu Wien] » p. 40.
-
(c) In registro: ottabas.